Legend
- [12] page break of the source
- word variant readings: click for the apparatus
- 1 note mark
Testo codificato nel formato TEI XML, versione P5, per essere incluso fra i testi che compongono il progetto ALIM - Archivio della Latinità Italiana del Medioevo.
Historia Normannorum, pars Sicula
Anno dominice incarnationis MCXXVMCXXVI indictione IVIII. Huic successit Honorius secundus natione Lombardus, prius archidiaconus Bononiensis, post cardinalis, deinde episcopus Hostiensis, qui et Lambertus dictus est. Hic ducem Wilhelmum, secundum statuta predecessorum suorum, per uexillum de ducatu Apulie inuestiuit, et ab eo liggium hominium et iuramentum accepit. Dux autem Wilhelmus, licet a baronibus et hominibus suis multum diligeretur, tamen propter benignitatem et patientiam suam ab eis quodammodo habebatur contemptui, qui inter ipsum et Roggerium comitem Sicilie liggium hominem eius et patruum consobrinum, discordie materiam ministrabant.
Cumque inter predictum ducem et comitem sepe esset pax et concordia reformata, ipsi inter eos guerram et discordiam innouabant. Et quia predictus dux homo erat liberalis et largus et quecumque habere poterat militibus erogabat, necessitate coactus primo Calabriam pro sexaginta milibus Bisantiorum prephato comiti in pignore posuit. Postea mediam ciuitatem Panormi, que ei iure hereditario pertinebat, illi uendidit. Postremo cum de uxore sua filium habere non posset, recepta a prenominato comite multa pecunia, eum apud Messanam de ducatu Apulie et tota terra sua heredem in[219v]stituit. Hic Salernitane ecclesie omnia, que Robbertus dux auus eius, et Roggerius dux pater eius donauerat, confirmauit, et IudaicamIudaycam pro magna parte adiunxit. Castrum Olibani reddidit, et totam Pastinam ecclesie moriens dereliquit. Mortuus est autem apud Salernum morte communi maior triginta annis, anno ducatus sui octauosexto decimo, anno dominice incarnationis MCXXVII mense Iulio, in festo beati Nazarii, indictione V, sepultus est autem apud Salernum in tumulo patris sui in ecclesia beati Mathei apostoli, quam Robbertus dux auus eius a fundamentis edificauerat. Fuit autem Willelmus dux statura mediocris, corpore gracilis, miles audax et strenuus, et in militari arte peritus, largus, humilis, benignus et patiens, affabilis omnibus, pius et misericors, et a suis hominibus multum dilectus, ecclesias Dei et ministros eius uehementer honorans. Comes uero Roggerius, audita morte Willelmi ducis, qui eum heredem instituerat, statim cum galeis Salernum uenit, et a Salernitanis ciuibus honorifice receptus est, quibus tenimenta et possessiones et antiquas consuetudines confirmauit, et eos in suo recepit hominio. Turrim autemtamen maiorem in eorum potestatepotestatem reliquit. Qui in eadem ciuitate ab Alfano CaputaquensiCapudaquensi episcopo est unctus in principem. Dehinc Regium ueniens ibidem in ducem Apulie est [220r] promotus et sic in Siciliam rediit.
" Anno Domini MCXXVII indictione VI mense Septembris Boamundus iuuenisueniens transfretauit in Antiochiam, et factus est princeps in loco patris sui, et omnes ciuitates suas Apulie comiti domnodomino Alexandro consanguineo sui reliquitreliquid, ut uice sua eis uteretur.
Hoc anno Rogerius comes Sicilie excommunicatur ab Honorio papa quia non permittebat ut episcopi Sicilie uenirent Romam. Denuo excommunicatur ab eodem papa eo quod indebitum sibi nomen ducis inconsulto Romano pontifice arripuit .".
Altero uero anno cum magno exercitu Apuliam intrauit. Papa autem Honorius, cognito quod prephatus dux auctoritate sua uellet sibi ducatum Apulie usurpare, cuius inuestitura et dominium sibi predecessorum suorum iure legitimo pertinebat, Apuliam ingressus cum Robberto Capuano principe,
Raydulfo comite Ayrole cognato predicti ducis, cum Conuersanensibus, Grimoaldo principe Barensi, et aliis baronibus Apulie, contra eum uenit ut eum de Apulia expelleret. Dux uero RogeriusRoggerius, uir eruditus et sapiens, pugnandi copiam eis prebere noluit, sed in tutis et munitis locis cum suo exercitu se recipiens, tamdiu eos immorari fecit, quousque affecti tedio et necessitate compulsi se diuiderent et unusquisque ad propria remearet. Papa uero uidens se a baronibus derelictum, Beneuentum rediit, quem dux Roggerius e uestigio prosecutus est, et missis nuntiis cum eo concordatus est, cui liggium hominium fecit, et iuramentum prestitit, et ab eo in ponte qui est super Sabbatum, per uexillum de ducatu Apulie inuestitus est. Quo facto Honorius papa Romam rediit, et dux Roggerius in Siciliam est reuersus est. Alio iterum anno in Apuliam uenit, et cum predictis baronibus et Robberto Capuano principe concordatus est, et Turrim maiorem que est Salerni in sua potestate recepit.
Postmodum baronum et populi consilio [220v] apud Panormum se in regem Sicilie inungi et coronari fecit.
Qui regni solio potitus cum nauali exercitu et magna militia Salernum uenit, et Amalfiam, Rauellum et Scalam potenter obsedit et longa obsidione cepit, et tam castra eorum quam ciuitates suo dominio subdidit.
Post hec Apuliam rediens obsedit Barum, que se ei reddiditreddit, et tunc Grimoaldum principem eiusdem ciuitatis principem et nobiles ciues et potentes qui ei repugnauerunt secum in Siciliam transportauit. Interea Honorius papa mortuus est anno pontificatus sui sexto, anno uero dominice incarnationis MCXXXMCXXXII indictione VIII.
" Hoc tempore Boamundus filius principis Boamundi in bello iustaiuxta Damascum occubuit, cuius corpus sine capite fertur esse sepultum .".
Anno ab incarnatione Domini MCXXVII, indictione VI. Hoc anno mense Septembris Boamundus filius Boamundi principis accersitus ab AnteochenisAntiochenis ut in loco patris optineret regnum obtineret Antiochenum, reliquitreliquid omnes ciuitates Apulie, quas tenebat, domnodompno Alexandro comiti, ut uice sua eis uteretur, et ipse cum triremis nauibus XIV14 absque aliis sex honerariis, et cum iuuenum electa multitudine pontica sulcans equora perrexit Antiochiam. Mense Iunii eadem indictione, dum castellum Obmanum iussione Roggerii comitis Siciliensis a comitibus Calabrie, id est Alexandro Senesii et a Robberto GrandimaruliGrandi-maruliGrandimarulia et aliis multis, aduentante etiam ab eodem Rogerio comite militum peditum Sarracenorumque non minima multitudine, obsideretur, Rogerius uir Iudithiuuenis de intus cum militum eque strenuissime agone illis resisteret, subito oriente sole quadam die Rogerius Terlizus et Robertus RicinnusRicuinus cum electa militum caterua super eos irruentes, ita illos protriuerunt ut nullus ex eis esset, qui non aut fuge presidio liberaretur aut capcioniscaptionis pretioneuo uenumdareturinnodaretur, seu uictoris gladio perimereturpremeretur. Sarracenorum uero, aliorumque peditum nec referendus est numerus occisorum, qui, ut fertur, tota castra sanguine ut aqua maduerunt. Eorum uero omnia direptioni et prede data sunt.
Anno dominice incarnationis MCXXVIII, indictione VII. Hoc anno mense Maii comes Rogerius congregata militum peditumque multitudine Siculum transmeans fretum uenit in partes Apulie. Fuisse autem in eius exercitu duo milia equitum et triginta milia peditum, sagitarios mille quingentos fertur, boum autem, ouium, porcorum aliorumque animalium multitudo nullo clauditur numero. Qui ueniens cepit omnes terras quas Iudith cum uiro suo tenebat Rogerio, id est Tursium, Obmanum, Pistiquinum, Cracum, omniaque oppida ac uillas circumquaque positas, posuitque obsidionem circa castellum Sancti archangeli, quod uidens Goffridus, filius domni Alexandri comitis, exiit ad eum ueniam querens, cui et gratanter concessa est. Eodem anno, eadem indictione, mense Nouembris uenit papa Honorius in ciuitatem Troiam et sinodalem agens conuentum una cum episcopis et abbatibus atque comitibus Apulie, iterum excommunicatur comes Rogerius omnesque sue arrogancie fautores cum eo.
Anno Domini MCXXIX, indictione VIIIIX, mense Iunii, dum ducis Rogerii , stolium a quadraginta usquequod ussis ad sexaginta ut fertur ueloces galee erant, uelocissime circumdederunt ciuitatem Barum ita ut nec intrandi nec egrediendi facultatem in urbem esset aliquibus locus caupolis uel lintribus Barinorum. Dux itaque cum exercitu suo ueniens apprehenditcomrehendit Salpim in mense Augusti, etiam et ciuitatem Rubum ut fertur tradicionetraditione ciuium. Cumque domnusdompnus Tancredus et corporali molestaretur infirmitate et ducis Rogerii molestaretur oppressione, tandem cum domnodomino Alexandro comite fratre suo, et cum domnodompno Grimoaldo Barensi in principatuprincipi, medio estatis, id est decima die Augusti, facta est pax cum dicto duce Rogerio, reddentes etiamet terras ab eisdem comprehensas, id est GrauinumGrauinam Roberto, Aquamuiuam Cornulo… prioribus domusdominis sancti Guillelmi.
Anno ab incarnatione Domini MCXXX, indictione IX, mense Septembris, dux itaque Rogerius postquam omnes Apulie ciuitates suo subiungauit dominio, id est Troiam, Sipontum et Montem garganum et Tranem cum omnibus castellis et uillis circumquaque positis, uenit Melfim fecitque ibidem congregari omnes comites Calabrie, Apulie, SalentineSalentie, BrizieBritie et Lucanie, Campanie, etiamet episcopos et abbates; iussitque omnibus comitibus ut sibi filiisque suis idest Rogerio et Tancredo omni tempore fideles essent et obedirent suis preceptis, nec in terris eorum furta et latrocinia sinerent esse nec consentirent. Et his omnibus prescriptis sacramento firmatis mense Octubris reuersus est in Siciliam.
Anno ab incarnatione Domini MCXXXI, indictione XIIV, mense Decembris die nataliNatalis Domini prephatus dux Rogerius precepit congregarecongregari in Sicilie prouinciamprouincia omnes episcopos diuersarum prouinciarum , id est Calabrie, Apulie, Campanie qui iussione CalixtiCallixti pape unxerunt eum in regem ac super caput eius coronam regiam posuerunt et ab omnibus uocari regem iusserunt. Hoc tempore Boamundus filius principis Boamundi in bello iuxta Damascum occubuit cuius corpus sine capite inuentum est, et sepultum in monasterio sancte Marie quod est iuxta sepulcrum nostri redemptoris, in dextera parte eiusdem sepulcri, mense Februarii.
Anno Domini MCXXXII, indictione VIII, mense SeptembrisSeptembre, dum Rogerius dux Brundusium ac turrem in eo constructam sue subdidit potestati ipsequeipsoque reuersus Sicilie fuisset, comes Tancredus ad obsidendam turrem perrexit, ubi tota ingenii arte decertauit ut caperet eam, set ut uidit inexpugnabilem eius esse municionemmunitionem accensus ira fertur iurasse quod nulli qui in eadem erat turreturri parceret setsed alios patibulis alios ignibus daret, alios uero uiuos sepeliret si capere illos aliquando posset. SetSed hoc iuramentoiuramentum magis nocuit quam profuit, nam custodes et defensores turris contra se hoc iuramentum factumfacinus cognoscentes inuicem coartantur magis se mori uiriliter pugnando quam se prodere eligentes. Cum eius obsidio nichilnihil proficeret, iram suam ad consilium reuocat ut Barensis princeps Grimoaldus ueniret et dulci alloquio eos moneret ut eandem turrim seseque ipsi Grimoaldo darentdaret, ipse autem Tancredus cum suis Gallipolim ad obsidendum pergeret. Quod et factum est. Mense autem Decembris predictus princeps plus mansuetudine quam ferocitate cepit prephatam turrem, nullinullique malum faciens cum suis rebus abire permisit.
Anno Domini MCXXIX, indictione VIII. Hoc anno mense Madii Rogerius dux transfretauit a Sicilia, uenituenitque in Apuliam ac perrexit Tarentum. Deinde habiitabiit NeritoNeriton cum grandigrand exercitu, fertur enim tria miliamillia habuisse equites, pedites uero ac sagittariossagitarios et Sarracenos usque ad sex milia, quam uacue factam inueniens cepit, prede ac direptionedireptioni cuncta permiscendopermiscenda, quin etiam et christianorum sanguinem a Sarracenis crudeliter fundi precipiendo, nam senes interficiebant, pueros de sinu auferentes matrum allidebant gladiisque findebantfundebant, sacerdotes iuxta crucem et altare stantes interimebant, sacramenta ecclesie id est sanctum crismachrisma in suius peronibus deridendo seu culponibuscorporibus fundebant, mulieres coram maritis adulterantes, reliquos uero qui superfuerunt uinculatos Sicilie asportare precepit. Et exinde ammotoamaroamato exercitu adhiitabiit Brundusium, posuitque ibisibi obsidionem in mense Iunii per terram et mare, fecitque ante eam turrem fieri ex trabibus proceris et altissimis, ferreisque nexibus, coriis uiminibusque muniuitmunitam, cuius altitudo muros predicte urbis muros precelleret. SetSed nichilnihil huiusmodi infermentuminstrumentum machine profuit sibi nec obfuit Brundusinis; GofredusGoffredus enim domni AlexandriAlandri comitis filius, et Riccardus ClarimontisClerimontiClarimonti dominus qui de intusratus erant simili modo confecerunt balistas et machinas que totam subito destruxerunt turrem. Dux uero uidens nullo modo suum preualere ingenium , uidens , omnem exercitum fame afflictum, ignem in turrem missumturri misit, suam Tarenti reuertitur cum illis pepiget facta autem pacemsuam Tarenti reuertituret cum illis pepigit.
Quo defuncto scisma in RomanaRomama ecclesia exortum est ecclesia, nam maior et sanior pars cardinalium Gregorium natione Romanum diaconum cardinalem Sancti Angeli in pontificem elegerunt qui et Innocentius secundus est appellatus. Alia uero pars cardinalium Petrum filium Petri Leonis nobilem ciuem Romanum diaconum cardinalem Sancti NicolaiNycolay de Carcere in pontificem leuauerunt, qui ab eis Anacletus est appellatus. Hic autem parentum suorum quorum habebat copiam, auxilio et fortitudine pene totam urbem suo dominio subdidit. Innocentius uero Frangentiumpanem usus consilio et auxilio, cum in Urbe morari non posset, priuatim per Tyberim in mare descendens cum galea Pisa[221r]norum Pisas uenit et a Pisanis honorifice susceptus est; et in ea ciuitate aliquantulum commoratus sollempne ibidem concilium celebrauit. Dehinc in Galliam uenit et a Ludouico rege Francie et tota occidentali ecclesia est receptus. Anacletus uero Urbis dominio potituspatitus nuntium ad regem Roggerium regem Sicilie misit. A quo et receptus est. Cuius auctoritate Apuliam intrauit et apud Melfiam concilium celebrauit. Qui cum per nuntios suos prephatum regem sepe rogasset ut cum eo haberet colloquium et ei de more hominium faceret, ipse utpote uir astutus et sapiens et precauens in futurum ab eius se colloquio et aspectu subtraxit. Anacletus autem aliquandiu in Apulia commoratus Romam rediit et ibi usque ad uite sue terminum mansit. Interea Robbertus Capuanus princeps et Raydulfus comes Ayrole cum aliis comitibus et baronibus Apulie regi Roggerio sunt rebelles effecti. Quo cognito rex Roggerius congregato nauali exercitu et magna multitudine militum et peditum Salernum uenit et apud Scafatim fluuium in territorio Nucerie cum Robberto Capuano principe et Raydulfo comite pugnauit et deuictus est. Qui fugiens Salernum se recepit. Postmodum uero resumptis uiribus iterum in Apuliam rediit, ConuersanesConuersanenses obsdedit, eorum ciuitates et castella uiriliter expugnauit et quosdam [221v] de eis captos in Siciliam misit. Transacto uero aliquanto spatio temporis cum magno exercitu in Terram Laboris uenit, Nuceriam cepit et diruit, Auersiam destruxit, Capuam et pene totam Terram Laboris occupauit. Princeps uero Capuanus simul cum comite Raydulfo Neapolim se receptauitreceptauerunt, sed quia ciuitas illa partim situ loci partim militia munita erat, eam expugnare non potuit, sed militiam suam apud Auersam et in aliis uicinis locis relinquens eam continuo inpugnari et deuastari fecit. Robbertus uero Capuanus princeps PisasPisaPysas ad implorandum PisanorumPysanorum auxilium iuit, relictis apud Neapolim Sergio magistro militum et duce eiusdem ciuitatis et comite Raydulfo. Qui postmodum cum magno nauali exercitu PisanorumPysanorum Neapolim uenit et maximam audaciam et fortitudinem baronibus qui Neapolim erant prebuit. Galee uero PisanorumPysanorum super Amalfiam uenientes eam inmunitam et huius rei insciam ceperunt et expoliauerunt. Quod audiens rex Roggerius qui tunc temporis in Terra laboris erat, misso exercitu suo PisanosPysanos qui adhuc in Amalfie partibus morabantur fugauit et multos eorum in ore gladii perdidit et sic ciuitatem liberauit.
Pisani uero deuicti et confusi primo Neapolim postea PisasPysas redierunt. Rex autem Roggerius uir discretus et prouidus qui in agendis suis negotiis ma[222r]gis consilio quam uiribus utebatur, nunc in Terra Laboris nunc in Apulia inimicos suos uiriliter inpugnabat et quosdam eorum minis et terroribus, quosdam uero beneficiis et promissis ad suam amicitiam attraebatattrahebat. Robbertus uero Capuanus princeps et comes Raydulfus et quidam alii de baronibus cognoscentes quod regi Roggerio resistere non ualerent, ad Lotharii imperatoris Teutonici auxilium confugerunt ipsum humiliter postulantes ut eis ammissas terras restitueret asserentes Apuliam et Siciliam ad ius sui imperii pertinere. Rex autem Roggerius postquam inimicos et rebelles suos a regno repulitexpulit et fugauit, totam terram in pace et tranquillitate possedit preter Neapolim quam expugnare non potuit.
Hic autem cum esset comes et iuuenis AlbyriamAlbiriam filiam regis HispanieIspanie duxit uxorem ex qua plures liberos habuit, Roggerium quem Apulie ducem instituit, Tancredum quem Tarenti principem fecit, Anfusium quem Capue principem ordinauit, Willelmum et Henricum. Habuit etiam de predicta uxore filiam unam.
Interea Innocentius papa in Francia aliquantulum demoratus Alamanniam uenit et ab imperatore Lothario et ab uniuersis principibus eius cum summa est gloria et deuotione susceptus. Imperator autem tum predicti pape suggestione et ammonitione continua, tum exulum Apulie precibus et miseratione commotus [222v] cum magno esercitu Italiam intrauit et per partes Ancone simul cum papa Innocentio in Apuliam uenit, Robbertum uero Capuanum principem cum comite Raydulfo et aliis exulibus etcum quadam parte sui exercitus Terram Laboris intrare iussit, galeas etiam Pisanorum in eorum auxilio uenire precepit. Imperator autem totam Apuliam, resistente sibi nemine, occupauit.
Rex uero Roggerius cognoscens quod imperatori resistere non ualeret, eo quod barones eius et ciuitates pro maiori parte recesserant ab ipso, ciuitates et castra sua fortia premuniuit; ipse uero cum exercitu suo una dieta aut multum duabus post imperatorem ueniens ciuitates et castella que imperator ceperat expugnabat et frequentes nuntios in exercitumexercitu imperatoris mittens, principes eius promissionibus et muneribus ad suum amorem et gratiam attrahebat. Capuanus uero princeps cum comite Raydulfo Terram Laboris ingressus, eam et ducatum Amalfie potenter obtinuitoptinuit et cum magno exercitu militum et galeis Pisanorum Salernum ueniens eam obsedit. Salernitani autem ciues qui de antiquo suis dominis fideles extiterant, in fidelitate solita firmiter perdurantes, eis uiriliter restiterunt. Erat tunc SalerniSalernum RobertusRobbertus regis Roggerii cancellarius cum militia regia et baronibus plurimis, qui simul [223r] cum Salernitanis ciuibus in exercitu principis et Pisanorum insultum sepius facientes eos uiriliter impugnabant. Cumque ciuitas ab eis fere unius mensis spatio esset obsessa et ab eis non posset modo aliquo expugnari, nouissime imperator ab Apulia uocatus cum apostolico et suo exercitu super eam uenit. Robbertus autem cancellarius, uir magni consilii et discretus, metuens ne si forte ciuitas per uiolentiam ab imperatore caperetur, regi Roggerio inrecuperabile dampnum accideret, habito baronum consilio, Salernitanis ciuibus ex parte regis precepit ut cum imperatore concordiam facerent et se et regis militiam que in ciuitate erat a periculo liberarent. Ciues uero eius preceptis obtemperantes pacem cum imperatore fecerunt et data de suis imperatori magna pecunia, quadrigentosquadringentos milites qui in ciuitate fuerant, ad regem Roggerium cum rebus suis illesos abire fecerunt. Cancellarius autem cum baronibus et quibusdam militibus se in Turrim maiorem recepit.
Facta autem pace, Pisani utpote superbi et elati ceperunt iniurias et molestias ciuibus Salernitanis inferre. Qui eorum superbiam non ferentes, accipientes arma in eos irruerunt, et maximum castrum ligneum, quod ad expugnationem ciuitatis fecerant, eis presentibus, combusserunt. Unde Pisani in iram commoti ab imperatore, qui eis super hoc [223v] auxilium non prestiterat, recesserunt et postmodum sunt cum rege Roggerio concordati. Imperator uero ciuitate potitus, acceptis ab eaeis pro pecunia obsidibus, a ciuitate recedens, apud Sanctum seuerinum sua castra locauit, ibique habito apostolici et baronum consilio, comitem Raydulfum ducem Apulie ordinare disposuit. Propter quod inter apostolicum et imperatorem maxima contentio est obortaaborta. Apostolicus enim asserebat inuestituram ducatus Apulie ad ius Romani pontificis pertinere et hoc a suis predecessoribus fuisse longo iam longo tempore firmiter obseruatum. Imperator e contrario affirmabat, hoc ad ius pertinere imperii, et ducatum Apulie debere auctoritate imperatoria ordinari. Sed quia uterque in procinctu erat itineris, et deficientibus ad presens utriusque partis instrumentis et rationibus, controuersia hec ad plenum difiniridiffiniri non poterat, communi consensu ad hunc finem concordie deuenerunt: ut apostolicus et imperator per uexillum comitem Raydulfum de ducatu Apulie inuestirent, et postmodum habita oportunitate loci et temporis, utriusque partis allegationibus plenius exhibitis et ostensis, hec controuersia mediante iustitia finiretur. Quod et factum est, nam apostolicus accepto uexillo a superiori parte, imperator ab inferiori, comitem Raydulfum de ducatu Apulie inuestierunt. Quo [224r] facto imperator in Alamaniam rediit. Innocentius uero Romam intrauit et a Frangentibuspanem et quibusdam aliis nobilibus honorifice receptus est. Anacletus uero non multo post diem clausit extremum. Rex autem Roggerius audiens apostolicum et imperatorem recessisse, receptis etiam suis quadrigentis militibus qui a Salerno uenerant, fortior effectus festinus Salernum uenit et a Salernitanis ciuibus cum summa est deuotione susceptus. Nec moram, Nuceriam obsedit expugnauit et destruxit, totam Terram Laboris potenter optinuit, Capuam in ore gladii cepit et concremauit. Tunc cum Sergio magistro militum Neapolitanorum concordatus est et eum secum in expeditionemexpeditione duxit. Dehinc acies suas uersus Apuliam dirigens totam terram Beneuentanam et Capitanatam recuperauit. Quo audito, comes Raydulfus, qui se ducem uocari faciebat, congregato exercitu militum et infinita multitudine maritimarum ciuitatum apud Ranianum ei potenter occurrit.
Cumque de pace inter eos componenda, mediante BernardoBernaldo ClareuallensiClaraeuallensi abbate, diutius esse tractatum nec potuisset, peccatis exigentibus, consumariconsummari, bellum inter eos ualidum est exortum. Dux autem Roggerius filius predicti regis, qui in acie percussoria fuerat, oppositas sibi acies uiriliter expugnauit et Sipontum usque fugauit. Rex uero, qui [224v] in magna ac postrema acie fuerat, lassescentibuslascessentibus militibus, in fugam conuersus est, et tunc multa milia hominum capta sunt et occisa. Sergius quoque magister militum Neapolitanorum gladio percussus occubuit. Rex uero tota nocte equitans Salernum uenit et ab eiusdem urbis ciuibus more solito est reuerenter exceptus. Qui in ea ciuitate aliquantulum moratus, ciuitates suas et castella militibus et peditibus premuniuit. Tunc Willelmus natione Rauennas et electus Capue, in Salernitana ecclesia est electus. Deinde recepta Neapolim et dispositis et ordinatis partibus regionis illius, cum Roggerio duce et Tancredo principe filiis suis in Siciliam est reuersus. Adueniente autem estate per mare et per terram cum magno exercitu in Terram Laboris uenit. Papa uero Innocentius, mortuo Anacleto, dominio urbis potitus, magnum exercitum de Romanis et CampanisCampaninis congregauit, et terram regis ingressus, Sanctum germanum et pene totam terram Sancti benedicti occupauit, et GalluciumGalluzium castrum obsedit. Quod audiens rex Roggerius Roggerium filium suum ducem Apulie contra eum cum magno exercitu misit. Qui ueniens castrum ab obsidione liberauit, Romanos deuicituicit, dominum papam et multos cum eo nobiles Romanos cepit. Quem rex e uestigio prosecutus, ad pedes domini pape uoluit humi[225r]liter satis accedere. Sed ipse utpote uir constans et rigidus eum primoprimum recipere noluit. Tandem discurrentibus inter eos nuntiis et de pace componenda tractantibus, dominus papa habito consilio cardinalium propter multos ciues Romanos, qui cum eo capti fuerant, regem in gratia sua recepit, et recepto ab eo sacramento et hominio, ipsum per uexillum de regno Sicilie et ducatu Apulie inuestiuit. Eo tempore comes Raydulfus, qui dux dicebatur, occasione flebothomie, Troie mortuus est. Tunc etiam Ueseuus mons emisit puluerem ferruginei coloris et subrubei in tanta copia, quod usque Neapolim et Capuam et Salernum peruenit. Rex autem Innocentium papam satis honorifice usque Beneuentum usque deduxit, et accepta ab eo licentia, Troiam uenit et eam recepit. Postmodum Barum obsedit, que post longam obsidionem se ei reddidit. Et tunc Iaquintum, qui se principem Barensium uocari faciebat et multos alios suspendi fecit. Riccardus etiam de Claromonte ibi occisus est, Alexander uero frater eius in Romaniam recessit. Sicque potentissimus rex Roggerius, inimicis et proditoribus suis superatis pariter et destructis, cum triumpho et gloria in Siciliam rediit, et regnum suum in summa pace et tranquillitate possedit. Papa uero Innocentius Romam rediit et eam in pace et tranquillitate tenuit. Non multo post tempore Lotharius TeotonicorumTeutonicorum imperator [225v] obiit et ei Corradus in imperio successit. Similiter et Lodouicus rex Francorum mortuus est et ei Lodouicus filius eius in regno successit. Rex autem Roggerius in regno suo perfecte pacis tranquillitate potitus, pro conseruanda pace camerarios et iustitiarios per totam terram instituit, leges a se nouiter conditas promulgauit, malas consuetudines de medio abstulit. Et quia cor magnificum et dominandi animum semper habuit, dominio Sicilie et Apulie nequaquam contentus, maximum naualem preparauit exercitum, quem cum multis militibus in Africam mittensmittentes, ipsam cepit et tenuit. Susas, Bonam, Capsim, Sfaxim et Tripolim expugnauit et sibi tributarias reddidit. Cum rege Babylonie pacem ad honorem suum et commodumcomodum fecit. Eo tempore Calo iohannes imperator Constantinopolitanus sagitta tossicata lesus apud AntiochiamAntiociam obiit, cui EmanuelEmmanuhel filius eius in imperio successit. Hic autem ad regem Roggerium legatos de parentela inter eos componenda mandauit. Rex autem pro hac causa perficienda honorabiles legatos ad imperatorem misit, qui eos uerbis suis more solito diutius detinuit, et postmodum in carcere retrudi fecit. Unde rex indignatus apud Ydrontum galeas et naues plurimas preparari fecit et eas cum comitibus et multa militia in Romaniam misit. Qui uenientes Corpho et multas alias in[226r]sulas depopulati sunt, Corinthum uero et Stipham ceperunt in ore gladii, et eos expoliantes pecuniam multam et pannos sericos inde asportauerunt. Alio quoque tempore predictus rex Roggerius misit Salernum ammiratum suum cum stolio suo in Romaniam, qui inuenit maximum stolium imperatoris apud Capud Malee, et ibi uiriliter pugnauit, Grecos deuicit, et Angelum Despoti, magistrum stolii et consanguineum imperatoris, cum multis aliis captiuos in Siciliam duxit. Interea Rome InnocentiusInnocentius papa Roma mortuus est et sepultus apud Lateranum anno pontificatus sui XIV, anno uero dominiceDominice incarnationis MCXLIII indictione VIIIX. Huic successit Guido, natione Tuscus, prius presbiter cardinalis, qui et Celestinus secundus est uocatus est. Hic concordiam que inter Innocentium papam et regem Roggerium facta est, ratam habere noluit, sed eam reuocauit in dubium. Mortuus est autem sexto mense pontificatus sui. Cui successit Girardus natione Bononiensis prius presbiter cardinalis Sancte Crucis et cancellarius, qui et Lucius secundus appellatus est. Audiens autem rex Roggerius promotionem Lucii pape, gauisus est ualde, eo quod compater et amicus eius extiterat. Qui statim missis nuntiis suis predicto pape per mare usque Gaietam ueniens, ei apud CeperanumCepparanum occurrit. Cumque de pace inter eos componenda diu tractatum [226v] esset, repugnantibus cardinalibus, concordari non potuerunt. Quare rex indignatus in Siciliam rediit. Roggerius uero dux Apulie filius eius ex mandato regis cum magno exercitu Campaniam ingressus, eam usque Ferentum depopulatus est et cepit, et sic in Apuliam rediit. Lucius autem papa ad Urbem regressus est. Non multo autem post populus Romanus contra uoluntatem eiusdem pape Iordanum filium Petri Leonis in patricium promouit et senatores de nouo in Urbe creauit. Mortuus est autem Lucius papa mense pontificatus sui undecimo, anno dominiceDominice incarnationis MCXLVMCXL indictione VIIIX. Huic successit Bernardus natione Pisanus, prius monachus ClareuallensisClaraeuallensis et abbas Sancti anastasii, deinde presbiter cardinalis, qui Eugenius tertius est appellatusdictus. Hic propter tumultum senatorum et populi de Urbe egrediens apud Farfense monasterium sollempniter est consecratus. Dehinc in Galliam proficiscens a Lodouico iuniore rege Francorum et tota Gallicana ecclesia honorifice est receptus. Hic Remis generale concilium celebrauit. Eo autem tempore Corradus rex Teutonicorum cum magna multitudine militum et peditum Ierosolimam proficiscens Constantinopolim uenit et ab EmanueleEmmanuele imperatore tum timore, tum quia cognatam eius in uxorem duxerat, honorifice est receptus. Imperator autem predic[227r]to regi Corrado more Greco se satis humanum et benignum exhibuitcontulit, munera multa contulitexhibuit promittens se illi ducatum itineris et uictui necessaria prebiturum. Postquam uero rex Curradus Brachium Sancti Georgii cum suo exercitu transfretauit, ut dicitur suggestione et mandato imperatoris, illi et exercitui eius uictualia sunt subtracta. Quare deficiente alimonia exercitus cepit deficere et lassescerelascessere. Turchi autem hoc comperto super eos uiriliter irruerunt, et debilitatos fame et labore itineris TeotonicosTeutonicos expugnauerunt, multos eorum in ore gladii trucidantes, multos in seruitutem miseram redigentes. Imperator autem, ammissa maiori parte exercitus, uix cum paucis Ierosolimam uenit. Lodouicus autemuero rex Francorum cum magno exercitu militum et peditum predictum regem Corradum eodem anno et eodem itinere prosecutus, ab EmanueleEmmanuele imperatore simili modo receptus est et deceptus. Nam postquam Brachium Sancti Georgii pertransiit, cum ex larga promissione imperatoris crederet sibi et exercitui suo uictui necessaria reperturum, deficiente alimonia, magnam partem sui exercitus partim fame partim bello amisitammisit, et Ierosolimam cum paulopauco exercitu uix peruenit. Sicque factum est, quod peccatis exigentibus, suggestione Grecorum et malitia, duo [227v] adeo potentes et nobiles principes, amissoammisso exercitu parum boni ad honorem nominis christiani perficere potuerunt. Qui Ierosolimam causa orationis aliquantulum sunt demorati; dehinc Corradus per Constantinopolim in Alamanniam rediit, rex autem Francie per Apuliam ad propria remeauit. Quem rex Roggerius satis officiose suscepit, equitaturas multas et munera plurima contulit, et eum per terram suam honorifice conduci precepit. Papa uero Eugenius postquam in Francia aliquantulum est demoratus, YtaliamItaliam repetens apud Tusculanum se recepit, et congregata militia, Romanos sibi inobedientes iussit constringere et expugnare. Rex autem Roggerius, cognito predicti pape aduentu, legatos suos ad eum misit, et partem militum suorum ad eius seruitium delegauit. Cum autem predictus papa apud Tusculanum moraretur, rex Francie ab Ierosolimis rediens ad eum uenit. Qui memor beneficii et honoris sibi in Francia ab illo collati, eum prout decuit cum reuerentia magna et honore suscepit, dona multa optulit et in pace ad propria redire permisit. Rex autem Roggerius archiepiscopos et episcopos terre sue iussit consecrari a papa Eugenio iussit consecrari; frequenter legatos ad eum de pace componenda transmisit, sed impetrare non potuit. Sed quia, ut ait scriptura, quem diligit Dominus, [228ar] corripit et flagellat omnem filium quem recipit, postquam Deus omnipotens regem Roggerium multis prosperis successibus extulit et exaltauit, ne succedentia prospera animum eius plus iusto extollerent et in superbiam eleuarent, eum quarumdam aduersitatum flagellis paterna miseratione corripuit. Nam primo Albidia illustris regina uxor eius, ex qua tot filios habuerat, mortua est, et filia eius. Post hec Tarentinus princeps et Anfusus Capuanorum princeps et Henricus mortui sunt. Nouissime autem Roggerius dux Apulie, primogenitus eius, mortuus est anno dominiceDominice incarnationis MCLIXMCXL nono indictione XIIXIII, uir quidem speciosus et miles strenuus, pius, benignus, misericors et a suo populo multum dilectus. Rex autem Roggerius tot flagellis afflictusaflictus constanti animo pii patris flagella sustinuit, et sic se medium inter prospera et aduersa exhibuit, ut nec eum prospera plus iusto erigerent nec aduersa penitus inclinarent. Nam licet multiplici dolorum stimulo perurgeretur in animo, foris tamen consolatoriam speciem et doloris temperantiam pretendebat in uultu, et in sua consolatione regno suo consolationem tribuit et inimicis suis insultandi materiam denegauit. Et quia solum Willelmum Capuanorum principem habebat superstitem, ueritus ne eundem conditione humane fragilitatis ammitteret, Sibiliam [228av] sororem ducis Burgundie duxit uxorem, que non multo post Salerni mortua est, et apud Caueam est sepulta est. Tertio Beatricem filiam comitis de Reteste in uxorem accepit, de qua filiam habuit, quam Constantiam appellauit. Biennio autem antequam moreretur, Willelmum filium suum Capuanorum principem in regem Sicilie fecit inungi et secum iussit pariter conregnare. Interea Eugenius papa apud Tusculanum aliquanto tempore demoratus, pacem cum Romanis fecit et a senatoribus et ab uniuerso populo Romano cum summo est honore susceptus. Hic autem adeo uniuersum populum sibi beneficiis et elemosinis alligauit, quod bene pro maiori parte Urbem poterat pro sua uoluntate disponere; et nisi esset mors emula, que illum cito de medio rapuit, senatores nouiter procreatos populi amminiculo usurpata dignitate priuasset. Eo tempore Corradus Teutonicorum rex mortuus est, et ei Fredericus nepos eius in regno successit. Non multo uero post Eugenius papa Rome mortuus est, et apud Sanctum Petrum est sepultus, anno pontificatus sui VIII, mense IV die XII anno dominice incarnationis M. Huic successit Corradus natione Romanus, senex et plenus dierum, prius presbiter cardinalis deinde episcopus Sauinensis et uicarius Romane ecclesie, qui et [229r] Anastasius est appellatus, anno dominice incarnationis MCLIIIM.
Interea rex Roggerius, qui tempore pacis et belli otiosus esse nesciuit, regni sui pace et tranquillitate potitus, Panormi palatium satis pulcrum iussit edificari, in quo fecit capellamcappellam miro lapide tabulatam, quam etiam deaurata testudinetestitudine cooperuit, et ornamentis uariis ditauit pariter et ornauit. Et ne tanto uiro aquarum et terre delicie tempore ullo deessent, in loco, quiqua Fabara dicitur, terra multa fossa pariter et effossaeffosa, pulcrum fecit biuarium, in quo pisces diuersorum generum de uariis regionibus adductos iussit inmittiimmitti. Fecit etiam iuxta ipsum biuarium, pulcrum satis et speciosum edificari palatium. Quosdam autem montes et nemora, que sunt circa Panormum, muro fecit lapideo circumcludi et parcum deliciosum satis et amenum diuersis arboribus insitum et plantatum construi iussit, et in eo damas, capreeoloscapreolos, porcos siluestres iussit includi. Fecit et in hoc parco palatium ad quod aquam de fonte lucidissimo per conductus subterraneos iussit adduci.
[229r] Sic uir sapiens et discretus predictis deliciis, prout temporis expetebat qualitas, utebatur; nam in hyemeyeme et quadragesimali tempore pro copia piscium in Fabare palatio morabatur; [229v] in estate uero apud parcum estiui caloris temperabat incendium, et animum diuersis curis et sollicitudinibus fatigatum, uenationis usu mediocri quodammodo releuabat. Quamuis autem predictus rex, sapienciasapientia, ingenio et plurima discretione polleret, tamen sapientes uiros diuersorum ordinum et e diuersis mundi partibus euocatos, suo faciebat consilio interesse. Nam Georgium uirum utique maturum, sapientem, prouidum et discretum ab Antiochia adductum, magnum constituit ammiratum, cuius consilio et prudentia in mari et terra uictorias multas optinuit. Guarinum et Robbertum clericos litteratos et prouidos per successionem temporum cancellarios ordinauit. Et si quos probos et sapientes uiros, siue de terra sua siue aliunde genitos, laicoslaycos seu clericos inuenire poterat, sibi adherere iubebat, et prout cuiusque exigebat conditio, eos diuersis honoribus et diuitiis exaltabat.
Nouissime Maionem iuuenem de Baro oriundum, uirum utique facundum , satis prouidum et discretum, primo scriniarium, dehinc uicecancellarium, postremo cancellarium fecit. De nouo multos in regno suo comites ordinauit, ciuitatem Cephaludium ipse fecit edificari, in qua ecclesiam Sancti saluatoris pulcrampulchram satis et speciosam suis sumptibus fecit construi, cui ciuitatem optulit et eius [230r] seruicioseruitio deputauit.
[228br] Ut autem uniuersus mundus euidenter agnoscat, qualiter rex Rogerius tota fuerit intencioneintentione catholicus, qualiter christiane fidei zelo et feruore succensus, subsequentis operis testimonium declarabit. Rex Rogerius quendam eunuchum habuit Philippum nomine, qui pro sui probitate seruicii ei gratus erat admodum et acceptus. Et quia ipsum in agendis suis fidelem et negociorumnegotiorum suorum idoneum exsecutorem inuenerat, uniuersouniuero hunc prefecit palatio, et totius domus sue statuit esse magistrum. Qui sic per incrementa temporum in eius gratia et amore profecit, quodqui illum stolii sui ammiratum esse disposuit et cum eodem Bonam misit, quam in ore gladii cepit et spoliauit, et cum triumpho et gloria in Siciliam rediit. Sed quia conditori suo de collatis beneficiis ingratus extitit, et regi celesti malum pro bono rependit, merito terreni regis iram et indignationem incurrit. Hic enim sub clamideclamyde christiani nominis diaboli militem gerebat absconditum, et cum specie tenus se esse christianum ostenderet, totus erat mente et opere Sarracenus; christianos oderat, paganos plurimum diligebat, Dei ecclesias inuitus intrabat, sinagogas malignanciummalignantium uisitabat frequencius, et eis [228bv] oleum ad concinnanda luminaria et que erant necessaria ministrabat. Christianas tradicionestraditiones penitus respuens, in diebus Ueneris et quadragesime carnes comedere non cessabat; nunciosnuntios suos cum oblationibus ad sepulcrumsepulchrum MagumethMagumethis miserat, et se sacerdotum loci illius orationibus plurimum commendauerat. Cum autem hec et alia illius scelera, que sub umbra christiani nominis palliabat, ad aures regis Rogerii peruenissent, usus zelo Dei, set secundum suam scienciamscientiam fecit illum de prenominatis criminibus in sua curia conueniri. Cumque ille de regis gratia et amore confisus, accusatoribus suis uiriliter responderet et que sibi obiecta fuerant, tamquam falsa penitus denegaret, operante diuina iusticiaiustitia, accusatores ea, que dixerant uera esse fidelium hominum testimonio comprobarunt. Philippus autem conuictumconuinctum se esse considerans, regis iusticiamiustitiam metuens, cepit ueniam petere et regis misericordiam postulare, et de cetero futurum se esse christianum catholicum repromittere. Tunc rex fidei flamma succensus, prorumpens in lacrimaslacrymas, ait: Noscat uestra fidelitas, dilectissimi, quod animus meus maximo [228cr] dolore compungitur, et magnis iracundie stimulis agitatur, quia hic minister meus, quem a puero enutrieram ut catholicum, peccatis suis exigentibus, inuentus est sarracenus, et sarracenus et sub nomine fidei opera infidelitatis exercuit. Et quidem si maiestatem nostram in rebus aliis offendissetoffendiscet, si thesauri nostri partem licet maximammaxima exportasset, seruiciiseruitii sui recolenda memoria pro certo apud nos promereretur ueniam, et gratiam impetrasset. SetSed quia in facto suo principaliter offendit Deum, et aliis peccandi materiam prebuit et exemplum, ac nostre fidei iuniuriam et christiane religionis offensam proprio filio non remitterem nec cuilibet proximo relaxarem. In hoc facto totus mundus addiscatadiscat, quod christianam fidem tota affectione diligo et eius iniuriam etiam in ministros meos uindicare non cesso. Exurgant igitur leges, et nostra iura ense equitatis armentur, et inimicum fidei iusticieiustitie gladio feriant, et per hoc infidelibus laqueum terroris inducant. Tunc comites, iusticiariiiustitiarii, barones et iudices qui ibi aderant, iustum regis animum adtendentes, tracti in [228cv] partem, diu comunicatocommunicato consilio, sententiam dictauere dicentes: Philippum, christiani nominis delusorem et sub uelamento fidei opera infidelitatis agentem, flammis ultricibus decreuimus concremandum, ut qui ignem caritatischaritatis habere noluit, ignem combustionis incurrat, et nequissimi hominis reliquie nulle remaneant, sed conuersus in cinerescinerem ab igne temporali ad ignem eternum perpetuo arsurus accedat. Tunc mandantibus iusticiariisiustitiariis, equi indomiti pedibus alligatus usque ad calcariam, que ante palatium erat, est uiolenter attractus, dehinc ab equi pedibus dissolutus in flammarum medio iactatus est et repente combustus. Alii autem sue iniquitatis complices et consortes capitalem subiere sentenciamsententiam. In hoc igitur facto manifestius elucessit, quod rex Rogerius fuit princeps christianissimus et catholicus, qui pro iniuria fidei uindicanda camerario et nutrito proprio non pepercit, setsed pro eius honore et gloria incendio tradidit illum.
Circa finem autem uite sue secularibus negotiis aliquantulum postpositis et ommissis, Iudeos et Sarracenos ad fidem Christi conuertere modis omnibus laborabat, et conuersis dona plurima et necessaria conferebat. Ecclesiam etiam Sancti NicolaiNycolai de Messana cum maiori parte suorum sumptuum edificari iussit, licet suo tempore non potuerit consumari. Hic etiam ad memoriam nominis sui in Salerno tabulam argenteam suis expensis factam, ante altare beati Mathei fecit apponi, et quotiens Salernum a Sicilia ueniebat, de more Salernitane ecclesie unum uel duo pallia offerebat. Sed quia negatum est summis stare diu, totius regni sui peccatis exigentibus, gloriosissimus rex RogeriusRoggerius post tot uictorias et triumphos apud Panormum febre mortuus est, et sepultus in archiepiscopatu eiusdem ciuitatis, anno uite sue quinquagesimo octauo, mensibus duobus, diebus quinque, uicesimo septimo die mensis Februarii, anno regni sui uicesimo IV, anno Dominice incarnationis MCLII, indictione I. Fuit autem rex RogeriusRoggerius statura grandis, corpulentus, facie leonina, uoce subrauca, sapiens, prouidus, discretus, subtilis ingenio, magnus consilio, magis utens ratione quam uiribus. In acquirenda pecunia multum sollicitus, in expendenda non plurimum largus, in publico ferus, in priuato benignus, fidelibus suis honores [230v] et premia largiens, infidelibus contumelias et supplicia inferens. Erat suis subditis plus terribilis quam dilectus, Grecis et Sarracenis formidini et timori.
Defuncto autem rege RogerioRoggerio, Wilhelmus filius eius, qui cum patre duobus annis et mensibus decem regnauerat, illi in regni amministratione successit. Hic autem post mortem patris, conuocatis magnatibus regni sui, proximo Paschapascha est sollempniter coronatus, cui curie Robbertus de Basauilla comes de Conuersano consobrinus frater eiusdem regis interfuit. Huic rex Wilhelmus comitatum de Lauritello concessit et eum in Apuliam cum honore emisit. Postmodum Maionem cancellarium magnum ammiratum constituit, cuius consilio et prouidenciaprouidentia regni sui negocianegotia precipue pertractabat.
Interea circa natiuitatem Domini Anastasius papa mortuus est anno V, dominice incarnationis MCLIVM. CuiHui successit Nicolaus natione Anglicus, prius canonicus regularis et abbas Sancti rufi, et post Albanensis episcopus, qui et Adrianus quartus est appellatus. Quo audito, rex Wilhelmus nunciosnuntios ad eum de pace componenda transmisit, setsed optinere non potuit. Postmodum circa quadragesimam rex Salernum uenit et ibi usque ad pascha est demoratus ad Pascha. Quo cognito, Adrianus papa Henricum cardinalem [231r] Sanctorum Nerei et Achillei ad eum misit, quem rex recipere noluit, setsed Romam redire precepit, eo quod in litteris apostolicis, quas regi portabat, papa ipsum non regem, sed Wilhelmum dominum Sicilie nominabat. Pro quo facto Adrianus papa et tota Romana curia contra regem turbata est et commota. Rex autem celebrata festiuitate paschali AscittinoAskittino Catheniensi archidiacono, quem cancellarium fecerat, Apulie amministrationem commisit, et ipse cum ammirato in Siciliam rediit. Cancellarius autem ex mandato eiusdem regis, congregato magno exercitu, Beneuentum obsedit et eumeam usque ad menia deuastauit. Ciues autem eiusdem ciuitatis eidem uiriliter restiterunt et Petrum archiepiscopum, quem pro parte regis suspectum habebant, interfecerunt. Cumque ciuitas illa aliquanto tempore fuisset obsessa, quidam de baronibus rebelles effecti, ciuitatem ingressi hostibus adheserunt. Alii uero sine licencialicentia relicto exercitu ad propria redierunt. Sicque exercitus diuisus est et ciuitas ab obsidione liberata. Comes autem Robbertus de Lauritello timens ne suggestione ammirati, qui eum habebat odio, a rege caperetur, dolens et inuitus a rege recessit. Multi etiam de baronibus Apulie rebelles effecti guerram maximam in Apulia excitauerantexcitauerunt. Quo audito barones Sicilie [231v] et ipsi similiter guerram contra regem in Sicilia commouerunt. Rex autem congregato exercitu contra eos uenit, qui eum expectare timentes, in Buteria se receperunt, et cum aliquanto tempore eos obsedissetobsessisset, mediante Maione ammirato, eis condonauit et in suam gratiam illos recepit. Interea estate proxima Fredericus rex TheotonicorumTeutonicorum Romam uenit, et ab Adriano papa facto illi sacramento, ut moris est, in ecclesia beati Petri sollempniter est coronatus. Qui cum ante receptam coronam pape promisisset, quod senatores nouiter creatos deponeret, Urbem et regalia beati Petri in illius potestate redigeret, post perceptionem corone circa Urbem aliquantulum demoratus, in Alamanniam rediit. Papa uero sua promissione frustratus, congregato exercitu cum Robberto Capuano principe et Andrea de Rupecanina Terram Laboris ingressus, eam uiolenter optinuit, et a Beneuentanis est cum honore receptus. Interea Emmanuel Constantinopolitanus imperator, inuenta oportunitate, quod de iniuriis sibi a rege RogerioRoggerio illatis uindicaret in filium, Paliologo uirum quendam nobilem cum multa pecunia ad comitem Robbertum et barones Apulie transmisit, ut de ea milites retinerent, et Willelmo regi guerram inferrent. Misit etiam Comminianum et SebastumComminiano Sebasto et alios potentes uiros cum [232r] suo stolio, qui uenientes Brundusium ceperunt preter castrum in quo regis militia se recepit. Barum autem et relique ciuitates maritime Grecis et comiti Robberto adheserunt. Sicque factum est, quod partim a Robberto Capuano principe, partim a comite Robberto tota terra occupata est preter Neapolim, Amalfiam, Salernum, Troiam et Melfiam et quasdam alias ciuitates et castra munita. Quo cognito rex Wilhelmus, prout melius potuit per mare et terram congregauit exercitum, et recto itinere Brundusium uenit. In quo SebastumSebasto et CominianumCominiano et reliquos potentes Grecorum cum multo exercitu et stolio congregatos inuenit, qui castrum Brundusii et gentem regis uehementer impugnabant. Comes autem Robbertus, aduentu regis cognito, Brundusium reliquit et Beneuentum se contulit. Rex uero Wilhelmus Brundusium per mare et per terram Brundusium potenter obsedit, et per mare et terram uiriliter impugnando, in ore gladii debellauit, cepit Grecorum nobiles, et stolium ac pecuniam multam, et plures de baronibus Apulie et hominibus qui ei rebelles extiterant, de quibus multos suspendi et excecari fecit. Quo facto Barum uenit et eam cepit, et quia Barenses castrum regis destruxerant, rex ira commotus ciuitatem a fundamentis subuertit. Dehinc per maritimam Apulie rediens omnes ciuitates maritime cepit, et totam [232v] terram quam perdiderat, sine bello recuperauit. Ipse autem recto tramite Beneuentum uenit, quo inimici et rebelles eius ad auxilium domni pape confugerant. Robbertus uero Capuanorum princeps, dum pre timore regisregio uellet aufugere et iam Garilianum fluuium pertransiret, Riccardus de Aquila comes Fundanus, qui homo eiusdem principis erat, positis insidiis ipsum cepit et regis baiulis assignauit, sicque sub hoc tempore, proditionis genere, gratiam regis, quam perdiderat, recuperauit. Rex autem predictum principem incarcerandum in Siciliam transmisit. Comitem Robbertum, Andream de Rupecanina et reliquos inimicos suos, qui Beneuentum ad domnum papam confugerant, eiusdem pape precibus liberos et illesos cum rebus suis de regno exire permisit. Ipse autem multis nuntiis intercurrentibus et capitulis pacis hinc inde dispositis, cum papa concordatus est. Nam Adrianus papa cum cardinalibus suis ad ecclesiam sancti Marciani, que prope Calorem fluuium sita est, ueniens, regem Wilhelmum ad pedes suos humiliter accedentem benigne recepit. Qui facto iuramento, ut moris erat, liggius homo pape deuenit, et papa ipsum per unum uexillum de regno Sicilie, per aliud de ducatu Apulie, per terciumtertium de principatu Capue inuestiuit. Hic autem amore regis Wilhelmi, precibus etiam et studio [233r] Maionis ammirati et Ugonis Panormitani archiepiscopi interueniente, Agrigentinam et Mazariensem ecclesias, que ad ius Romane ecclesie specialiter pertinebant, ecclesie Panormitane subiecit, et earumdem ecclesiarum episcopos eiusdem ecclesie suffraganeos in perpetuum esse concessit. Quo facto Adrianus papa in Campaniam rediit. Rex autem plures de inimicis suis de regno expulit, quosdam in carcere posuit, quosdam in sua gratia et amore recepit. Dehinc Symonem senescalcum, cognatum Maionis ammirati, magistrum capitaneumcapitanium Apulie constituit, ipse uero tanta potitus uictoria, cum ammirato in Siciliam rediit. Non multo post tempore magnum stolium preparauit, et ipsum cum Stephano ammirato in Romaniam misit. Qui ad Egripum ueniens, maximum stolium Emmanuelis imperatoris ibidem preparatum inuenit. Cum quo uiriliter decertauit et ipsum deuicit, multos de Grecis cepit, stolium combussit, Egripum et uicinas ciuitates expoliauit et sic uictor in Siciliam rediit. Imperator autem cognoscens multos de suis a rege Sicilie captos, nec posse cum eo de pari contendere, missis frequentibus nuntiis, cum rege concordatus est, et pacis federa sunt hinc inde iurata. Eodem tempore Mesemuti a MarrochoMorrocho uenientes, totam terram usque in Africam in ore gladii ceperunt. Africana uero ciuitas adhuc sub [233v] potestate regis Wilhelmi erat, et multos in ea milites et pedites ad eius custodiam et defensionem posuerat. Mesemuti autem eam undique per terram et mare obsederunt, christiani uero, qui in ea erant, illis uiriliter resistebant, nec in aliquo eos formidabant, nisi quod uictualium maximam inopiam patiebantur. Quo agnitocognito, rex Wilhelmus stolium suum, quod in Ispaniam miserat, festinanter reuocari fecit, precipiens ut ad liberationem Africe quantocius festinarent. Ueniens autem gaytus Petrus eunuchus regis, qui stolio preerat, ad Africam, cum stolio Mesemutorum pugnauit, et pugnando in fugam conuersus est, et multas de galeis suis amisitammisit. Christiani autem, qui in Africa remanserant, cum nullum possent habere subsidium et uictualia eis penitus defecissent, facta pace cum Mesemutis, relicta eis Africe ciuitate, ipsi cum rebus suis in Siciliam sunt reuersi. Rex autem Willelmus, adhuc uiuente patre cum esset princeps Capuanorum, Margaritam filiam Garsie regis Nauarre duxit uxorem, de qua plures liberos habuit; Rogerium quem ducem Apulie constituit, Robbertum quem Capuanorum principem ordinauit, Willelmum et Henricum. Audiens autem Fredericus imperator Adrianum papam cum rege Willelmo concordatum et quod eum de regno Sicilie et ducatu Apulie inuestisset, molestissime tulit. Anni Domini MCLVIIM.
EodemEo tempore Mediolanenses [234r] super Lombardos equitantes, pene totam Lombardiam suo dominio subdiderunt, unde Lombardi ira et dolore commoti, nuntios ad imperatorem miserunt, humiliter postulantes, ut ueniret et eos de Mediolanensium potestate eriperet. Imperator autem eorum petitionibus annuens, congregato maximo exercitu, cum rege Boemie, duce Saxonie et aliis suis principibus in manu ualida Italiam intrauit, et sociatis sibi pene omnibus Lombardis, Mediolanum potenter obsedit. Mediolanenses autem utpote uiri bellicosi et strenui, ciuitatem suam magnis fossis circumdederunt, et imperatori audacter et uiriliter restiteruntrestituerunt. Cumque imperator aliquanto tempore esset in obsidione moratus, et nichil ciuitati per uiolenciamuiolentiam posset inferre, habito consilio, receptis obsidibus, cum eis ad pacem et concordiam deuenit. Non multo post cum imperator uellet in ciuitate baiulum constituere, et eam pro suo arbitrio ordinare, Mediolanenses TheutonicorumTeutonicorum superbiam pati nequeuntes, ceperunt resistere et pacis federa uiolare. Qui super castrum, in quo eorum obsides tenebantur uenientes, ipsum ceperunt, et recuperatis obsidibus sunt in suam ciuitatemsua ciuitate reuersi. Quo cognito, imperator plurimum indignatus, cum non posset eos in campo de facili expugnare, cepit casalia et castra eorum destruere, et terram eorum iurisdicioniiuridicioni pertinentem pro posse [234v] uastare et Lombardos alios, qui illis prestabant auxilium, ab eorum adiutorio reuocare. Suasione autem Cremonensium, castrum Creme, quod Mediolanenses pro posse iuuabat, et Cremonensibus uiriliter resistebat, potenter obsedit, nec prius ab obsidione cessauit, quousque ipsum caperet et a fundamentis euerteret.
Interea Adrianus papa apud Anagniam mortuus est, anno pontificatus sui quinto, mense octauo, diebus sex, anno uero dominice incarnationis , MCLIX, indictione VIII, prima die SeptembrisFebruarii. Corpus uero eius Rome ductum est et in ecclesia beati Petri cum honore sepultum. Omnes autem cardinales cum episcopis in eadem ecclesia congregati, primo unanimiter conuenerunt in electione Rolandi Romane ecclesie cancellarii et cardinalis Sancti Marci, qui , uir religiosus et timens Deum, considerans tanti honoris sarcinam, pro posse restitit et repugnauit. Episcopi uero et cardinales adtendentesattendentes indignum fore sacerdociosacerdotio, nisi fuerit ordinatus inuitus, predictum cancellarium humiliter repugnantem elegerunt, et papam Alexandrum terciumtertium nominarunt. Episcopus uero Tusculanus cum Iohanne Pisano, cardinali Sancti Martini, et Guidone Cremense, auxilio quorundam laicorum et Falsagraui et comitis Blandacensis nunciorumnuntiorum imperatoris, qui tunc Rome erant, Octauianum cardinalem Sancte Cecilie elegerunt et eum [235r] papam Uictorem uocauerunt. Alexander autem cum reliquis cardinalibus et episcopis in turri beati Petri se recepit. Octauianus interim cepit pecuniam multam per Urbem expendere, et senatores et populum ad suum auxilium prouocare. Alexander uero auxilio Ocdonis Fraiapane et aliorum nobilium cum cardinalibus et epicopis Urbem egressus, Nimphas uenit, et ibi ab HubaldoUbaldo Hostiensi episcopo et reliquis episcopis et cardinalibus est sollempniter consecratus, et postea TerracinamTerracenam uenit. Octauianus uero in Urbe aliquantulum demoratus, cum in ea parum posset proficere, Campaniam uenit, et apud Segniam mansit. Rex autem Wilhelmus, auditaauditus promocionepromotione pape Alexandri, nunciosnuntios ad eum misit, et eum in patrem et dominum cum suo regno recepit.
Eo tempore Ionathas comes Consie, et Gilbertus comes Grauine, et Boamundus comes Monopelli, et RogeriusRoggerius comes Acerre, et Philippus comes de Sangro, et RogeriusRoggerius comes Tricarici, et multi barones cum Melfiensibus et Neapolitanis et quibusdam aliis contra Maionem ammiratum coniurationem fecerunt, asserentes eum regis esse proditorem et ad regni dominium aspirare. Quod audiens rex Wilhelmus, quia ammiratum teneretemere diligebat et de eo plurimum confidebat, contra eos uehementer est indignatus, et per frequentes nuncios et litteras eis precipiendo mandauit, ut ab hoc proposito desisterent, [235v] quia ipsumipse ammiratum pro fideli et legali uiro habebat. Quod ipsi facere neglexerunt dicentes, se ammirati dominium et amministrationem nolle ulterius sustinere. Qua de causa in tota Apulia guerra maxima et diuisio est exortaexhorta. Matheus autem Bonella, qui filiam ammirati in uxorem iurauerat se ducturum, cum quibusdam aliis baronibus Sicilie huic coniurationi, licet occulteoccultus, fauebat. Promissum enim illi erat a comitibus, quod si ammiratum occideret, Clementiam comitissam Catanzarii illi darent in uxorem. Qua spe et promissione ille succensus, sub occasione fidelitatis regie, de occidendo ammirato cepit esse sollicitus. Cumque ammiratus ab amicis suis super hoc esset sepe premonitus, tum pro parentela que inter eos contracta erat, tum pro multis beneficiis que illi contulerat, hoc credere recusauit. Dum autem in uigilia beati Martini ammiratus a uisitando Panormitano archiepiscopo inchoata iam nocte reuerteretur, Matheus Bonella positis insidiis in uia, que est iuxtaiusta portam beate Agathe, ei obuiam uenit, et illum ense percutiens interfecit, et eadem nocte a Panormo exiens ad suam terram confugit. Quo agnitocognito, rex Wilhelmus multum turbatus est, et condoluit, sed quia tumultus propter hoc erat in ciuitate, et Matheus Bonella habebat sociam multitudinem, dissimulauit dolorem et [236r] uisus est mortem ammirati equanimiter tolerasse. Unde uxorem eius et filios, sorores et fratrem, et omnes res eorum capi precepit. Post hec rogatus a multis, Matheum Bonellam quodammodo in suo amore recepit. Barones autem et multi de populo, qui in hoc facto socii Mathei fuerant, cognoscentes hoc regi manifestum esse pariter et molestum, ceperunt ualde timere ne rex temporis oportunitate inuenta in eos de hoc facto acriter uindicaretacri uindicare. Quare ceperunt secum et cum quibusdam aliis priuatim deliberare, qualiter regem caperent uel morte dampnarent; quod factum est. Nam adueniente prima quinta feria quadragesime, dum rex uellet ad audiendam missam pergere, consentiente castellano et seruientibus, carceres sunt aperti, et comes Wilhelmus de Principatu et Riccardus de Mandra et Alexander Monachus et multi alii prisones subito exeuntes carcerem, arreptis armis, ceperunt insilire palatium. Multi etiam de solidariis et de populo huius coniurationis socii prisonibus sunt adiuncti, et ceperunt eos in expugnando palatio adiuuare. Rex autem huius rei nescius et ignarus et de tam repentino casu attonitus, ad fenestram turris Pisane uenit, et quosque transeuntes cepit ad suum auxilium conuocare. Sed cum nullus esset qui succurreret, captum est palatium nemine repugnante, et ex magna parte expoliatum. [236v] SedSet ipse rex ipse captus est et in carcere positus, regina quoque cum filiis suis in quadam camera honeste est custodita. Prisones uero Roggerium ducem Apulie, filium regis, imponentes equo per totam ciuitatem Panormi circumduxerunt, uolentes per hoc populi sedare tumultum. Quo facto, adueniente nocte, prisones clausere palatium nec aliquem absque suo consensu illuc ingredi permiserunt. Facto uero mane, die Uenerisueneris, iterum Roggerium ducem per ciuitatem equitare fecerunt. Interea inter Sarracenos et christianos eiusdem ciuitatis bellum maximum est exortum, et multi de Sarracenis mortui sunt et expoliati. Adueniente autem nocte Sabbatisabbati, Wilhelmus comes de Principatu et Tancredus comes de LyciaLiccia cum quibusdam aliis ad Matheum Bonellam, qui huius coniurationis caput extiterat et tunc erat apud Mestrectam, uelociter iuerunt, et ipsum cum sua militia Panormum festinanter adduceruntadducerent; timebant enim, quod euenit, ne si diu moram facerent, rex, qui iniuste captus fuerat, auxilio populi de eorum manibus tolleretur. Die uero Sabbatisabbati Romoaldus Salernitanus et Robbertus MassanensisMessanensis archiepiscopi, et Riccardus SiracusanusSyracusanus electus, et Tustinus Mazariensis episcopus, uidentes regem iniuste captum et palatium expoliatum, deteriora his in posterum expectantes, ceperunt admonere populum, ut ad regis liberationem intenderent, quod et factum est; nam populus [237r] eorum ammonitione arma arripiens insultum fecit in palatium, comminantes prisonibus et his qui erant in palatio, quod nisi regem liberarent, omnes in ore gladii interficerentinterficerentur. Illi uero timore attoniti, quia nullum poterant habere succursum, et populo resistere non ualebant, ad pedes regis humiliter cucurrerunt eius gratiam et misericordiam postulantes. Qua impetrata, simul cum rege ad fenestram turris Pisane uenerunt. Tunc rex uniuerso populo de sua liberatione gratias egit, mandans eis ut singuli reuerterentur ad propria et in pace quiescerent. Archiepiscopi uero et episcopi cum aliis fidelibus palatium ascenderunt, et regem de infortunio, quod acciderat, pro posse sunt consolati. Huic autem dolori regio dolor alius non mediocris superuenit; dum enim pro liberando rege insultus in palatio fieret, RogeriusRoggerius dux Apulie, filius eius, sagitta iuxtaiusta oculum est percussus, qui non post multos dies huius uulneris occasione interiit. Matheus uero Bonella, audiens regis liberationem, plurimum doluit, sed dissimilauit, et per nunciosnuntios suos regi mandauit, , sesed de eius captione plurimum doluisse et quod pro eo liberando cum sua militia ueniebat. Rex autem malitiam eius agnoscens et conscientiam suam, conditione temporis exigente, abscondens, legatis illius benigne respondit et eos cum gratiarum actione remisit. Illi autem, qui regem ceperant et palatium expoliauerantexpoliauerunt, [237v] timore regis ad Matheum Bonellam pariter confugerunt. Matheus autem cum GuillelmoWillelmo deet Symone et Tancredo comitibus et multis aliis usque Fabaram uenit, et frequentibus nuntiis inter eos et regem discurrentibus, ad hunc modum concordie deuenerunt. Rex liberalitate sua et gratia omnibus eis offensam, quam in eum fecerant, remisit; Matheo Bonelle et aliis baronibus Sicilie gratiam et terras suas restituit; Willelmum Symonem et Tancredum comites cum multis aliis, qui in terra remanere nolebant, saluos et illesos cum rebus suis usque Terracenam cum galea fecit conduci, alios uero Ierosolimam ire permisit. Metuens autem rex, ne comites Apulie, qui cum eo occasione ammirati fuerantfuerunt discordati, rebelles fierent, Romoaldum Salernitanum archiepiscopum cum litteris suis in Apuliam misit, et per eum predictis comitibus gratiam suam et amorem restituit. Qui ueniens tam ciuium quam baronum et comitum turbatos animos mitigauit et eos ad amorem et fidelitatem regiam uehementer adtraxitattraxit, adeo quod unanimiter uolebant in Siciliam pergere et regis iniuriam uindicare. Adueniente autem Paschapascha rex per litteras suas predictis comitibus mandauit, ut sacramenta, que fecerant, abiurarent, quod ipsi nullatenus facere uolueruntuoluenrunt. Sed de regis recuperanda gratia desperantes, omnes preter comitem Gilbertum et comitem Boamundum ad [238r] RobertumRobbertum comitem de Lauritello iuerunt, et facto ei hominio simul cum ipso terram regis inuadere et occupare ceperunt. Roggerius autem Sclauo simul cum Lombardis cepit seditionem in Sicilia excitare, terram de demaniodomanio regis inuadere et Sarracenos ubicumque inuenire poterat trucidare. Quo cognito, rex Wilhelmus primo Matheum Bonellam capi et in carcerem retrudi fecit, dehinc congregato exercitu Plazzam uenit et eam destruxit et Lombardos in fugam uertit. Roggerius autem Sclauo cum multis Lombardis a facie regis fugiens, in Buteria se recepit. Quo rex eos persecutus Buteriam undique cum suo exercitu obsedit, et quia rex Wilhelmus guerram in Terra Laboris et Apulia exortam audiuit, Aquinum de MohecMoac in Terram Laboris misit, ut milites retineret et inimicis suis resisteret — iam enim Andreas de Rupecanina eandem terram ex parte inuaserat — comes etiam Robbertus terram Apulie, resistente nemine, occupabat. Qui Salernum ueniens, eam habere credidit. Sed Salernitani regi de more fideles existentes, ipsum recipere noluerunt. Dehinc Beneuentum ueniens a Beneuentanis est cum honore receptus. Post hec in Apuliam regressus Tarentum usque peruenit. Rex autem Wilhelmus pene per totam estatem in obsidione Buterie est moratus. Sed cum eamea situ loci et fortium uirorum numerositate munitam expugnare non posset, facta con[238v]cordia, Roggerium Sclauonem cum Lombardis ultra mare illesos ire permisit. Ipse autem Buteriam dextruensdestruens, totam Siciliam pacificauit et Panormum est cum triumpho reuersus.
Interea Alexander papa, cum apud AnagniamAnagliam et Terracenam fuisset aliquando tempore demoratus, suggestione Uillani Pisani archiepiscopi, qui ad eum cum una galea uenerat, acceptis etiam galeis regiis, cum cardinalibus Ianuam uenit, et a Ianuensibus cum summa est deuotione susceptus. Dehinc cum galeis eorum usque Prouinciam perrexit. Octauianus autem, qui apud Segniam , moratus fuerat , cognito recessu Alexandri, in Lombardiam ad imperatorem uenit, a quo satis honorifice est receptus. Dehinc imperator, episcoporum conuentu apud Papiam sollempniter congregato, Octauianum, qui Uictor dicebatur, in catholicum papam recepit, promittens publice et legaliter, quod nec ipse nec successores eius Alexandro uel successoribus eius ulterius obedirent. Imperator uero, cum per quinquennium Mediolanum inpugnasset, et ciuitatem resistentibus bellicosis ciuibus expugnare non potuisset, tandem cum eis ad concordiam deuenit, promittens ciuitatem integram et ciues cum rebus suis permanere illesos. Qui postmodum sue promissionis oblitus ; ciuitatem destruxit et ciues ab ea expulsos in casalibus manere precepit. Qua uictoria potitus, [239r] imperator Lombardiam cepit pro sua uoluntate disponere, ministros et baiulos in castellis et ciuitatibus ordinare, regalia et tributa exquirere et magnam partem Lombardie in demanio suo conuertere. Sicque factum est, quod Lombardi, qui inter alias nationes libertatis singularitate gaudebant, pro Mediolani inuidia cum Mediolano pariter corruerunt et se Teutonicorum seruituti misere subdiderunt. Audiens autem imperator Alexandrum papam perrexisse in Gallias, metuens ne a Francorum rege reciperetur, nuntiosnuntio ad eum festinanter mandauit, rogans ut apud Diionem pariter conuenirent, et quicquid de papa Alexandro et Uictore eis esset faciendum, ecclesiasticarum personarum iudicio difinirent. Quod uerbum Lodouico regi Francorum admodum placuit, qui in prefixo die et termino cum paucis militibus ad locum constitutum uenit, set imperatorem ibidem minime inuenit. Altera autem die imperator cum magna manumagna militum et peditum et cum Octauiano ad eumdem locum uenire curauit. Quod rex Francie cognoscens, eius uersutias metuens, uenire ad illius colloquium recusauit. Quare imperator indignatus, cum Octauiano in Alamanniam rediit. Octauianus autem aliquantulum in Alamanniam demoratus, nec ab Alamannis reuerenter exceptus, intrauit Italiam, et post hec Luccam ueniens, ibidem usque ad uite sue terminum mansit.
[239v] Interea dum Alexander papa apud Saluiniacum moraretur, primo rex Anglie ad eum ueniens, ipsum cum uniuerso regno suo in dominum et patrem recepit. Post hec rex Francie cum tota Gallicana ecclesia eum pro uniuersali papa recipiens, honorifice Parisius usque deduxit. Papa autem Alexander regem Francie et Anglie conueniens, pacem inter eos et concordiam reformauit. Qui non multo post Turonis uniuersale concilium celebrauit, in quo archiepiscopi episcopi abbates Anglie, Scozzie, Hybernie, Hyspaniarum et totius Gallie conuenerunt. Eo tempore Corradus quidam nobilis clericus Alammannie et imperatoris consanguineus, qui in Maguntina ecclesia erat electus, nolens Octauiani et imperatoris scismati consentire, ecclesiam suam deserens, ignorante imperatore, ad Alexandrum papam in Franciam festinus aduenit, quem papa satis benigne recipiens, postmodum secus Romam usque deduxit; dehinc in cardinalem et Sabinensem episcopum promouit, postremo in Maguntinum archiepiscopum sublimauit. Quo audito imperator ira commotus, Christianum cancellarium in Maguntina ecclesia fecit eligi, et a suis suffraganeis consecrari. Dum autem Alexander papa demoraretur in Francia et in ecclesiis Dei ecclesiastica iura disponeret, Octauianus LucceLuzze mortuus est. Cui Guido Cremensis auctoritate RainaldiRaynaldi cancellarii imperatoris successit, et a suis Paschalis est appellatusordinatus.
Interea rex Wilhelmus, sedata Sicilia, congregato per mare [240r] et per terram exercitu, in Apuliam uenit, et primo Tabernas in ore gladii cepit atque detruxit. Dehinc Tarentum ueniens ipsum obsedit et habuit, in quo uindictam maximam de suis proditoribus fecit. Post hec exercitum suum uersus maritimam Apulie direxit. Quod audiens comes Robbertus, qui tunc apud Salpas cum suo exercitu morabatur, metuens ne barones Apulie ipsum solito more relinquerent, in Abrutium est reuersus. Quo cognito, rex Wilhelmus Riccardum de Saya cum magno exercitu post eum misit. Sed comes Robbertus, utpote uir astutus et sapiens, ante aduentum illius regnum exire curauit. Rex autem Wilhelmus usque Sanctum Germanum cum suo exercitu uenit, comitem Riccardum de Aquila a regno expulit, et Montem archanum, quem ipse de nouo edificauerat, a galiotis suis capi fecit et dextruidestrui, in quo uxorem eius et filium comprehendit. Et sic recuperata tota terra, Salernum uenit. Et quia indignatus erat Salernitanis ciuibus, urbem intrare noluit, sed iuxta eam tentoria fixit. Cepit autem a ciuibus magnam pecuniam petere, quam cum illi statim soluere non possent, inuenta occasione plurimum indignatus, quosdam ex eis suspendi fecit, cominatus aliis, quod nisi pecuniam cito soluerent, urbem dextrueret. Beatus autem apostolus Matheus, qui Salernitane ciuitati a Deo patronus datus est et defensor, ciuitatem suam in tanto discrimine non reliquit. Nam cum rex in eo esset proposito, quod multa [240v] mala Salerno inferret, media die cum tanta esset celi serenitas, quod nulla in aere nubes appareret, subito a septemtrione uentus ualidus cum ingenti pluuia et turbo impetuosus erupit, qui totius exercitus tentoria uniuersa deiecit et tentorium regium in eminenti positum sic a loco, in quo fixum fuerat, impulit et commouit, quod regem dormientem pene prostrauit. Expergefactus rex et tanta inundatione attonitus cepit fugere et apostoli auxilium inuocare et uix in quodam paruo tentorio fugiens se recepit. Et licet rex animi sui timorem super hoc facto dissimularet, magnates tamen curie et uiri prudentes manifeste nouerunt , hoc miraculum uirtute apostolica perpetratum; apostolus enim in hoc facto et commisso sibi populo et regi manifeste consuluit, dum et commissum sibi populum a periculo eruit, et regem ne propositum malum perficeret impediuit. Rex ergo quod factum fuerat secum recogitans et indignationem apostolicam pertimescens, cum se moraturum circa Salernum aliquantulum disposuisset, mutato proposito, altera die galeas intrauit et festinanter in Siciliam rediit.
Interea Romani, morte Octauiani cognita, nuntios suos ad Alexandrum in Franciam transmiserunt, affectuose rogantes ut ad Urbem rediret et commissum sibi populum uisitaret, quia ipsi eum [241r] cum honore et deuotione reciperent. Alexander autem credens hoc sibi et ecclesie profuturum, Magalonem uenit, et preparata quadam magna naui, que erat Hospitalis, cum eam pene omnes cardinales intrassent, et papa cum paucis cardinalibus cum galea Nerbonensium eamdem nauim ascensurus ueniret, galee Pisanorum, que illi parauerant insidias, repente apparuerunt. Quibus uisis papa cum galea sua festinus Magalonem rediit, galee autem Pisanorum nauim, in qua erant cardinales, circumdederunt, et non inuento ibi apostolico, eam in pace liberam abire permiserunt, que uento flante secundo, primo Panormum dehinc Messanam applicuit. Non multo post Alexander papa cum cardinalibus qui remanserant et Maguntino archiepiscopo quandam minorem nauim intrauit et alto se committens pelago, licet multis exagitatus procellis, saluus tamen cum omnibus suis Messanam Domino ducente, peruenit. Quo cognito rex Wilhelmus, qui tunc erat Panormi, nuntios suos cum muneribus ad papam transmisit, et eum cum quinque galeis usque Romam conduci precepit. Qui Salernum ueniens, a Romoaldo Salernitano archiepiscopo et toto populo ciuitatis cum debita est reuerentia et honore susceptus. Qui postmodum cum eisdem galeis usque Tyberim, et per Tyberim usque ad Sanctum paulum cum omnibus cardinalibus uenit. Cui clerus et Romanus populus obuiantes, ipsum cum magno honore [241v] et gloria usque Lateranum unanimiter conduxerunt. Eo tempore rex Wilhelmus palatium quoddam altum satis et miro artificio laboratum prope Panormum beneficari fecit, quod Sisam appellauit, et ipsum pulchris pomiferis et amenis uiridariis circumdedit, et diuersis aquarum conductibus et piscariis satis delectabile reddidit.
Rex autem Wilhelmus circa quadragesimam fluxu uentris et molestia cepit affligi, quam passionem cum aliquanto tempore occultasset, circa mediam quadragesimam eadem passione crescente, credens se moriturum, penitentiam et confessionem accepit, quosdam de captiuis liberauit, redemptionem pecunie, quam Apulie imposuerat, condonauit, testamentum fecit, in quo Wilhelmum filium suum maiorem totius regni heredem instituit. HenricoEnrico alteri filio principatum Capue, quem concesserat, comfirmauit, pecuniam magnam expendendam pro salute anime sue anime dereliquit; Margaritam reginam uxorem suam, totius regni et filiorum suorum tutricem et gubernatricem pariter ordinauit, Riccardum uero Siracusanum electum et Matheum suorum notariorum magistrum, uiros utique legales, prouidos et discretos, illius et filiorum suorum consiliarios et familiares esse disposuit. Sed cum predicta passio ingrauesceret, rex Wilhelmus Romualdum secundum Salernitanum archiepiscopum, qui in arte erat medicine ualde peritus, ad se uocari precepit. Qui ad eum circa Paschapascha ueniens, ab ipso honorifice est susceptus, [242r] cui multa salutaria medicine consilia tribuit. Sed ipse sui ingenii auctoritate confisus, sibi nonnisi que ei oportuna uidebantur medicamina adhibebat. Unde accidit quod Sabbatosabbato ante octauas Paschepasche emitritea illum febris inuasit, et inualescente passione mortuus est et sepultus est in cappella beati Petri in palatio suo. Defunctus est autem rex Wilhelmus anno uite sue quadragesimo sexto, anno autem regni sui, quo cum patre suo et per se regnauerat XV, mense X, anno autem ab incarnatione Domini MCLXVI, indictione XIV mense Madiimadii, septimo die intrantis eiusdem mensis circa horam nonam. Fuit autem rex Wilhelmus pulchra facie et decorus aspectu, corpore pinguis, statura sublimis, honoris cupidus et elatus, in preliis per mare et terram uictoriosus, regno suo odibilis et plus formidini quam amori, in congreganda pecunia multum sollicitus, in expendenda non adeo largus, fideles suos diuitiis et honoribus extulit, infidelibus supplicia intulit et de regno exulare coegit. Diuino officio extitit multum intentus et personas est ecclesiasticas plurimum ueneratus. Cappellam Sancti petri, que erat in palatio, mirabilis musidii fecit pictura depingi, et eius parietes preciosipretiosi marmoris uarietate uestiuit et eam ornamentis aureis et argenteis et uestimentis pretiosis ditauit plurimum et ornauit. Clericos in ea multos et prebendas instituit, et diuinum in illa officium decenter et tractatim et cum Dei reuerentia et timore celebraricelebrare disposuit.
Quo defuncto, [242v] Wilhelmus filius eius maior natus, annos duodecim, illi in regno successit. Hic autem secundo die post mortem patris, ex mandato regine, consilio archiepiscoporum et episcoporum et baronum et populi in regem est promotus. Nam eo die cum maxima gloria et apparatu regio ad ecclesiam beate Marie de Panormo ueniens, assistentibus plurimis archiepiscopis et episcopis et baronibus, a Romualdo secundo Salernitano archiepiscopo in regem unctus est et coronatus. Postmodum uero cum magno honore et totius populi gaudio et letitia ad palatium rediit coronatus. Regina uero, utpote mulier sapiens et discreta, manifeste cognoscens animos populi sui, propter molestias quas a rege Wilhelmo passi fuerant, plurimum esse turbatos, illos ad amorem et fidelitatem filii sui beneficiis credidit prouocandos. Inde est, quod salutari usa consilio, carceres aperuit, captiuos plurimos liberauit, liberatis terras restituit, debita relaxauit, comites et barones, qui de regno exulauerant, reuocauit in regnum, et eis terras sublatas reddidit. Ecclesiis, comitibus, baronibus, militibus terras multas regia liberalitate concessit. His autem et plurimis aliis beneficiis, totius populi sui animos in fidelitatem et dilectionem filii sui uehementer accendit, ita quod de fidelibus fideliores et de deuotis deuotiores effecit. Eodem tempore gaytus Petrus eunuchus et magister [243r] camerarius palatii cum quibusdam aliis fugam petiit, et ad regem de Morrocho ueniens multam secum pecuniam transportauit.
Emmanuel autem imperator Constantinopolitanus, cognita morte regis Wilhelmi, nuntios suos ad regem Wilhelmum iuniorem in Siciliam misit, mandans quod libenter pacem cum eo pacem innouaret, et filiam suam unicam et heredem sui imperii simul cum imperio illi in uxorem traderet. Rex autem et regina, habito consilio, frequentes pro hoc negotio legatos ad imperatorem misit et recepit, pacem cum eo pristinam innouauit, negotio parentele propter multa capitula, que interueniebant, indiscusso manente. Rex autem Wilhelmus propter multa beneficia, que ipse et regina suo populo contulerunt, multum cepit a suis hominibus diligi et regnum suum in pace et tranquillitate tenere. Eo tempore HenricusEnricus naturalis frater regine in SiciliamSicilia ad regem uenit, cui rex comitatum Montis caueosi et unam de filiabus regis Rogerii in uxorem concessit. His etiam diebus Stephanus filius comitis de Percia, clericus et consanguineus regine, in Sicilia ad regem uenit, quem rex et regina primo cancellarium, post hec in Panormitana ecclesia eligi fecerunt. Qui in breui spatio temporis tantam regis et regine gratiam et familiaritatem optinuit, quod totum regnum pro suo arbitrio disponebat.
Hoc autem tempore Fredericus imperator Teutonicorum iterum Italiam intrauit, et per partes Marchie [243v] usque Anconam uenit et eam obsedit. Misit etiam Raynaldum cancellarium et Andream de Rupecanina cum quadam parte sui exercitus usque Tusculanum, ut pape Alexandro et Romanis guerram inferrent. Romani uero superbi et elati, plus iusto de suis uiribus presumentes, inconsiderate et inordinate super Teutonicos irruerunt. Teutonici uero positis insidiis ex aduerso, Romanos expugnauerunt, et multi ex eis capti sunt et occisi. Reliqui uero fugientes uix in Urbem se recipere potuerunt. Quod factum Alexandrum papam et omnes ciues Romanos plurimum perturbauit, et eis timorem uehementer incussit. Cancellarius autem nuntios ad imperatorem misit, mandans ut cito ad Urbem ueniret, quia eam posset pro sua uoluntate disponere. Qui licet Anconam iam expugnasset, et in eo esset, ut terram Wilhelmi regis inuaderet, festinus tamen in Augusto ad Urbem rediit, et iuxtaiusta ecclesiam beati Petri sua castra locauit. Romani uero tum pro morte parentum suorum, tum quia multi ex eis ab imperatore capti detinebantur, ei resistere non potuerunt. Unde imperator, hac occasione inuenta, armata manu ecclesiam beati Petri uiolenter inuasit. Porticum, quodque erat ante ecclesiam, comburi fecit, Guidonem Cremensem in ecclesiam induxit et eum ibidem missam canere fecit. Quo cognito, Alexander papa, qui tunc in turri Cartularie morabatur, in habitu peregrini cum paucis Urbem exiit, et Gaietam usque peruenit, et ibi assumpto pontificali ha[244r]bitu, Beneuentum ueniens a ciuibus eiusdem ciuitatis honorifice est receptus. Deus autem iniuriam apostolo Petro illatam et ecclesie sue uiolationem condigna pena multauit, nam incontinenti mortalitas maxima exercitum imperatoris inuasit, ita quod cancellarius et Carolus Corradi filius, et multi nobiles, et maxima pars exercitus sui in breui spatio temporis interiit. Quod imperator uidens et Dei uindictam manifeste cognoscens, relicto apud Urbem prefecto, uix cum paucis tristis et merens in Alamanniam rediit.
Rex autem Wilhelmus, ut prediximus, propter multa beneficia, que ipse cum matre sua regno contulit, ab hominibus suis cepit multum diligi, et regnum suum uiriliter in pace tenere. Stephanus autem cancellarius primo quidem omnibus se humilem et benignum exhibuit, postmodum uero in superbiam elatus, consilio prauorum hominum, indigenas terre cepit habere odiosos pariter et suspectos. Qui circa natiuitatem Domini cum rege et regina et magnatibus curie Messanam uenit. Gilbertus etiam comes Grauine, regine et cancellarii consanguineus, qui tunc capitaneus erat totius Apulie, cum magna manu militum Messanam accessit. Cancellarius autem, habito cum eo consilio, comitem HenricumEnricum fratrem regine capi fecit, et apud Regium custodiri, imponens ei, quod ipse cum multis mortem cancellarii et comitis Gilberti iurasset. Pro qua occasione Riccardus comes de Mulisio, Bartholo[244v]meus de Parisio, Iohannes de SinopoliSinopolim et multi alii capti sunt et in custodia positi. Quod factum animos hominum regni non modicum perturbauit. Post hec consilio et auxilio cancellarii Gilbertus comes Grauine comitatum Loritelli cum omnibus suis pertinentiis a rege optinuit et in Apuliam cum honore recessit. Cancellarius uero cum rege et regina circa Pascha Panormum rediit, dehinc non multis transactis diebus Matheum ciuem Salerni magistrum notarium domni regis et familiarem sine causa capi fecit. Quod factum graue resedit omnibus et molestum, quia predictus Matheus homo erat sapiens et discretus, et in aula regia a puero enutritus, et in agendis regiis probate fidelitatis inuentus. Infra octauas autem Pasche populus Messane in tumultum conuersus Regium iuit, et comitem HenricumEnricum de carcere eduxit, comitem etiam Riccardum qui apud Taurimenium tenebatur in carcere liberauit, et Oddonem Quarellam clericum cancellarii et eius familiarissimum, qui tunc erat Messane, occidit. Quo audito populus Panormi similiter in sedicionem uersus, insultum in cancellarium fecit, et eum cum omnibus suis in turri campanarum per diem unum obsedit, altera autem die ex mandato regis et regine cum quibusdam de suis galeam intrauit. Sed cum uenisset apud Lecatam, galea fracta est. Qui postmodum nauim ingressus in IerusolimamIerosolimam uenit, et ibi non multo tempore [245r] demoratus interiit. Gilbertus etiam comes Loritelli cum Berteraimo filio suo comite Andrie cum omnibus suis terram abiurauit, et Ierosolimam perrexit. Comes uero HenricusEnricus et comes RyccardusRiccardus, postquam de carcere exierunt, simul cum Messanensibus cum uiginti galeis Panormum uenerunt. Quibus rex gratiam suam reddidit et sublatas terras restituit. Postquam autem cancellarius et comes Gilbertus de terra exierunt, terra in pace et tranquillitate remansit. Recedente autem cancellario, clerus Panormitane ecclesie Gualterium eiusdem ecclesie canonicum et Agrigentinum decanum et regis magistrum sibi in pastorem unanimiter elegerunt. Qui cum regni esset negotiis applicatus et ob hoc a regis latere facile non posset discedere, Alexander papa a rege satis affectuose rogatus, illius amore et gratia predictum electum concessit a suis suffraganeissuffraneis consecrari, et per Iohannem Neapolitanum cardinalem suum pallium illi transmisit. Qui recepto ab eo sacramento obedientie, pallium illi de more concessit. Robbertus uero comes de Loritello, qui frequenter regis Wilhelmi gratiam postulauerat nec potuerat impetrare, nouissime frequentes litteras et nuntios regi Wilhelmo iuniori transmisit, humiliter postulans ut ei amorem suum et gratiam restitueret. Rex autem et regina solita pietate eius miserti illum in suam gratiam receperunt, cui etiam rex liberalitate solitasua comitatum Loritelli, sicut pater suus illi concesserat, reddidit, [245v] et de habundanciahabundantia gratie plenioris comitatum Conuersani illi adiecit.
Eo tempore in Sicilia terremotus factus est maximus, ita quod castrum Siracusanum pro maxima parte cecidit. Ciuitas etiam Catheniensium a fundamentis euersa ruit. Ecclesia etiam sancte AgatheAgathes corruens, episcopum cum XLVquadraginta quinque monachis occidit. Lentinum etiam Mohec, et multa alia castra Sicilie pro terre motu corruerunt. Apud Messanam etiam maximus et manifestus terre motus fuit. Hoc autem factum est anno Dominidominice incarnationis MCLXVIII, indictione II, mense Februariifebruarii, in uigilia beate AgatheAgathes.
Interea Guido Cremensis, qui et Paschalis dictus est, mortuus est. Cui successit intrusus quidam Tusculanensis episcopus, Iohannes de Struma nomine, qui et Calixtus a suis appellatus est. Papa autem Alexander, uir catholicus et honestus, cum suis cardinalibus apud Beneuentum morabatur, et ibi ab imperatore Grecorum, a rege Francie et Anglie, et a prelatis ecclesiarum nuntios recipiens, negotia ecclesiastica sapienter et prouide disponebat. Post hec Campaniam rediit, et rogante Ionatha domino Tusculani et eiusdem loci ciuibus, eandemeadem ciuitatem in sua protectione recepit, et ad illam cum cardinalibus et tota curia sua perrexit, et prenominato Ionathe de eadem ciuitate concambium tribuit. Quod factum Romanis multum displicuit, recolentes enim dampna, iniurias et mort[246r]es suorum ciuium, quas Tusculanenses cum Raynaldo imperatoris cancellario eis intulerant, indignati sunt plurimum et turbati, quod Alexander papa Tusculanum, quam ipsi dextruere nitebantur, in sua protectione receperat; et ob hoc inter eos et predictum papam guerra maxima est exorta. Que cum aliquando tempore perdurasset, Romani utpote callidi et dolosi, benignitatem Alexandri pape circumuenientes , promiserunt, quod eum tamquam patrem et dominum in Urbe reciperent, et mandatis suis libenter obedirent, si prenominate ciuitatis muros dextrui pateretur. Alexander autem papa eorum promissionibus et uerbis fidem adhibens, muros predicte ciuitatis passus est dirui. Quo facto Romani uoto suo potiti, quod pape promiserant adimplere noluerunt. Papa uero a Romanis se circumuentum plurimum condolens, turrim Tusculanorum fossis et muris circumuallari fecit, et relicta ibi militum et peditum competenti custodia, Anagniam rediit, et ibi multo est tempore demoratus.
Illis autem diebus Thomas Cantuariensis archiepiscopus, uir religiosus et Deum metuens, dum pro libertate et ecclesiarum iustitiis Henrico regi Anglie uiriliter repugnaret, de Anglia exire compulsus ad regem Lodouicum uenit in Franciam, qui eum ob sue religionis reuerentiam satis officiose recepit, et per aliquos annos in terra sua [246v] honeste detinuit, et que erant illi necessaria, liberalitate regia ministrauit. Tandem Alexandri pape precibus, et eiusdem regis interueniente gratia, ad pacem regis Anglie Thomas Cantuariensis archiepiscopus rediit, et ad ecclesiam suam eo est permittente reuersus. Transacto autem aliquanto tempore, rex Anglie suggestione prauorum hominum cepit personas ecclesiasticas molestare et ecclesiis sua iura subtrahere. Quod ubi archiepiscopus comperit, ab equitatis tramite non declinans, omni timore postposito, cepit se ei pro iusticiaiustitia recta fronte opponere, et tamquamtanquam bonus pastor pro liberando grege regi uerbo et opere contraire. Cumque hec discordia de die in diem cresceret, et Cantuariensis archiepiscopi dicta simul et facta regem plurimum pregrauarent, quidam milites Anglie, uidelicet HugoUgo de Moruille, Wilhelmus de TrachiTraci, Renaldus filius Ursi, Riccardus Britto, Robbertus de BorrochBroch regi in hoc placere credentes, sacerdotalis reuerentie et diuini timoris obliti, altera die post festum Innocentium Thomam Cantuariensem archiepiscopum ante altare maioris ecclesie stantem pariter et orantem, ensibus percutientes in capite, occiderunt. Moxque nemine persequente, sed sola illos commissi homicidii conscentia remordente, sunt in fugam conuersi. Cum autem monasterium et ciuitatem tanti sceleris fama [247r] replesset, cateruatim monachi, clerici et layci ad maiorem ecclesiam concurrentes, quod dictu nefas est, pastorem suum iuxta altare occisum crudeliter repereruntreppererunt. Tandem copiosas lacrimas profundentes, dantes ex alto suspiria corde et gemitus et suspiria, Christi pontificem in eadem ecclesia cum ymnis et laudibus sepulture honorifice tradiderunt. Iustus autem et miserator Dominus, qui sanctos suos non solum in futuro sed etiam in hoc seculo sepe remunerare consueuit, Thomam archiepiscopum, qui pro testimonio ueritatis occisus fuerat, et quem pena simul et causa martirem fecerat, multis signorum indiciis et nouis miraculorum argumentis toti mundo celebrem reddidit et famosum. Cumque ad aures Alexandri pape Alexandri miraculorum eius certa fama et ueridica peruenisset, communicato fratrum suorum consilio, prenominatum archiepiscopum auctoritate apostolica canonizauit in martiremmartyrem et ipsum in catalogocatalago martirummartyrum scribi et eius martiriummartyrium in die sui anniuersarii per omnes ecclesias precepit annis singulis sollempniter celebrari. Rex autem Anglie audiens, quod sceleris in archiepiscopum perpetrati, tamquamtanquam illius rei fuisset conscius, opinio eum quodammodo uulgaris attingeret, et mendax illum sine culpa fama morderet, de sue innocentie puritate confisus, quosdam de episcopis suis et clericis Anagniam ad Alexandrum papam direxit. [247v] Qui coram eo et suis cardinalibus, tactis sacrosantis euangeliis, publice iurauerunt, quod prenominatus rex ab efusioneeffusione iusti sanguinis erat innoxius et a communione commissi criminis prorsus extiterat alienus. Milites autem illi, qui in Christi pontificem cruentas manus inicere non timuerunt, redeuntes ad cor, et reatum suum et malitiam recolentes, ad pedes Alexandri pape humiliter aduenerunt, et se reos, se esse impios publice proclamantes, penitentiam de commisso scelere postulabant. Quos papa de admissa nequitia uehementer redarguit, et uenturum Dei iudicium super eos Dei iudicium, nisi digne penituissent, comminando promisit. Quibus etiam dedit in mandatis, ut discalciati et ciliciis induti, IerusolimamIerosolimam pergerent, et sacra loca cum dolore et gemitu uisitarent, dehinc ad Montemnigrum, qui Antiocene ciuitati adiacet, festinanter accederent, ibique solitarii in ieiuniis, uigiliis, orationibus et lamentis omni uite sue tempore perdurantes, de tam immani scelere penitentiam agerent et Dei misericordiam iugiter postularent.
Eo tempore cum EmmanuelEmmanuhel imperator Constantinopolitanus frequentibus nuntiis delegatis filiam suam Zura Mariam Wilhelmo regi Sicilie in uxorem tradere promisisset, tandem ex conuentione utriusque partis factum est, quod imperator, presentibus legatis eiusdem regis, in anima sua iurare fecit, et iuramentum suum [248r] magnatum suorum iureiurando firmari, quod in termino et loco ab utraque parte prefixo filiam suam regi pro uxore transmitteret. Et simile iuramentum ex parte regis et suorum familiarium de filia imperatoris recipienda prestitum est et iuratum. Quo facto, rex Wilhelmus, utpote uir legalis et Deum metuens, iuramentum suum obseruare desiderans, simul cum Henrico fratre suo Capuanorum principe Tarentum uenit, et ibi nuntios imperatoris cum eius filia in prefixo loco et termino aliquandiu expectauit. Dehinc ad Sanctum angelum in Monte GarganoGarganu orationis studio deuotus princeps accessit, et post hec Barolum rediit, et ibi aliquantis diebus demoratus est. Sed imperator iuramenti sui et promissionis oblitus, filiam suam regi statuto loco et termino non transmisit. Quo rex cognito per terram Beneuentanam transiens, Henricum Capuanorum principem fratrem suum, quia infirmus erat, Salernum misit, et ipse primo Capuam dehinc Salernum uenit. Prenominatus autem princeps galeam ingressus Panormum rediit, et ibi corporis inualescente molestia, anno uite sue tercio decimo mortuus est, et in ecclesia Sancte marie de Panormo iuxta sepulchrum regis RogeriiRoggerii aui sui honorifice est sepultus annoanni Domini MCLXXII et medio mense Iunii, indictione V. Rex autem cum aliquantis diebus Salerni moram fecisset, [248v] simul cum Gualterio uenerabili Panormitano archiepiscopo, et Matheo uicecancellario galeas ingressus Panormum rediit, ubi principis fratris sui morte cognita, primo, sicut debuit, carni et nature compassus multum doluit, dehinc, sicut decuit, rationi et suorum fidelium consiliis acquiescens, sui meroris in Domino consolationem accepit.
Anno Domini millesimo CLXXIIIM Fredericus autem Romanorum imperator recolens et alta mente reuoluens iniurias sibi a Lombardis frequenter illatas, et quod pene contra eum omnes coniurassent, et quod Mediolanenses, eo prohibente, Mediolanum reedificassent, et Alexandrini ciuitatem suam de nouo edificare cepissent, primo Christianum cancellarium suum et Maguntinum archiepiscopum, uirum utique prouidum et discretum et in negotiis bellicis aprimeapprime eruditum, per montana Lombardie et Ianuam usque in ThusciamTusciam et marciam Ancone direxit. Dehinc marchione Montisferrati et Papiensibus et quibusdam aliis Lombardis ipsum affectuose rogantibus, collecta magna multitudine Brebitionum et aliorum conductitiorum militum, Italiam potenter intrauit.
Anno dominice incarnationis millesimo CLXXIII.M Primo autem ingressu suo Astensem ciuitatem, Taurinum et uicinas [249r] ciuitates, ipsis se sponte reddentibus, occupauit. Dehinc marchionismarkionis Montisferrati et Papiensium suggestione Alexandriam ciuitatem obsedit. Multi enim nobiles et populares uiri de terra prenominati marchionismarkionis oriundi, plures iniurias et molestias ab eo perpessi, illius insolentiam perpeti non ualentes, relictis habitationibus suis in quadam planicie pariter conuenerunt, et adiuuantibus eos Mediolanensibus et aliis Lombardis, in eadem planicie ciuitatem de nouo edificare ceperunt, et eam ob reuerentiam pape Alexandri Alexandriam uocauerunt. Cum autem hec ciuitas ab imperatore fuisset obsessa, propter sui nouitatem necdum tota erat fossatis circumdata et domus eius erant palea cooperte, unde et a TeuthonicisTeutonicis in contemptum et ironiam, Palearum ciuitas est appellata, que postmodum in conflictu bellico ferrea est inuenta. Imperator autem, animantibus eum Papiensibus et marchionemarkyone, cepit ciuitatem uiriliter impugnare, machinas circumquaque instruere, fossata diruere et replere, et eam frequentibus insultibus molestare, credens illam in breui tempore pro suo arbitrio optinere. Sed Alexandrini, utpote uiri fortes et ad bella doctissimi et pro libertate pugnantes, ceperunt imperatori animose resistere, fossas suas defendere et illius machinas suis machinis oppugnare. SuperuenienteSuper [249v] autem hyemeyeme, que solito asperior inorruerat, adeo quo pro inundatione ualida et algore nimio de equis et hominibus exercitus plures extingueret, imperator tamen in suo proposito firmus perseuerans, noluit ab obsidione recedere, setsed eam frequentibus preliis et insultibus uariis non destitit inpugnareimpugnare. Adueniente autem Paschapascha, in die Parasceueparasceue et Sabbatisabbati sancti propter dierum reuerenciamreuerentiam imperator eis imaginariam treguamtegruam concessit; cumque Alexandrini sub occasione tregue sue ciuitatis custodiam aliquantulum neglexissent, imperator, nacta opportunitateoportunitate, nescientibus Alexandrinis, fossas et cuniculos sub terra fieri iussit, et per eos armatos milites , intrare fecit, ut ex improuiso de cuniculis repente erumperent et cituitatem huius fraudis nesciam occuparent. Sed mox ut Alexandrini hoc perceperunt, arreptis armis, ceperunt ad fossata currere et introeuntibus TeuthonicisTeutonicis uiriliter repugnare. Sed operante diuina potentia, quedam pars fossati subito corruit, et eos, qui in cuniculis et foueis erant, oppressit pariter et extinxitextincxit. Quo cognito, Alexandrini foras egressi, castrum ligneum armatis militibus plenum, quod imperator credebat in ciuitatem inducere, inmissoimmisso igne simul cum militibus combusserunt. Imperator autem sua spe et intentione frustratus, et de morte suorum uehementer afflictus, non ualens ultra progredi, se intra castra recepit. Lombardi autem et alii, qui cum [250r] Alexandrinis coniurauerant, oppressione ciuitatis cognita, magna militum et peditum multitudine congregata, ad eius liberationem festinare ceperunt, et secundo die post Pascha circa Alexandriam castra metati sunt. Quo cognito, imperator eis obuiam, relicta ciuitatis obsidione, perrexit. Cumque hinc et inde acies forent militares disposite et in eo essent ut pariter dimicarent, religiose quedam persone et uiri sapientes inter imperatorem et Lombardos hunc modum concordie tractauerunt: ut LombardiLombardis, dimissis armis, imperatoris tamquamtanquam domini sui gratiam humiliter postularent, dehinc tres prudentes uiri ex parte imperatoris et tres ex parte Lombardorum eligerentur, quorum dispositione et arbitrio eorum deberet pax et concordia terminari. Cumque hoc pactum et imperatori et Lombardi non modicum placuisset, imperator Papiam rediit, et Lombardi ad propria sunt reuersi. Imperator interim nuntios ad Alexandrum papam apud Anagniam direxit, rogans ut aliquos de fratribus suis ad eum in Lombardiam mitteret, qui simul cum Lombardis tractande pacis colloquio interessent. Papa uero, consilio habito, Hubaldum Hostiensem et Bernardum Portuensem episcopos, et Willelmum Papiensem cardinalem Sancti Petri ad uinculaUincula in Lombardiam misit, ut simul cum Lombardis pacem ecclesie et Italie pertractarent. Qui uenientes, habito Lombardorum consilio, diu cum imperatore [250v] pacis colloquium habuerunt. Sed cum neque cardinales neque Lombardi aliquem fructum pacis ab imperatore consequi potuissent, cardinales et Lombardi infectis negotiis ad propria redierunt. Imperator autem spe pacis consequende frustratus, de nouo guerram Lombardis facere cepit et Alexandriam modis quibus poterat infestare. Lombardi autem e conuerso ceperunt illi pro posse resistere et Alexandrinis opem et auxilium pro uiribus ministrare. Et quia imperator multos de suis et fame et bello ammiserat, et repugnante horrore yemis, in obsidione Alexandrie stare non poterat, se cum suis intra Papiam recepit, et nacta opportunitateoportunitate temporis, frequenter circa Alexandriam discurrebat, eius labores et uineas deuastabat, capiebat ciues, et dampna eis quantacumque poterat inferebat. Alexandrini autem tum per se tum Lombardorum auxilio ei uiriliter resistebant, et uicina loca, que imperatoriei fauebant, inpugnare et destruere non cessabant. Imperator uero uires suas debilitatas et militiam suam pro maiori parte defecisse considerans, frequentes nuntios principibus suis in Alamanniam direxit, rogans atque precipiens, ut ei, misso militari auxilio, proxima estate succurrerent, quo se posset ab iniuria illi a Lombardis illata uiriliter uindicare. Christianus autem prenominati imperatoris cancellarius, quem ipse in Tuscia premiserat, sicut [251r] uir prouidus et discretus, partim uiribus, partim precibus Tusciam pacificauit, et imperatoris preceptum iurare fecit. Dehinc ad ducatum Spolitinum et ad MarchyamMarkyam ueniens, multa castra regionis illius depopulatus est et cepit Asisiam ciuitatem et Spolitinam suo dominio subdidit. Anconam cum Uenetis tempore longo obsedit, credebat enim Grecum quemdam Constantinopolitani imperatoris nuntium, qui in eadem ciuitate erat, cum sua pecunia capere; sed quia ciues eiusdem ciuitatis ei uiriliter resistebant, et comitissa de Berthenora cum Willelmo de Markysella nobili Ferrariensi catanio, cum magna multitudine militum et peditum ad succursum eiusdem ciuitatis ueniebat, non potuit quod intendebat perficere, sed recepta ad Anconitanis magna pecunia, ab obsidione recessit. Interea predictus cancellarius ex mandato imperatoris nuntios ad Willelmum Sicilie regem transmisit, suadens et postulans, ut ipse, imperatoris filia in uxorem accepta, cum eo pacem perpetuam faceret et ipsi se amicabiliter couniret. Sed rex Wilhelmus, utpote christianissimus et religiosus princeps, sciens hoc matrimonium Alexandro pape plurimum displicere et Romane ecclesie non modicam iacturam inferre, Deum et Alexandrum papam in hac parte reueritus, imperatoris filiam in uxorem et eius pacem recipere noluit. Quod factum imperator egre [251v] tulit et multum ad animum reuocauit. Sed non multo post imperatoris filia est defuncta.