Legend
- [12] page break of the source
- word variant readings: click for the apparatus
- 1 note mark
Testo codificato nel formato TEI XML, versione P5, per essere incluso fra i testi che compongono il progetto ALIM - Archivio della Latinità Italiana del Medioevo.
Pax Uenecie
Adueniente autem estate, Philippus Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam principibus Alamannie et magna multitudine strenuorum militum per montana Cumarum Italiam intrantes, imperatori succurrere festinabant. Quo cognito, imperator eis obuiam perrexit, et simul cum illis uersus partes Mediolani ad deuastandum eorum segetes ire disponebat. Quo audito Lombardi, licet omnes suos nullatenus expectassent, imperatori obuiam ire ceperunt. Cumque exeuntes quoddam nemus , ex insperato imperatori, qui militares acies iam ad bella parauerat, subitosubita occurrissent, cum illo ceperunt habere conflictum. Sed quia non multi adhuc de Lombardis conuenerant, primo sunt ab imperatore in fugam conuersi. Pedites ueroautem Mediolanenses cum paucis militibus, qui circa carruciamcarrucam erant, fugere non ualentes, simul conglomerati stare ceperunt. Imperator autem uidens Lombardos milites aufugisse, pedestrem multitudinem, que remanserat, credidit facile superare. Cumque congregata sua militia super eos uellet irrumpere, illi oppositis clipeisclippeis et porrectis astis ceperunt eorum furori resistere, et ad se uenientes animose repellere. Cumque conflictus iste inter imperatorem et Lombardos pedites aliquandiu perdurasset, Lombardi, qui fugerant, resumptis [252r] uiribus et aliis, qui de nouo uenerant, sociati, ad pugnam sunt animose reuersi, et simul cum suis peditibus super imperatoris exercitum impetum facientes, ipsum in fugam unanimiter conuerterunt. Lombardi autem fugientes TeuthonicosTeotonicos usque ad uicinum fluuium insecuti, multos eorum cedentes gladio, plurimos in flumine submerserunt. Deinde reddeuntesredeuntes ad castra, magnam imperatoris et exercitus eius suppellectilem occupaueruntoccuparunt, et sic tanta potiti uictoria, circa Papiam castra metati sunt. Sed quia uictoria solet elationis spiritum uictoribus ministrare, in eodem loco moram facere negligentes, ad propria sunt reuersi. Imperator autem cum in prenominata pugna uiriliter dimicasset, et fugientium pene ultimus extitisset, superueniente nocte delituitdelicuit, et cum aliquantis diebus fuisset absconditus et quo diuertisset esset incognitum, nocte cum paucis Papiam intrauit. Tunc uero manifeste cognoscens Dei sibi repugnare potentiam, cuius ecclesiam et ministros persequi non cessabat, ad cor rediens, habito saniori consilio, Madeburgensem archiepiscopum, electum GuarmaciensiemGuarnaciensiem et protonotarium suum cum Christiano cancellario, qui in partibus illis erat, ad Alexandrum papam pro consequenda pace Anagniam direxit. Qui cum aliquantis diebus circafuisset papam et eius curiam moram fecissent, habito cum eo et paucis cardinalibus secreto nimis et priuato de modo et forma pacis [252v] consilio, hac lege et conditione proposita dissesserunt. Papa quidem Alexander, utpote uir religiosus et sanctus, pacem ecclesie affectuose desiderans, imitatus eum, qui ea, que in celis et que in terris sunt, sui sanguinis effusione pacauit, dignitatem sui officii et laborem sui corporis pro bono pacis et commodocomodo non attendens, promisit per mare usque Rauennam uel Ueneciam pergere, et habito Lombardorum consilio, colloquium cum imperatore de bono pacis habere.
Eo tempore EmanuelEmmanuel imperator Constantinopolitanus, congregato christianorum et paganorum militum et peditum, sagittariorum et balistarum infinito exercitu, brachium Sancti georgii transiens, terram soldani Yconii uiolenter inuasit, et partem eius non modicam occupauit. Soldanus autem de sua uirtute diffidens, per internuntios suos imperatoris amorem et gratiam satis humiliter postulauit, nec eam potuit impetrare. Cumque de recuperandarecuperandi imperatoris gratia esset penitus desperatus nec ei posset in campo resistere, congregata suorum multitudine, in angustis locis, unde erat imperatoris exercitus transiturus, parauit insidias, et super eundem ex improuiso irruens, exercitum in fugam conuertit. Cepit ex eis multos Latinos, qui noluerunt fugere, fere omnes in ore gladii interemit, multos de consanguineis imperatoris retinuit pariter et occidit. Crucem dominicam, quam imperator secum detulerat, et sanctorum reliquias et spolia plurima atque thesaurum maximum occupauit. [253r] Tunc imperator, ammisso tanto exercitu, nullam uiam euadendi inueniens, cum soldano treuguas quales potuit fecit, et sic in terram suam, rebus et hominibus perditis, humilis et inglorius rediit, quod ex iusto Dei iudicio credimus prouenisse. Iustus enim iudex considerans, quod imperator, neglecta religione fidei, de filia sua illustri regi Sicilie tradenda in matrimonio, periurauerat, per inimicos fidei de eo uoluit uindicari, et indignum reputans crucem suam ab infideli principe debere seruari, passus est eam in ultionem imperatoris et iniuriam ab infidelibus occupari. Qui tamen eam cum magna reuerentia detinentes, facta treugua, imperatori honorifice remiserunt.
Interea rex Wilhelmus consilio pape Alexandri Heliam TroianumTraianum electum et Arnulfum Caputaquensem epicopum et Florium de Camerota regium iustitiarium ad regem Henricum in Angliam misit, ut ei Iohannam minorem filiam suam in uxorem daret. Rex autem Henricus pape Alexandri et principum suorum consiliis acquiescens, peticionispetitionis regie prebuit gratanter ascensumassensum, et filiam suam cum nuntiis eiusdem regis et principibus suis usque ad Sanctum egidium honeste transmisit. Quo cognito, rex Wilhelmus Alfanum Capuanum archiepiscopum et Riccardum Siracusanum episcopum et comitem Robbertum de Caserta cum XXV galeis ei obuiam misit. Qui uenientes ad Sanctum egidium, prenominatam regis filiam intra galeas recipientes, eam usque Neapolim deduxerunt. Sed quia puella, nauigationis insolita, fluctus maris pati [253v] non poterat, celebrato Neapolim dominice natiuitatis festo, per Salernum et Calabriam Panormum uenit, ibique a rege Wilhelmo et magnatibus suis, sicut decuit, satis est honeste suscepta. Conuocatis autem rex Wilhelmus proceribus Sicilie et magna populi multitudine, prenominatam filiam regis Anglie in cappella sua desponsauit, et se et eam gloriose coronari fecit, et sollempnes de illa nuptias celebrauit anno dominice incarnationis MCLXXVI, mense Februarii, indictione X.
Papa autem Alexander in Lombardiam iturus, ante festum Natiuitatisnatiuitatis Hubaldum Hostiensem episcopum et Raynerium cardinalem in Lombardiam premisit, ut Lombardorum consilio securitatem ab imperatore reciperent, ut ipse cum omnibus suis et quicumque ad eum ire uellent, secure et sine dampno aliquo pergere possent. Uenientes autem ad imperatorem, ab eo honorifice sunt recepti, et presentibus eis et Lombardis, treugue et securitates hinc inde sunt prestite, et ut colloquium tractande pacis apud Bononiam fieret, utriusque partis assensu ordinatum est et dispositum. Cremonenses autem et Terdonenses, audito quod papa uenturus esset in Lombardiam, ut inter imperatorem et Lombardos pacem componeret, credentes anticipare alios et ob hoc maiorem imperatoris gratiam impetrare, obliti promissionibus et iuramenti, quod aliis ciuitatibus fecerant, eis nolentibus et contradicentibus, cum imperatore sunt concordati. Unde postmodum a papa et ab omnibus, qui hoc audierunt, uiles et proditores sunt habitiabiti. Papa uero antequam iter ar[254r]riperet, nuntios suos ad regem Wilhelmum in Siciliam misit, ut aliquos de magnatibus suis a latere suo ad eum transmitteret, qui cum illo et pro parte eius tractande pacis colloquio interessent; papa enim firmiter in suo habebat proposito, nequaquam cum imperatore sine rege Wilhelmo pacem facere, ut qui adiutor ecclesie et defensor in tribulatione fuerat, in compositione pacis ecclesiastice socius et particeps fieret. Rex autem Wilhelmus Romoaldo secundo Salernitano archiepiscopo et Roggerio comiti Andrie magnoet magistro comestabulo et magistro iustitiarioiusticiario totius Apulie et Terre Laboris per litteras suas dedit in mandatis, ut honorifice preparati simul cum papa in Lombardiam pergerent, et pro parte regiaregis componende pacis cum imperatore tractatui interessent.
Alexander igitur papa ab Anagnia se mouens et per Terram Laboris Beneuentum ueniens, a festo Natiuitatisnatiuitatis usque in piphaniamEpyphaniam ibidem est demoratus. Dehinc per Troiam et Sipontum Uestam uenit, et Willelmum Portuensem episcopum et Iacinthum cardinalem Sancte marieMarie de scolaScola greca et quosdam alios cardinales per terram premisit, quia mare propter eius inundationes et procellas et inundationes intrare metuebant. Quos exeuntes de terra Aprutii et de finibus regni, Christianus cancellarius per MarchyamMarkyam satis honeste ad imperatorem et Rauennam usque deduxit. Imperator autem eos officiose recepit, et sicut decuit, multum honoris et reuerentie illis exhibuit. Alexander uero papa simul cum ManfredoMalfredo Prenestrino episcopo et Iohanne Neapolitano et Hugone de Bononia et Bosone et Cencio Cappello cardinalibus et prenominatis regis [254v] nuntiis, impediente tempestate, apud Uestam usque in quartam feriam, quando ieiunium inchoabatur, nono scilicet die intrante mensis Martii demoratus, cum undecim galeis mare AdriaticumAndriaticum est ingressus, et dominico die primo uenturo Iadaram applicuit, ubi ab archiepiscopo et episcopis regionis illius et comite et popolo ciuitatis satis honorifice est receptus. Dehinc per insulas DalmatieDalmacie nauigans, nono die stante mensis Martii ad portum Uenetie aura flante secunda peruenit. Et ibidem cum omnibus suis de galea descendens, in monasterio Sancti NicolayNycolay, quod dicitur ad litus, ipso die quieuit. Altera autem die dux UenetieUenecie cum magna nauium et populi multitudine et patriarcha UenetieUenecie simul cum patriarcha Aquileie et omnibus suis suffraganeis adap pedes Alexandri pape humiliter accedentes, ipsum processionaliter cum summo honore et gloria usque ad Sancti marci ecclesiam deduxerunt, in qua facta oratione populum benedixit. Dehinc nauem ducis cum ipso simul ingressus, usque ad palatium patriarche ueniens, in ipso hospitio se recepit. Episcopi autem et abbates uicinarum partium, aduentu pape cognito, omnes cum suis clericis ad eius uestigia deuote et humiliter accesserunt. In festo autem Annuntiationis Uirginis papa a duce Uenetie et magnatibus eius affectuose rogatus ad ecclesiam Sancti marci cum cardinalibus suis accessit, et in ea missam publice decantauit.
FridericusFredericus autem imperator, qui apud [255r] Cesenas morabatur, cum aduentum pape in UenetiisUeneciis cognouisset, Madeburgensem archiepiscopum et electum GuarmaciensemGuarmacensem et protonotarium suum ad eum transmisit, affectuose postulans, ut, si ei placeret, locum futuri colloquii a Bononia transmutaret; non enim sibi tutum fore arbitrabatur Christianum cancellarium suum cum aliis nuntiis illuc dirigere, eo quod eiusdem loci ciuibus odiosus esset pariter et offensus, quia eos in bello deuicerat et iniurias plurimas et dampna intulerat. Quibus papa respondit: " Imperator legatorum nostrorum et Lombardorum consilio, communi pariter et assensu, tractatum pacis apud Bononiam habere disposuit, quod ergo de eorum communi uoluntate est dispositum, non debet sine communi consilio immutari .". Qua de causa Alexander papa cardinalibus, qui erant Rauenne, archiepiscopis, episcopis et abbatibus, potestatibus, consulibus et rectoribus Lombardie mandauit, ut ei Ferrariam occurrerent, quatinus, communicato eorum consilio, imperatori de loco, in quo habendum esset pacis colloquium, et de aliis suis petitionibus responderet. Ipse uero cum UenetiisUeneciis diebus esset quindecim demoratus, per mare Lauretum uenit, dehinc per Padum Ferrariam cum galeis undecim in dominica Passionispassionis ascendit. Ubi ab episcopis multis et eiusdem urbis ciuibus et magna populi multitudine, que illuc propter feriam, que illuc celebrabatur, conuenerat, satis est magnifice et honeste susceptus. Proxima uero [255v] septimana Rauennas archiepiscopus cum suis suffraganeis, Mediolanensis archiepiscopus cum episcopis et abbatibus Lombardie, potestates, rectores, consules et multi prudentes de ciuitatibus Lombardie Ferrariam ad Alexandrum papam festino gressu letabundi uenerunt, quos papa paterno affectu, prout decuit, benigne satis et iocunde suscepit.
Altera uero die cum eis in maiori ecclesia Sancti georgii, congregata populi multitudine magna, conuenit, quos facto silentio tamquamtanquam filios taliter est allocutus: « Nouit uestra discretio, filii dilectissimi, quod, peccatis nostris exigentibus, nauis ecclesie, que in portu placido et tranquillo deberet consistere, adeo persecutionis ualide procellas sustinuit, adeo iniquorum hominum turbines et fluctus incurrit, quod pene est in profundo pelagi cum suo gubernatore demersa. Imperator enim Romanus, qui ecclesiam tamquamtanquam illius aduocatus gubernare et defensare debuit, impugnauit, et sue uoluntatis non rationis sequens arbitrium, eam a sua unitate diuisit, altare contra altare extulit, et inconsutilem dei tunicam, quantum in eo fuit, diuidere non expauit. Unde ecclesiastica uirtute diuisa, et pacis uinculo dissoluto, Romane ecclesie dignitas pene deperiit, et que domina gentium et princeps prouinciarum fuerat, facta est sub tributo. Et quia, imminente ualide persecutionis articulo, Romane ecclesie quodammodo est debilitata auctoritas, cum non esset qui delinquentiumlinquentium errores [256r] et peccata corrigeret, sanctorum patrum statuta et canones de suo ordine sunt et iure mutata. Sicque factum est, quod occasione huius scismatis et discordie multe ecclesie et monasteria sunt destructa, honestas ex parte perdita et religio uiolata, adulteria plurima, fornicationes, furta et homicidiaomicidia sine uindice perpetrata, castella et urbes sunt dirute et incendio concremate, res uiduarum et pauperum prede sunt et direptioni exposite. Sed licet iustus iudex et patiens retributor, culpa humani generis exigente, iam per decem et octo annos uirgam peccatorum super sortem iustorum iusto iudicio, sed occulto, reliquerit, et ecclesiam suam persecutione ualida passus sit uehementer affligi; tandem motus ad ueniam pio compassionis oculo afflictionem sui populi miseratus aspexit et nauem ecclesie sue cum Petri uicario et suis fratribus persecutionis unda pene demersam noctis medio uisitauit, et de salute propria et futura tranquillitate penitus desperantes uoce salutifera confortauit dicens: " Confidite, ego sum, nolite timere .". Ad cuius uocis imperium uentus tribulationis siluit et unda persecutionis quieuit. Operante enim illo, qui uoluntates principum pro suo beneplacito dirigit et corda regum, sicut uult trutinat et disponit, imperator Romanus, qui uerbum pacis audire non poterat, mutatus in uirum alterum, pacem modo requirit et ecclesie concordiam, quam despexerat, nunc affectuose deposcit. Benedicta sit gloria Domini de [256v] loco sancto suo. Ecce enim lapis, quem edificantes reprobauerant, factus est in caput anguli, et in summitate ecclesie collocatus. Non ab homine sed a Domino factum est istud, et est mirabile in oculis nostris quod senex presbyter et inhermis furori TeuthonicoTeutonico potuit propugnare et sine bello imperatoris potentiam potuit debellare. Quod ex manifesto Dei iudicio credimus prouenisse, ut humana superbia manifeste recolat et totus mundus euidenter agnoscat, quod pugnare contra Deum sit impossibile, et nemo illius potentie audeat contraire. Solus enim Altissimus dominatur in regno hominum, et cui uoluerit dabit illud. Et licet imperator nos de pace ecclesie et dilecti in Christo filii et illustris regis Sicilie aput Anagniam per suos nuntios requisierit, et eam uobis absentibus perpetrare uoluerit: nos tamen ardorem uestre fidei et deuotionis firmiter recolentes, considerantes etiam, qualiter uos murum pro domo IsrahelIerusalem opponere studuistis, et qualiter pro statu ecclesie et libertate Ytalie uiriliter decertastis, oblatam nobis imperatoris pacem recipere sine uobis nolumus, ut sicut fuistis sociisociis tribulationis, participes sitis et gaudii. Inde est, quod non attendentes honoris proprii dignitatem, nec causati corporis fatiscentis etatem, nec maris ueriti tempestatem, nos et fratres nostrosuestros labori et periculo exponere non timuimus, sed ad uos per ignem et aquam indubitanter accessimus, ut uestro communicato consilio, oblatam imperatoris pacem, si [257r] ecclesie et illustri regi Sicilie et uobis conueniens fuerit et idonea, suscipere debeamus »..
Postquam Alexander papa suo sermoni finem imposuit, Lombardi in utraque militia diligenter instructi — sunt enim in bello strenui et ad concionandum populo mirabiliter eruditi — per sapientes suos taliter apostolico responderunt: " Uenerande pater et domine, uniuersa Ytalia pedibus se uestre dominationis inclinat et sue deuotionis obsequia cum gratiarum actione multiplici uestre beatitudini representat. Letatur autem plurimum et exultat, quod pater ad filios, prelatus ad subditos, dominus ad subiectos est dignatus accedere, ut errantes oues a luporum morsibus potenter eripere et ad caulas ecclesie prudenter ualeat reuocare. Persecutionem, quam uobis et ecclesie imperator intulit, magis opere quam sermone cognoscimus, et persecutionis eius molestias, quas mundus auditu didicit, nos in nostris tribulationibus experimento sentimus. Primo enim nos eius impetum sustinuimus, primo nos illius furori obiecimus, et ne ad destruendam YtaliamItaliam et libertatem ecclesie opprimendam propius posset accedere, nostrorum corporum et armorum obice prohibuimus. Nos pro honore et libertate Ytalie et Romane ecclesie dignitate seruanda imperatorem cum suis scismaticis nec recipere nec audire uoluimus. Et ob hoc expensas non modicas, labores plurimos et angustias, dampna rerum, pericula mortis et corporum subire [257v] non refutauimus. Et ideo, reuerende pater, satis est conueniens et rationi plurimum consentaneum, ut oblatam uobis imperatoris pacem non solum sine nobis non recipere, sed etiam audire debeatis. Ipse namquamnanquam sepe nobis pacem sine ecclesia optulit, nec recepimus; concordiam nobiscum sine uobis facere uoluit, nec admisimus; magis enim uolumus guerram illius cum ecclesie unitate incurrere, quam pacem eius cum ecclesie diuisione seruare. Quod autem personam uestram et fratrum uestrorum exposuistis periculo et labori, paternitati uestre super hoc de abundanti respondemus. Nam pro paucis laboribus multos rependimus, pro paruis periculis maiora recepimus, dum pro honoris uestri et ecclesie gloria nostra indifferenter expendimus, et pro liberanda ecclesia nos et nostros filios morti exponere non renuimusrennuimus. Sciat autem uestra sanctitas et imperialis potentia euidenter agnoscat, quod nos gratanter imperatoris pacem, saluo Ytalie honore, recipimus et eius gratiam, libertate nostra integra remanente, preoptamus. Quod ei de antiquo debet Ytalia, libenter exsoluimus, et ueteres illi iustitias non negamus; libertatemliberatem autem nostram, quam a patribus nostris , auis et proauis hereditario iure contraximus, nequaquam relinquimus, quam amittereammittere nisi cum uita timemus; magis enim uolumus gloriosam mortem cum libertate incurrere, quam uitam miserandammiseram cum seruitute seruare. Quod autem illustrem regem Sicilie [258r] ad consortium nostre pacis adsciscitisasciscitis, gratum nobis residet plurimum et acceptum, quia eum amatorem pacis et cultorem iustitie recognoscimus. Ipse namquenanque pre ceteris mundi principibus, suis et extraneis pacem tribuit et securitatem impendit, quod uiatores nostri per opera sentiunt et peregrini experimento testantur, qui in uiis et campis sine custode dormiunt et in nemoribus absque suarum rerum amisioneammisione quiescunt. Et ut breui concludamus, in summa maior pax et securitas in regni eius nemoribus, quam in aliorum regnorum urbibus inuenitur. Et ideo talem ac tantum principem et nostre pacis socium et nostre societatis esse uolumus dominum et amicum .".
Postquam Lombardi finem fecere dicendi, papa eos de more benedixit et ad hospitia singulos abire permisit. Post diem autem tertium Christianus cancellarius, Coloniensis, Madeburgensis et Treuerensis archiepiscopi, Guarmaciensis electus, Gottifridus alius cancellarius et protonotarius ex parte imperatoris Ferrariam ad papam uenientes, residentibus cum eo regis nuntiis et Lombardis, in consistorio publice protestati sunt, et dixerunt: " Uenerande pater et domine, sicut imperator Romanus uobis per suos nuntios apud Anagniam repromisit, paratus est uobiscum et cum ecclesia, cum illustri rege Sicilie et cum Lombardis per nos pacem facere et seruare. Et ideo nobis septem faciende pacis auctoritatem contulit. Et quidquid de bono pacis coram uestra presentia statuerimus, hoc [258v] totum imperialis dignitas ratiabitione firmabit .".
Hoc autem uerbum pape admodum placuit, et habito consilio, alios septem, Hubaldum uidelicet Hostiensem, Guillelmum Portuensem et Malfridum Penestrinum episcopos, Iohannem Neapolitanum, Theodinum de Arrone et Petrum de Bona presbyteros cardinales et Iaquintum diaconum cardinalem pro parte ecclesie pacis arbitros et mediatores instituit. Lombardi autem totidem personas, Taurinensem uidelicet, Bergamensem et Cumanum episcopos et Astensem electum, Girardum de Pesta Mediolanensem et Goczo Ueronensem iudices et Albertum de Gammera Bresciensem ciuem, ad sue pacis compositionem unanimiter statuerunt. Precepit etiam papa nuntios regis Sicilie huic pacis tractatui interesse. Prius autem quam pacis capitula hinc et inde essent in medium producta, de loco colloquii non modica inter eos est obhortaabhorta contentio. Lombardi enim uolebant hunc pacis tractatum apud Bononiam fieri, sicut per imperatorem atque Hostiensem episcopum et eos fuerat ordinatum. E contrario autem imperatoris nuntii reclamabant, se nequaquam pro tali causa Bononiam profecturos, eo quod Christianus cancellarius Bononiensibus odiosus esset plurimum et infestus, sed cum illis pro hoc negotio libenter UenetiisUeneciis conuenirent, ubi utreque partes possent sine timore pergere et cum securitate manere. Lombardi autem e diuerso suspectos habebant Uenetos, asserentes, illos pacis cum eis inite federa uiolasse, et sepe impera[259r]toris nuntios contra hoc, quod statutum inter eos fuerat, recepisserecepissent. Cumque hec contentio aliquantis diebus de loco colloquii perdurasset, tamdem suadentibus regis nuntiis, uoluntati domini pape prebuere consensum et se ituros UenetiasUenecias, prestitis tamen prius securitatibus, promiserunt. Qua de causa papa Hugonem Bononiensem et Raynerium cardinales cum quibusdam Lombardis UenetiasUenecias misit, ut a duce et populo UenetieUenecie securitatem reciperent, quod ipse cum iishiis, qui essent ad colloquium profecturi, secure possent intrare UenetiasUenecias et exire, et in eis cum rebus suis salui et sine timore persistere, et quod imperatorem sine mandato pape intrare fines UenetiarumUeneciarum ullatenus non permitterent.
HisHiis autem abeuntibus, Christianus cancellarius, qui Ferrarienses, quos in bello offenderat, plurimum metuebat, quinta feria maioris hebdomadeebdomade a Ferraria mouens, UenetiasUenecias festinus aduenit. Papa autem Alexander cum magno conuentu archiepiscoporum, episcoporum et abbatum paschalem festiuitatem, que uicesimo quartoquarta die mensis Aprilis eo tempore occurrebat, usque ad octauas, ut moris est, Ferrarie sollempniter celebrauit. Cumque a cardinalibus, quos UenetiasUenecias miserat, de securitate a duce et populo prestita responsum ydoneum accepisset, nono die intrante mensis Madii cum regis nuntiis galeas ingressus, sequentibus eum cardinalibus et Lombardis, eo die per Padum Lauretum [259v] descendit.
Altera uero die per mare ad Sanctum nicolaum, qui dicitur ad litus, applicuit. Tertia autem die a duce et populo UenetieUenecie, a patriarcha et uniuerso clero, primo ad Sanctum marcum, dehinc ad patriarche palatium cum magna gloria est et honore deductus. Postquam autem cardinales et Lombardi, qui papam fuerant subsecuti, UenetiasUenecias applicuerunt, papa mediatoribus pacis iniunxit, ut in cappella, que erat in palatio patriarche conuenientes, primo de pace Lombardorum, que prolixiori indigebat tractatu, haberent colloquium, de pace regis et ecclesie, que quasi una est, postmodum tractaturi.
Cum autem hoc factum esset, et rationes multiplices fuissent hinc inde prolate, tamdem Christianus cancellarius pro parte imperatoris disiunctam triplicem proposuit dicens: " Petit a uobis imperator et postulat, ut aut de regalibus et his, que ad eum pertinent, que uos detinetis illi iustitiam faciatis, aut sententiam a iudicibus Bononie apud Roncaliam contra uos pronunciatampronuntiatam executioni mandetis, uel ea, que antecessores uestri seniori Henrico reddere consueuerunt, illi faciatis .".
Quo audito, Girardus Pesta Mediolanensis iudex pro parte Lombardorum respondit: " Nos quidem imperatori, undecumque nos appellauerit, parati sumus sicut domino iustitiam facere, sed quia hec iustitia non est unius hominis sed multorum, non unius ciuitatis sed plurium, secundum causarum merita induciasindutias postulamus, [260r] ut deliberantes plenius super his, que nobis obiecta fuerint, competenti loco et termino apud communem iudicem responsuri ueniamus. Quod autem dixisti apud Roncaliam a Bononiensibus iudicibus contra nos sententiam fuisse prolatam, plane inficiamur, eam non fuisse sententiam, sed imperatoriam iussionem. Cum enim plures ex nobis, nec per contumaciam, fuissemus absentes, quidquidquicquid tunc contra nos dictum fuit, nobis nocere non debet, nec pro sententia reputari; secundum leges enim in absentes prolata sententia nullius est roboris uel ualoris. Quod uero postulasti, ut ea imperatori reddere deberemus, que seniori Henrico a nostris antecessoribus sunt soluta, respondemus, quod prenominati imperatoris dispositiones pariter et statuta propter antiquitatem temporis iam pene perdidere memoriam, nec uiuit aliquis nostrum uel uestrum, qui bene possit illius temporis dicta uel facta recolere. Item imperator Henricus, salua auctoritate imperii, non debet dominus sed tirannus uocari. Cum enim misisset manum in sanctum Domini et Paschalem papam super altare cepisset, et cum multas ecclesias destruxisset et episcopos excecasset; eius facta uelutuelud crudelia et tirannica non sunt trahenda ad consequentiamconsequentia uel ad memoriam reuocanda. Sed si imperatori placuerit ea, que antecessores nostri iuniori Henrico, ConradoCorrado et Lothario uelet ei usque ad hec tempora reddiderunt, recipere, parati sumus in pace persoluere. Quod si [260v] hoc imperatori graue residet et uidetur, pacem que inter nos et eum per Cremonenses tractata fuit et in scriptis redacta, uolumus firmiter obseruare. Que eo tempore completa fuisset, nisi quia imperator uolebat nos ab ecclesie unitate recedere et Alexandri pape pontificium denegare. Prouideat ergo super hoc uestra discretio, si, quia scismati consentire noluimus, debeamus nostre pacis conditionem deteriorem efficere .".
Cum autem scriptura de tractatu pacis habita et per Cremonenses Lombardis aliis delegata producta fuisset in medium, ceperunt Teotonici quibusdam scripture capitulis diligenter opponere et eorum sensum ad sue partis commodum retorquere, quedam uero capitula denegare. E contra Lombardi ceperunt illorum responsiones suis responsionibus confutare, et his, que obiecta fuerant, satis studiose resistere. Ad comprobanda uero capitula, que ipsi negauerant, ceperunt Cremonensium, licet essent inimici, testimonium inuocare. Cumque super his capitulis diebus essetessent plurimis disputatum et nihilnichil penitus diffinitum, ex utriusque partis conuenientia quecumque hinc et inde dicta fuerant, ad pape audientiam sunt relata. Alexander autem papa, utpote uir eruditus et sapiens, considerans imperatoris et Lombardorum pacem multis esse controuersiis et questionibus inuolutam, nec eam posse breui spatio temporis consummariconsumari, tractatu pacis postposito, cepit cum eis de treuguis [261r] sex annorum agere, sperans per treuguas ad consummationemconsumationem pacis facilius posse perueniri. Tunc etiam Teotonicis de pace regis Sicilie uerbum proposuit, affectuose postulans, ut imperator cum eo aut pacem perpetuam aut temporalemtemperalem ad minus usque ad annos quindecimXV faceret, in ueritate sciturus, quod nullatenus pacem eius et ecclesie posset habere, rege Sicilie in discordia remanente. Christianus autem cancellarius cum sociis suis consilio communicato respondit: " Nouit uestra discretio, uenerande pater et domine, quod nos ab imperatore accepimus in mandatis, ut uobiscum de pace ecclesie, regis Sicilie et Lombardorum haberemus colloquium et tractatum: sed quia uos, tractatu pacis omisso, nouum uerbum nobis de treuguis faciendis proponitis, non possumus sanctitati uestre super hoc certum dare responsum, quoadusque uerbum istud, quod de nouo audiuimus, ad imperatoris audientiam referamus .".
Accepta itaque a papa licentia, ad imperatorem, qui apud Pomposam uenerat, gradu concito perrexerunt. Est autem Pomposa locus quidam delectabilisdelactabilis et nemorosus inter Rauennam et Ueneciam collocatus. Cumque imperatori petitionem pape de componenda pace cum rege Sicilie usque ad annos quindecim, et de faciendis treuguis cum Lombardis usque ad annos sex per ordinem exposuissent, aduersus eos uehementer indignatus infremuit, asserens illos in hoc tractatu pacis magis Alexandri pape honori et commodo, quam dignitati [261v] imperii prouidisse. Quare precepit eis, ut ad papam redeuntes firmiter ei ex sua parte proponerent, quod ipse cum eo et ecclesia pacem libenter faceret, sed regis Sicilie et Lombardorum treuguas denegaret. Qui uenientes totum pape per ordinem retulerunt, sicut illis fuerat ab imperatore mandatum. Post quorum discessum imperator Gottifridum minorem cancellarium cum episcopo Clarimontis et abbate de Bonaualle Uenecias delegauit, iniungens eis, quod Christiano cancellario et sociis suis ignorantibus, caute et priuatim pape ex sua parte significarent, quod ipse amoris eius intuitu pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et usque ad sex annos Lombardorum treuguas concederet, si papa cuidam sue petitioni preberet assensum. Quam tamen petitionem ei uolebat penitus esse incognitam, sed duobus cardinalibus, quos ipse elegisset, uolebat illam diligenter exponi, ea tamen conditionecondicione, quod si cardinales electi petitione cognita de ea complenda consilium pape tribuerent, ipse eam sine dilatione perficeret.
Ex mandato itaque pape Hubaldus Hostiensis episcopus et Theodinus cardinalis ad hoc negotium sunt electi, quibus imperatoris petitio ab eius nuntiis priuatim est et studiose exposita. Cumque cardinales petitione cognita pape suggererent, quod petitioni imperatorie preberet assensum, Alexander papa, utpote homo prouidus et discretus, cepit quenam esset occulta [262r] illa petitio animo estuanti reuoluere et Teotonicorum dolos et uersutias suspectas habere. Quare mutauit cum uoluntate consilium, asserens, non deceredeceret auctoritatem apostolicam petitioni incognite prebere consensum, nec de re dubia et incerta aliquid respondere, sed si petitionem illam uellent ei fideliter aperire, et talis esset illa petitio, que contra honorem Dei et dampnum ecclesie non spectaret, libenter eam effectui manciparet. Quo audito, Gottifridus minor cancellarius indignatus ad imperatorem rediit. Episcopus autem Clarimontis cum abbate de Bonaualle, qui remanserant, uidentes quod nullum a papa possent habere responsum, licet inuiti, petitionem imperatoris pape exposuerunt.
Erat autem hec petitio. Imperator pape per nuntios suos promiserat, quod si pacem cum eo faceret, terram comitisse MathildisMaltendis, quam ipse tenebat, in manu eius et ecclesie potestate remitteret. Petebat ergo, ut liceret ei usque ad quindecim annos, uidelicet, quousque pax regis Sicilie perduraret, eiusdem terre redditus sine contradictionecontraditione recipere, completis uero quindecim annis, uolebat, possessione penes eum remanente, statim de eadem terra cum ecclesia placitare, asserens illam ad ius sui imperii pertinere. Papa autem intuitu regis Sicilie, quem plurimum diligebat, usque ad condictum terminum imperatori prenominate terre fructus habere concessit, hac tamen conditionecondicione, quod completis quindecim [262v] annis ad potestatem et possessionem Romane ecclesie terra illa rediret, et tunc ecclesia in possessione posita, si imperator uellet de proprietate terre illius agere, libenter ei ecclesia iustitiam faceret.
PostquamPostqum autem hic modus petitionis implende per episcopum Clarimontis et abbatem de Bonaualle fuit imperatori propositus, plurimum illi displicuit, et sic concordia per illos tractata remansit. Christianus autem cancellarius et reliqui, qui cum eo mediatores pacis fuerant constituti, cognito quod imperator per alios pacem ecclesie tractare uoluisset, nimium doluerunt et uenientes ad papam Alexandrum, dixerunt: " Sanctitati uestre, domine, esse uolumus non incognitum, quod nostro odio et inuidia pax ecclesie prepeditur. Quidam enim nostri emuli falsa de nobis imperatori suggerunt et uolunt in hac parte nos ei odiosos reddere pariter et suspectos. Et ideo ueremur plurimum, ne, dum nos absentes sumus, qui pacem diligimus et nuntii in eundo et redeundo sine fructu tempora longa consumunt, imperator prolixitate temporis affectus tedio desideratam pacem abhorreataborreat et suggestione prauorum hominum infecta pace recedat. Consulimus ergo discretioni uestre, ut si uobis placuerit, propius imperator accedat, ut uestris et suis nuntiis cito ire et redire ualentibus inchoata pax, uolente Domino, cito ualeat comsummaricomsumari .".
[263r] Papa autem habito cum nuntiis regis Sicilie et Lombardis consilio, respondit: " Nobis quidem placet admodum, ut imperator Cloiam, que a UenetiisUeneciis quindecim distatdistant milibus, cum paucis ueniat, ea tamen conditionecondicione, quod uos in anima uestra iurare faciatis, ut postquam illuc uenerit, absque nostro mandato et licentia ulterius non procedat .". Iuramento itaque in hunc modum prestito, Coloniensis archiepiscopus cum quibusdam aliis Cesenam ad imperatorem uenit et eum cum suis Cloiam usque deduxit. Quidam autem populares Ueneti, cognito imperatoris aduentu, ad eum accedentes ceperunt illi studiose suggerere ut absque mandato pape et licentialicencia UenetiasUenecias securus intraret, firmiter promittentes, quod eorum consilio et auxilio pacem posset cum ecclesia et Lombardis pro sua uoluntate componere.
Quorum uerbis imperator aliquantulum acquiescens, precepit eis, ut dicta operibus consummarentconsumarent, dantes operam, ut totum populum ad perfectionem huius negotii caute et sapienter inducerent. Alexander autem papa, audiens quod Cloiam imperator uenisset, Guillelmum de Papia Portuensem episcopum et Iohannem Neapolitanum et Theodinum et Petrum de Bona presbyteros cardinales et Iaquinthum diaconum cardinalem cum Christiano cancellario et aliis Theotonicis, qui pacis mediatores erant, ad eum direxit, mandans, ut si de beneplacito illius esset, ipse nuntios regis Sicilie et quosdam de Lombardis Cloiam transmitteret, ut [263v] illis presentibus imperator in anima sua per principes suos iurare faceret, quod pacem ecclesie et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et treuguas Lombardorum usque ad annos sex firmiter obseruaret. Quo facto, UenetiasUenecias posset securus accedere, eius procul dubio benedictionem et gratiam habiturus. Imperator uero, quia aures suas uerbis Uenetum quodammodo inclinauerat et eorum responsa diebus singulis expectabat, cepit cardinalibus de uerbo pacis, quasi nouum esset et sibi incognitum, respondere et longis consultationibus de die in diem sua responsa differre. Quo cognito cardinales turbati sunt plurimum et mirati, et quidnam deberent facere, nesciebant.
Interea populares Ueneti a Cloia UenetiasUenecias redeuntes, in sancti Marci ecclesia congregati, totius pene populi seditionem et tumultum contra ducem suum excitauerunt, dicentes: " Domine dux, non bene honori et commodo commissi uobis populi prouidetis. Ecce enim imperator Romanus apud Cloiam iam diebus aliquantis est demoratus, ubi caloris distemperantiasdistemperatias et muscarum et culicum plures molestias sustinet, nec ei licet UenetiasUenecias intrare. Quod ipse multum grauiter recipit et uindicandum in posterum alta mente reponit. Et ideo ueremur, ne tam grauis offensa quandoque uniuerso populo periculosa possit esse pariter et dampnosa. Quare de nostra uoluntate est, ut si uestre residet celsitudini, impera[264r]tor UenetiasUenecias a uobis et a populo inuitatus accedat .". Quibus dux benigne respondit: " Bene potestis firmiter recolere, domini, quod ad petitionem pape per duodecim prudentes uiros in anima omnium nostrorum iurare fecimus, quod absque mandato eius et licentia imperatorem intra fines UenetieUenecie nullatenus recipere deberemus. Prouideat ergo uestra discretio, si contra tenorem iuramenti nostri, papa inconsulto, imperatorem debeamus huc aduocare .". Cui illi protinus responderunt: " Postquam ex mandato pape Cloiam, que intra fines est UenetieUenecie, imperator intrauit, plane a nostri iuramenti sumus uinculis absoluti .". Cumque super hoc a duce et populo esset diutius disceptatum, tandem de communicomuni consensu quidam Ueneti sunt ad papam directi. Qui uenientes, sicut uiri improbi et superbi, dormientem papam excitare non timuerunt, proponentes ei ex parte ducis et populi, quod de eorum erat uoluntate et beneplacito, quod UenetiasUenecias imperator intraret. Quod uerbum admodum pape displicuit et multum graue resedit, dicens eis: " Uos nobis ex iuramento tenemini, ut imperator UenetiasUenecias non debeat sine nostra licentia et mandato uenire. Uolumus ergo, ut cardinales nostros, qui ad imperatorem iuerunt, cum eius nuntiis usque in diem crastinum expectetis. Et eis uenientibus, quid nobis faciendum sit, uobis respondere curabimus .". Quod uerbum licet Uenetis displicuisset, plurimum [264v] tamen precibus pape deuicti, petitioni eius, quamuis inuiti, prebentes assensum, ad propria redierunt.
Interea per totam regionem rumor insonuit, quod Ueneti contra uoluntatem pape uellent imperatorem UenetiasUenecias intromittere. Quo audito Lombardi, qui cum papa pro facienda pace UenetiasUenecias uenerant, metuentes subitum imperatoris aduentum, et fidem Uenetorum et constantiaminconstantiam suspectam habentes, intrantes naues, ad partes Treuisie se transtulerunt. Papa autem cum paucis cardinalibus, qui secum remanserant, cepit contristari et mestus esse. Metuebat enim, ne si imperator contra uoluntatem suam, iuramento non prestito, UenetiasUenecias introiret, magnum ex hoc dampnum et periculum posset Dei ecclesie prouenire. Audientes autem hoc nuntii regis Sicilie, uenientes ad papam ceperunt eum uiriliter animare, dicentes: " Domine, non oportet uos dubitare in aliquo uel metuere, ecce enim quatuorquattuor galeas domini regis Sicilie ad uestrum obsequium preparatas habemus, quas cum uobis intrare placuerit, secure uos de hoc loco et absque periculo, inuitis etiam Uenetis et contradicentibus, educemus .". Quibus uerbis papa plurimum animatus respondit quod de suo erat proposito, ut cardinales, qui ad imperatorem iuerant, usque in diem crastinum expectaret, ne si eis inconsultis recederet, posset merito leuitatis [265r] argui et de uiolata fraternitate culpari. Quo audito, regis nuntii ad palatium ducis, ubi cum multis Uenetis dux de more conuenerat, accedentes, eos taliter sunt allocuti: " A uestra memoria excidisse non credimus, quanta beneficia dominus rex huic ciuitati contulerit, et quod hodie princeps aliquis sub celo non uiuit, cuius amicitia tantum sit uobis idonea, cuius gratia adeo sit uestris utilitatibus opportunaoportuna. Et uos ei ex iuramento tenemini, sui regni gloriam et honorem diligere et pro eius commodo plurimum laborare. Inde est, quod nos hac consideratione inducti, et de uobis tamquam de amicis domini regis et fidelibus multam spem et fiduciam obtinentesoptinentes, papam et Lombardos inuitos pariter et renitentes UenetiamUenecia uenire coegerimuscoegimus, iuramento tamen prius a uobis prestito, quod sine pape licentia non deberetis imperatorem intra UenetieUenecie fines recipere. Sed ecce, ut audiuimus, uestri iuramenti et promissionis obliti, pace nondum disposita et firmata, imperatorem non iuratum ad ciuitatem istam, papa contradicente, uocatis: et sic pax ecclesie et domini nostri regis, uobis facientibus, impeditur. Sed in ueritate sciatis, quod nos in ciuitate ista non prestolabimur imperatoris aduentum, sed die crastina ad propria redeuntes, domino regi significare curabimus, qualiter pro tot et tantis beneficiis uobis a regia liberalitatelibertate collatiscollocatis, [265v] mala et dampna plurima rependere studeatis .".
Quibus auditis, dux satis placide et benigne respondit: " Quod uos indignatos aspicimus et contra nos commotos esse cognoscimus, egre multum patimur et molestissime sustinemus. Nos enim, qui dominum regem toto corde diligimus et pro honore eius et commodo nos et nostra exponere non dubitamus, nollemus non solum uos, qui magni estis de regno eius et summi principes, sed nec suorum minimum ad iracundiam prouocare. Et quia inter eum et imperatorem pacem esse dispositam credebamus, uoluimus, ut in ciuitate nostra pacis domini regis tamquamtanquam amicissimi nostri fieret consummatioconsumatio. Et ideo recedendi uobis licentiam non tribuimus, sed prudentiam uestram affectuose rogamus, ut tamquamtanquam in domibus uestris securi et sine timore aliquo imperatoris expectetis aduentum .". Non autem idcirco taliter dux respondit, quin ei et aliis sapientibus talis imperatoris displiceret aduentus, sed quia timebat plebem et popularem tumultum plurimum formidabat.
Nuntii autem regis hoc audientes, surgentes cum indignatione dixerunt: " Nos hic cum licentia uestra non uenimus nec cum uestra licentia recedemus, sed crastina die iter arripientes, domini nostri regis iniuriam non uerbis sed operibus uendicare curabimus .". Qui ad domos suas redeuntes statim iusserunt galeas parari, tubas canere, arma et totam suppellectilemsupellectilem in galeas in[266r]ducere. Quod factum postquam fuit per UenetiasUenecias diuulgatum, timor maximus Uenetos occupauit. Timebant enim, ne si regis nuntii indignati recederent, hac occasione rex Uenetos, qui in terra sua erant, capti faceret et in custodia detineri. Qua de causa magna multitudo uirorum ac mulierum, quorum parentes in Apuliam uenerant, ad ducem properans, proclamauit: " Uestram et totius UenetieUenecie prudentiam, illustris dux, latere non credimus, quanta beneficia magnificus rex Sicilie nostre regioni sua liberalitatelibertate prestiterit, et qualiter nostre famis inediam sue terre uictualibus reparauerit. Ad que transportanda multi nostrorum ciuium in Apuliam transierunt, et secum non modicam pecuniam et multas mercimonias detulerunt. Si ergo Sicilie rex audierit, nuntios suos a nobis indignatos recedere, in ciues nostros et res eorum merito poterit uindicare. Prouideat igitur uestra discretio, si occasione imperatoris, a quo nihilnichil unquam boni habuimus, amicitiam tanti principis, a quo omne bonum recipimus, amittereammittere debeamus. Et ideo magnificentiam uestram humiliter imploramus, ut nostrorum ciuium tam graui dampno et futuro periculo prouidentes, nuntios regis Sicilie ab incepto itinere reuocetis, nec contra uoluntatem pape et illorum imperatorem UenetiasUenecias intrare sinatis. Si qui enim sunt, qui contra hoc aliquid dicere uel attemptare presumpserintpresumserint, parati sumus cum nostris [266v] parentibus et amicis eos morti tradere, et proximos nostros, qui in regno regis sunt, a futuro periculo liberare .".
Dux autem eorum querimonia diligenter et gratanter audita, respondit: " Quod nuntii regis Sicilie uolunt indignati recedere, non mee imprudentie, sed quorumdam popolarium seditionisedicioni est et malitie ascribendum, qui mea et prudentum uirorum zelo et inuidia prouocati, non ciuitatis honori et glorie, sed suis utilitatibus prouidentes, die et nocte dant studium et operam diligentem, ut imperatorem, nobis contradicentibus, UenetiasUenecias introducant, et ob hoc periurii crimen et infamiam et pape et regis Sicilie graue et perpetuum odium debeamus incurrere .". Cumque illi iterum proclamassent, ut eorum, qui auctores erant seditionissedicionis, nomina dux euidenter exprimeret; metuens, si noti fierent, ob hoc pugna in ciuitate maxima et seditiosedicio inualesceret, saniori usus consilio, nobiliores et prudentiores, quos habere potuit, ad papam direxit, pro parte totius populi ueniam humiliter postulans et affectuose deposcens, ut quod illi in eum stulte et superbe peccauerant, ipse eis ex innata humilitate et gratia relaxaret et nuntios regis Sicilie a proposito sui itineris reuocaret.
Quibus Alexander papa more solito satis benigne respondit: " Ego quidem, cui sanctitas et officium ignoscendi gloriam dereliquit, iniuriam meam ad mentem non reuoco, offensam meam pro Dei amore [267r] dimitto, sed nuntios regis Sicilie tamquamtanquam uiros nobiles et potentes, rogare quidem ualeo, sed inuitos detinere non potero .". Tandem Uenetis multum rogantibus et petentibus, ut adab hoc faciendum partes suas interponere dignaretur, motus papa eorum petitionibus, per Roggerium de Pisa subdiaconum et senescalcum suum, simul cum Uenetis, nuntiis regis Sicilie preces affectuose porrexit, ut diuini et sui amoris intuitu indignationem compescerent, et inceptam iracundiam temperarent atque propositum suum ab incepto itinere reuocarent. Quibus illi responderunt: " Dominus quidem papa, sicut uir perfectus et sanctus et de sui meriti auctoritate confisus, mori non metuit et Uenetum dolos et insidias non pauescit. Nos autem, qui adhuc imperfectioresinperfectiores sumus, mori nolumus, et nostro regi inferre iniuriam moriendo uitamus. Ueneti ingratitudinis filii et regie liberalitatis obliti, uolunt domino nostro mala pro bonis rependere et ad perturbationem pacis eius contra uoluntatem domini pape et nostram inimicum ipsius UenetiasUenecias introducere. Dominus autem noster tante est potentie et uirtutis, quod pro his excessibus, quos contra amicitiam suam faciunt, illis sicut decet respondere curabit. Sed quia nos preces domini pape pro mandato accipimus, iter nostrum usque in diem crastinum differemus. Et dehinc communicato cum eo consilio, quid nobis faciendum sit, disponemus .".
Quibus [267v] auditis, Ueneti ad ducem suum redeuntes, ea, que a papa et nuntiis regis audierant, illi per ordinem retulerunt. Altera autem die dux sano usus consilio, apud Riuumaltum sub uoce preconis fecit publice declamare, ut nullus de aduentu imperatoris auderet uerbum facere, nisi cum Alexander papa precepisset. Cum autem ea, que apud UenetiasUenecias dicta et facta fuerant, ad imperatoris adhuc Cloiam demorantis audientiam peruenissent, sua spe et intentione frustratus, cepit de suo rigore mollescere et cardinalibus, qui ibi erant, de uerbo pacis benignus respondere. Cancellarius uero et alii ecclesiastici principes, qui pacis consummationemconsumationem plurimum affectabant, spiritu libertatis assumptoassumto, imperatori uiua uoce dixerunt: " Bene debet imperialis maiestas recolere, quod quidam e nostris ex mandato uestro Anagniam accedentes, cum Alexandro papa de pace ecclesie et imperii, de pace regis Sicilie et Lombardorum tractatum habuimus. Et ipse, utpote uir sanctus, pacis cupidus et amator, nostro consilio et hortatu Campaniam deserens, UenetiasUenecias iam intrauit, paratus ea que de bono pacis promiserat, firmiter consumari. Uos autem, ut credimus, suggestione prauorum hominum a consilio nostro uultis recedere, et a pacis proposito declinare. Nos uero ex iure debiti, quo imperio tenemur adstrictiastricti, parati sumus uobis, ut domino, in temporalibus obedire et pro regalibus, que tenemus, consuetum uobis seruitium facere. [268r] Sed quia nostrorum estis corporum, non animarum dominus, nolumus pro uobis animas nostras perdere et terrena celestibus anteferre. Quare noscat imperialis discretio, quod nos de cetero Alexandrum in catholicum papam recipimus, et ei ut patri in spiritualibus obedimus. Idolum uero, quod erexistis in Tuscia, nullatenus adoramus .".
Quibus auditis, imperator, operante eo, qui corda principum, sicut uult et quando uult, humiliat et inclinat, leonina feritateferocitate deposita ouinam mansuetudinem induit, et eis humiliter et benigne respondit dicens: " Noscat uestra fidelitas, dilectissimi, quod non est mee uoluntatis consilium uestrum deserere, et pacis per uos tractate propositum euitare, quin potius uolumus ea, que uestro sunt ordinata consilio, firmiter obseruare. Ut autem a uestris cordibus omnis super hoc dubitationis scrupulus excludatur, comiti Henrico de Diessa, qui est in presentiarum, precipimus, ut uobiscum et cum cardinalibus UenetiasUenecias ueniens, coram papa in anima mea iuret, quod ex quo UenetiasUenecias intrauero, in anima mea iurare faciam, quod pacem ecclesie et imperii, regis Sicilie et Lombardorum, sicut disposita est et tractata, firmiter obseruabo, et de ea obseruanda precepto nostro duodecim principes nostri simile iuramentum prestabunt .".
Cancellarius autem et reliqui mediatores pacis cum cardinalibus hec audientes multum leti effecti, festino gressu UenetiasUenecias redeuntes, ea que ab imperatore dicta et ordinata fuerant, pape per ordinem retulerunt. Qui protinus [268v] per nuntios suos rectores Lombardie, qui in partes Triuisie secesserant, UenetiasUenecias reuocauit.
Altera autem die coram papa et cardinalibus nuntiis quoque regis et Lombardis et magna populi multitudine, comes Henricus de Diessa, sicut ei ab imperatore mandatum fuerat, in anima eius de prestando iuramento pacis obseruande iurauit. Cappellanus etiam Coloniensis archiepiscopi in anima principum, qui ibi aderant, simile iuramentum prestitit. Hoc autem facto, ex mandato pape Ueneti cum sex galeis Cloiam iuerunt, et imperatorem cum suis in galeis recipientes, eum usque ad Sanctum nicolaum, qui dicitur " ad litus ,", sabbato in sero honorifice deduxerunt.
Sequenti uero die dominica, octaua scilicet die stante mensis Iulii, in uigiliis beati Iacobi, papa cognito imperatoris aduentu, galeas ingressus cum nuntiis regis et magna Lombardorum ac populi multitudine, ad ecclesiam Sancti marci summo mane deuotus accessit, et Hubaldum Hostiensem et Willelmum Portuensem et Malfridum Penestrinum episcopos et quosdam de cardinalibus ad imperatorem transmisit. Qui uenientes, ipsum et suos ab excommunicationisexcomunicationis uinculo absoluerunt. Christianus autem cancellarius procedens in publico, tactis sacrosantis euangeliis, ait: " Ut omnes euidenter agnoscant, me esse nomine et opere christianum, Octauianum Cremensem et Iohannem de Struma cum suis complicibus prorsus abiuroobiuro, et Alexandrum et successores eius in catholicum papam [269r] recipio .". Et alii prelati ecclesiarum similiter iurauerunt.
Dux autem UenetieUenecie, cognito quod imperator ab excommunicationisexcomunicationis esset nexibus absolutus, cum patriarcha et magna cleri ac populi et nauium multitudine usque ad ecclesiam Sancti nicolai illi obuiam uenit, quem in naui sua recipiens, usque ad litus Sancti marci satis honorifice et pompose deduxit. Imperator autem de naui descendens, simul cum duce, patriarcha et episcopis suis, et clero et populo UenetieUenecie, ipsum cum uexillis et crucibus processionaliter precedente, usque ad ecclesiam Sancti marci, ante cuius atrium Alexander papa cum episcopis suis et cardinalibus, cum patriarcha Aquileie, archiepiscopis et episcopis Lombardie, ecclesiastico more ornatis, honorifice residebat, pedes accessit.
Cumque ad papam appropiasset, tactus diuino spiritu, Deum in Alexandro uenerans, imperialiimperali dignitate postposita, reiecto pallio, ad pedes pape totum se extenso corpore inclinauit. Quem Alexander papa cum lacrymislacrimis benigne eleuans, recepit in osculo et benedixit, moxque a Teotonicis " Te Deum laudamus " est excelsa uoce cantatum. Imperator autem apprehensa pape dextera, ipsum in ecclesiam introduxit, et accepta ab illo benedictione ad palatium ducis cum suis rediit. Papa uero cum cardinalibus et nuntiis regis iterum galeas ingressus ad suum hospitium rediit. In uesperis autem imperator per nuntios suos [269v] papam satis affectuose rogauit, ut si ei placeret, sequenti die, in festo scilicet beati Iacobi, in ecclesia Sancti marci missarum solemniasollempnia celebraret; desiderabat enim ab ore eius diuina officia supplex et deuotus audire. Cuius petitioni papa assensum benignus accomodans, summo mane cum cardinalibus ad Sancti marci ecclesiam uenit. Cuius uestiarium ingressus, cum patriarchis, archiepiscopis et episcopis et cardinalibus honorifice satis et ecclesiastice se induit, et ad celebranda diuina missarum solemniasollempnia preparauit. Imperator autem, ut humilitatem, quam corde conceperat, opere demonstraret, sumto stratoris officio, pallium deposuit, manu uirgam accepit, laycos de choro expulit et pape ad altare solemnitersollempniter et processionaliter uenienti uiam tamquamtanquam ostiariushostiarius preparauit. Dehinc in choro cum archiepiscopis, episcopis et clericis AlamannieAlammannie remanens, quibus eo die cantandi iniunctum erat officium, missam domini pape deuote satis et humiliter audiebat.
Cumque dicto euangelio papa ascendisset pulpitum, ut alloqueretur populum, imperator accedens propius, cepit uerba eius attentius auscultareascultare. Cuius deuotionem papa diligenter attendens, uerba, que ipse litteratorie proferebat, fecit per patriarcham Aquileie in lingua Teotonica euidenter exponi. Finito autem sermone, et " Credo in unum Deum " solemnitersollempniter decantato, imperator cum suis principibus ad pedes pape de[270r]uotus accessit et obtulitoptulit. Finita autem missa, cum papa ad suum palatium uellet redire, imperator dexteram eius accipiens, eum usque ad portas ecclesie satis honeste deduxit. Cumque equum suum album de more uellet ascendere, imperator ex alia parte accedens, strenuamstreuuam eius tenuit, et postquam equum ascendit, ipsum aliquantulum stratoris more per freni lora deduxit, quem papa benedicens, ad hospitiumhospicium redire permisit. Ipse uero, clero et populo illum precedente, usque ad mare descendit. Dehinc galeas ingressus, ad palatium suum cum gloria est et honore reuersus.
Uenientibus autem proximis Kalendis Augusti, imperator cum archiepiscopisarchiespicopis et episcopis et reliquis principibus suis et magna populi multitudine ad patriarche palatium, in quo papa erat hospitatus, accessit. In cuius palatii aula longa satis et spatiosa, papa in eminentiori loco positus in faldestolio suo resedit, et episcopis suis et cardinalibus hinc inde circumstantibus, imperatorem quidem in sua dextera supra episcopos et presbyteros cardinales, Romoaldum uero Salernitanum archiepiscopum in sinistra supra diacones cardinales residere precepit. Facto itaque silentio, sic est papa Alexander exorsus: " Hec est, inquit, dies, fratres carissimikarissimi, quam fecit Dominus; exultemus et letemur in ea, quia hic filius noster Romanorum imperator illustris mortuus fuerat et reuixit, perierat et inuentus est. Nam postquam cordi eius superne radius claritatis illuxit, totius falsitatis depul[270v]sa caligine, de errore ad ueritatem rediit, de tenebris ad lumen transiit, de scismate ad unitatem accessit et ad caulas matris ecclesie tamquamtanquam ouis erratica repedauit. Exultet igitur fidelium uotiua religio, quia hodie pater iuniorem recepit filium, catholicum principem Romanum recuperauit imperium, mater ecclesia suum euaginatumeuagantem in uagina conuertit gladium, nauis piscatoris egregii, que culpis exigentibus, aduersitatum turbine pene demersa iam fuerat, nunc procellis cessantibus, ad litus solidum et uere quietis portum illesa peruenit. Ecclesie sue preces pro bono pacis frequenter effusas Dei filius clementer audiuit, et eam cum suo principe in pace et concordia collocauit. Inde est, quod destructis aduersitatibus et erroribus uniuersis, secura iam pace fruitur, et iucundaiocunda securitate letatur. Cesset igitur antiqua discordia, finem accipiat inueterata malitia, una fides, unus dominus, una sit et ecclesia. SchismaScisma in unitatem transeat et diuisio ad caritatem accedat. Omnis iam ad pacem ecclesia redeat, et ad matris sue gremium filiorum numerositas gratiosa recurrat. Sit Deo gloria in altissimis et in terra pax hominibus bone uoluntatis. Et quia nos imperatoris nostri pium animum et benignam agnoscimus uoluntatem, eum intra nostre mansuetudinis bra[271r]chia tamquamtanquam karissimum filium benignius amplexamur et tam ipsum quam uxorem et eius filium in catholicos principes paterno affectu recipimus et ipsis honorem debitum impendere procuramus; Deum et apostolos nostros affectuose rogantes, ut ipsos ecclesie sue seruent incolumes et per longa tempora custodiant defensores .".
Postquam papa loqui desiit, imperator, deposito pallio, de suo faldestolio surgens, cepit in lingua teotonica concionari, Christiano cancellario uerba sua uulgariter exponente. Ait ergo: " Maiestati nostre satis gratum residet et acceptum, quod Deus omnipotens, cuius manu principum corda tractantur, cuius arbitrio eorum uoluntates et consilia diriguntur, nostre conscientie puritatem attendens, ex diuersis mundi partibus uiros prouidos et discretos huic curie uoluit interesse, ut ipsi errorem nostrum et conuersionem nobis referentibus manifeste cognoscerent, dehinc ad propria redeuntes, deuotionem nostram, quam erga Dei ecclesiam gerimus, publice predicarent. Totus igitur mundus euidenter agnoscat, quod licet nos Romani imperii dignitate et gloria fulgeamus, tamen a nobis humane conditionis proprium dignitas Romana non abstulit, nec ignorantie uitium maiestas imperialis exclusit. Nam suggestione prauorum hominum ignorantie fuimus tenebris inuoluti et per uiam ueritatis cre[271v]dentes incedere, extra iustitie semitas nos inuenimus. Ecce enim Dei ecclesiam, quam credebamus defendere, impugnauimus, et quam sperabamus extollere pene destruximus. Occasione nostra Domini nostri Iesu Christi tunica inconsutilisincosutilis est diuisa, et quantum in nobis fuit, per ereses et schismatascismata uiolata. Decepit nos cause meritum et color negotii perturbauit, quia dum in facto ecclesie potius uirtutem potentie quam rationem iustitie uolumus exercere, constat nos in errorem merito deuenisse. Iustitia enim fortitudinem respuit, equitas uiolentiam non admittit. Sicque factum est, quod ille, qui humilia respicit et alta a longe agnoscit, potentiam nostram et aduerse partis humilitatem considerans, more suo potentes de sede deposuit, et humiles exaltauit. Sed, quia diuina clementia nos ad correctionem nostram ad tempus errare uoluit, sed deuiare in perpetuum non permisit, uniuersa hec fidelium turba cognoscat, quod nos de cetero, errore totius falsitatis abiectoobiecto, ad ueritatem conuertimur, de schismatescismate ad unitatem redimus et ad gremium matris nostre sacrosancte Romane ecclesie gratanter accedimus, dominum Alexandrum, qui est in presentiarum, et successores eius in catholicum papam recipimus et ipsi tamquamtanquam patri debitam reuerentiam exhibere proponimus. Pacem nostram ecclesie, illustri regi Sicilie et Lombardis, sicut inter nos ordinatum est et dispositum, reddimus .".
Imperator [272r] uerba finierat. Cumque in laudem eius qui aderant acclamassent, iterum facto silentio, sancta Dei euangelia cum sanctorum reliquiis et cruce de ligno Domini sunt producta in medium. Mandante itaque imperatore, comes Henricus de Diessa in anima imperatoris iurauit, quod ipse pacem ecclesie et imperii, pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim et treuguas Lombardorum usque ad annos sex, sicut per mediatores hinc inde tractatum et scriptum fuerat, bona fide, sine fraude et malo ingenio firmiter obseruaret, et Henricum regem filium suum id ipsum iurare [272v] faceret et seruare. Dehinc duodecim principes imperii, tam ecclesiastici quam seculares, tactis sacrosanctis euangeliis, modo simili iurauerunt. Protinus Romoaldus Salernitanus archiepiscopus surgens, per eadem euangelia iurauit, quod postquam imperator nuntios suos propter hoc ad regem in Siciliam miserit, rex infra duorum mensium spatium per aliquem principum suorum de obseruanda imperatori pace usque ad annos quindecim in anima sua iurare faciet, et decem principes suos iuramentum ueri simile faciet exhibere. Comes etiam Roggerius, sicut archiepiscopus fecerat, id ipsum manu sua iurauit. Dehinc rectores Lombardie, qui ibi aderant, iurauerunt, quod usque ad sex annos bona fide et sine fraude treuguas imperatori obseruarent, sicut inter eos tractatum et dispositum erat, et quod per singulas ciuitates consules et nobiles ciuitatum id ipsum iurare facerent. Quo facto, illius diei curia est soluta, et tam imperator quam reliqui cum gaudio et letitia ad sua hospitia sunt reuersi.
Interea Christianus cancellarius, qui pro consumatione pacis plurimum laborauerat, nacta opportunitateoportunitate temporis, cepit per imperatorem et principes suos dare studium et operam diligentem, ut papa Alexander Maguntinum illi archiepiscopatum auctoritate apostolica confirmaret. Quod presentiens Corradus, qui in Maguntina ecclesia prius electus et consecratus fuerat, ad papam accedens ait: " Nouit uestra sanctitas, uenerande pater, nouit uniuersa hec Romana ecclesia, quod ego uestre persone intuitu, Maguntinam ecclesiam, in qua canonice electus fueram, inscio imperatore, reliqui et honorem meum, parentes et patriam pro Dei amore deserui et ad uos in Franciam festinus accessi, exilium patrie preposui et in labores et angustias quietem meam et otiumocium commutaui. Bene potestis recolere, quantum catholice ecclesie meus aduentus contulerit et qualiter partem uestram adhuc nutantem et debilem plurimum roborauerit. Uos autem uestri gratia mihi uicem congruam pro tempore rependistis, nam primo me in presbyterum cardinalem, dehinc in Sabinensem episcopum, postremo in Maguntinum archiepiscopum consecrastis. Nunc autem, ut audio, uultis Christiano cancellario, qui Maguntinam ecclesiam per uiolentiam inuaserat, eandem conuerso religionis ordine confirmare. [273r] Quod multum ab equitate discrepat et a ratione discordat, ut schismaticusscismaticus catholico et intrusus canonice electo debeat anteponi. Rogo igitur et humiliter postulo, ut postquam Deus pacem ecclesie sue reddidit, mihi quoque de iure mea reddatur ecclesia, ut sicut fui socius tribulationis, ita sim particeps consolationis et gaudii .".
Cui papa satis benigne respondit: " Deuotionem tuam, fili carissimekarissime, quam erga Romanam ecclesiam et personam nostram habuisse dinosceris, manifeste recolimus et ardorem fidei tue publice protestamur. Multum nostre parti uester aduentus contulit, multum nostra ecclesia de uestra societate profecit. Et nos quidem, Deo teste, pro utilitate uestra sumus ualde solliciti, et facere que uobis expediant, tenemur obnoxii. Nolumus honorem uestrum minuere setsed augere, nolumus uobis inferre iniuriam, sed gloriam ministrare. Non debet autem a uestra memoria excidisse quod sepe nobis et nuntiis et literis significastis, quod si inter ecclesiam et imperium pax non posset aliter fieri, nisi Maguntino archiepiscopatu a uobis remisso, licet hoc uobis graue resideret plurimum et molestum, tamen pro bono pacis hanc iacturam equanimiter patiebamini, uolentes honorem ecclesie honori uestro et illius commodum uestris utilitatibus anteponere. Et ecce imperator cum magna instantia asseuerat, quod [273v] nullatenus in pace ecclesie remanebit, si Christianus cancellarius a Maguntine sedis fuerit prelatione deiectus. Nos autem absque uestra notitia nullum sue petitioni adhuc uoluimus dare consensum, nec, uobis ignorantibus, aliquod prebere responsum .".
Tunc Corradus benignam apostolici responsionem considerans, et uoluntatem eius rationi consentaneam esse cognoscens, consultandi super hoc cum amicis suis a papa inducias petiit et accepit. Habito itaque consilio, ad papam rediit et humili uoce respondit: " Licet, reuerende pater, mihi iniuriosum sit pariter et molestum, ut ecclesiam meam debeam sine culpa dimittere, et locum mei regiminis, nulla offensa interueniente, mutare, tamen quia ad meum spectat officium non que mea sed que Iesu Christi sunt querere, nolo ut occasione mei pax inter uos et imperatorem facta remaneat et discordia sepulta resurgat. Pro pace ecclesie conseruanda, pro qua Christus uitam suam perdidit, libenter uolo meum honorem perdere et cum meo damnodampno utilitati ecclesie prouidere. Et idcircoiccirco ut omnis materia discensionis et scandali auferatur e medio, Maguntinum archiepiscopatum in potestate uestra sponte relinquo, et me liberalitati uestre et patrocinio recommendo .".
Quo audito, papa letus effectus, habito cum imperatore consilio, prenominatum Corradum, cardinalatus illi [274r] et Sabinensis episcopatus dignitate seruata, in Salseburgensem ecclesiam honorifice fecit eligi. Nam filius regis BohemieBoemie, qui eidem ecclesie preerat, pro eo quod de simonia et quibusdam aliis criminibus coram papa fuisset accusatus, de merito sue cause diffidens, commissam sibi ecclesiam in manu pape spontanea uoluntate remisit. Sicque factum est, quod Alexander papa, sicut uir prouidus et discretus, pro conseruanda pace ecclesie utens dispensatione canonica, Corradum quondam Maguntinum archiepiscopum in Salseburgensi ecclesia sublimauit. Christiano autem cancellario Maguntinam ecclesiam auctoritate apostolica confirmauit, et tam ei quam Philippo Coloniensi archiepiscopo, qui a suis suffraganeis et catholicis fuerant consecrati, recepto ab utroque iuramento obedientie, pallia de more concessit.
Alexander autem papa prudentiam et literaturam Romoaldi Salernitani archiepiscopi diligenter attendens, et deuotionem quam erga Romanam ecclesiam semper habuerat recolens, ad petitionem ipsius archiepiscopi, communicato fratrum suorum consilio, ipsi et successoribus eius usum et dignitatem portande crucis per ciuitatem et totam suam parrochiam apostolica auctoritate concessit, et donum, quod exinde Salernitane ecclesie in perpetuum fecerat, sui priuilegii munimine roborauit. Hoc etiam silentio pretereundum non est, quod schismaticiscismatici, qui in diuersis ecclesiis Tuscie et Lombardie auctoritate [274v] imperiali intrusi fuerant, et quidam dicti cardinales, qui Iohanni de Struma adheserant, audito, quod imperator cum ecclesia et papa Alexandro pacem fecisset, penitentia ducti, UenetiasUenecias festino gressu uenientes, primo schismascisma, quod defenderant, abiurabant, dehinc per sancta Dei euangelia promittebant, quod de excessu, quem fecerant, domini pape Alexandri mandato starent, et eum et successores eius in catholicum papam reciperent. Et sic ab excommunicationisexcomunicationis uinculis absoluti ad eius pedes accedebant.
Pace igitur, ut prediximus, inter imperatorem et regem Sicilie facta pariter et iurata, nuntii regis ad imperatoris palatium, ipsum ex parte regia salutaturi iuerunt. Quo cognito, imperator de camera sua egressus, eos, multis adstantibusastantibus, satis honorifice et benigne suscepit. Cumque Romoaldus Salernitanus archiepiscopus de faldestolio suo surgens, stans loqui uoluisset, imperator eum sedentem loqui precepit. Facto itaque silentio, archiepiscopus sic est exorsus: " Dominus noster gloriosus rex Sicilie dominum imperatorem, qui est in presentiarum, sicut karissimum amicum et fratrem suum deuote pariter et affectuose salutat, et per nos magnificentie imperiali significat, quod, cum hoc anno nuntii sui ad dominum papam pro bono pacis Anagniam aduenissent, scripsit dominus papa domino nostro glorioso regi, ut aliquos de latere suo ad eum mitteret, qui cum eo tractande pacis colloquio interessent. Dominus autem rex [275r] deuotissimus filius eius ad petitionem illius comitem Roggerium, uirum utique prouidum et discretum et de sanguine regio ortum, et me cum eo ad eius presentiam destinauit, ut in perficienda pace adiutores essemus pariter et presentes, non quod dominus noster rex pacificus cum domino imperatore aliquam credat habere discordiam. Ipse enim sicut catholicus princeps et pacis filius, omnes christianos principes diligit, et quantum in eo est, cum illis pacem et concordiam habere credit. Solos inimicos crucis Christi crudeli odio mari et terra persequitur. Inde est, quod non parcit pecunie, non indulget expensis, sed singulis annis biremes suas preparat, et cum eis armatam militiam destinat, ut hostes christiane fidei deuincat pariter et confundat et euntibus ad sepulchrum Domini securum iter preparet et expediat. Alii mundi principes subditos suos uehementer impugnant, et cum inimicis fidei pacem facere non formidant, de sepulchro Domini, quod a Sarracenis impugnatur, non multum cogitant, et eum, qui solus ipsum defendere nititur, impedire festinant; alii que sua sunt querunt, solus rex noster, que Iesu Christi sunt, deuotus inquirit. Cum ergo ipse in Dei seruitio tam sanctam et puram deuotionem habeat, uos, domine imperator, qui ecclesie Dei specialis estis filius et defensor, singulari amoris priuilegio pre ceteris mundi principibus dominum regem et uenerari [275v] debetis pariter et amplecti, qui Dei ecclesiam semper intendit extollere, et inimicos eius non desinit impugnare. Nulla etiam inter uos et dominum regem discidii causa uel odii seminarium interuenit. Dominus enim rex a magnificentia uestra se numquam offensum meminit, uel uos in aliquo offendisse cognoscit, sed certum apud eum et firmum existit, quod si imperialis maiestas cum regia magnificentia perfecte pacis uinculo fuerit counita, ecclesie Dei et toto orbi magnum poterit commodum prouenire .".
Archiepiscopus uerba finierat. Protinus imperator per Gottifridum cancellarium suum ad eius uerba respondit, dicens: " Salutes ex parte illustris regis Sicilie per uos magnificentie nostre transmissas, ea qua decet reuerentia et honore suscipimus, et eidem loco et tempore opportunooportuno rependere multiplices procuramus. Quod autem tam ydoneas et elegantes personas ad pacis nostre colloquium destinauit, nostre excellentie satis gratum residet et acceptum, quia ex legatorum suorum scientia, probitate simul et facetiafacecia, delegantis domini auctoritatem perpendimus, et a nobis merito in numero summorum principum reputatur, qui talibus et tantis personis preesse dinoscitur. Quod uero significastis, eum erga serenitatem nostram amicam gerere uoluntatem, hoc uerum esse rerum experientia comprobauimus. Nam licet popularis opinio nos ad inuicem esse crederet inimicos, [276r] tamen inter nos haberi pacem et concordiam operis exhibitio demonstrauit, quia eum et terram eius numquam offendimus, et nos ab eo in nullo offensos ueraciter profitemur. Et quia ipse pre uniuersis mundi principibus inimicos crucis Christi mari et terra persequitur, et cum hostibus christiane fidei guerram semper et discordiam habere dinoscitur, nos illi, tamquamtanquam catholico principi et pacis filio, pacem nostram gratanter offerimus et eum sincere caritatis brachiis amplexamur. Nam in ueritate cognoscimus quod ex hoc mutue dilectionis affectu ecclesiis Dei prouenietprouenit non parua utilitas, christianis omnibus et precipue ad Domini sepulchrum euntibus magna securitas, infidelibus autem terror, confusio pariter et egestas .".
Quo audito, regis nuntii imperatori de bona uoluntate, quam erga regem se habere dicebat, gratias referentes, accepta ab eo licentia, ad sua hospitia alacres sunt reuersi. Ipsi autem, sicut uiri sapientes et prouidi, metuentes, ne pacis facte memoriam longeuitas temporis aboleret, dederunt studium et operam diligentem, ut forma pacis, que inter imperatorem et regem facta fuerat, imperiali iussione redigeretur in scripturis, ut eam de cetero non posset temporis uetustas destruere, quam imperialis priuilegii scriptura seruaret. Ad petitionem igitur eorum pacis inter imperatorem et regem inite scriptum est priuilegium sigilli aurei impressione [276v] munitum. Ut autem prenominati priuilegipriuilegii notitiam semper habere possit secutura posteritas, eiusdem priuilegii exemplar huic nostro operi dignum duximus annotare:
" In nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Amen. Nos Fredericus Dei gratia Romanorum imperator et semper augustus, et Heinricus rex filius noster, interuentu uenerabilis patris nostri Alexandri Dei gratia summi pontificis et fratrum suorum cardinalium, pro parte nostra et heredum nostrorum paciscimur uobiscum, domine Willelme, eadem gratia illustris rex Sicilie, quod amodo usque ad quindecim annos obseruabimus uobis et heredibus uestris et uniuerso regno uestro et to[277r]ti terre dominationis uestre ueram et firmamfirman pacem. Et quod per nos uel per quoslibet alios, mari uel terra, uos predictum illustrem regem et heredes uestros aut regnum uestrum et terram dominationis uestre, sicut prescriptum et determinatum est, usque ad quindecim annos non inuademus nec inuadere faciemus, nec uobis aut regno uestro et iam dicte terre dominationis uestre guerram aliquo modo faciemus. Et ut hec omnia suprascripta firmiter et illibata a nobis supradicto Frederico Dei gratia Romanorum imperatore et semper augusto et Heinrico filio nostro rege et heredibus nostris tam uobis supradicto illustri regi Willelmo, quam heredibus uestris et regno uestro et toti terre dominationis uestre attendantur et obseruentur, nos predictus imperator bona fide, sine fraude et malo ingenio, in presentia beatissimi patris nostri pape Alexandri et cardinalium et legatorum uestrorum, Romoaldi uenerabilis Salernitani archiepiscopi et Roggerii egregii comitis Andrie, et principum ac fidelium nostrorum a comite Henrico de Diessa in anima nostra supra sancta Dei euangelia et sanctorum reliquias iurari fecimus, et HenricumHeinricum filium nostrum per interpositam dignam personam in anima sua id ipsum iurare faciemus usque ad medium futurum Septembrem indictionis undecime. Et principes nostros idem iurare fecimus, uidelicet Christianum Maguntinum archiepiscopum, Arnoldum Treuerensem archiepiscopum, Corradum Guormaciensem electum, Godefridum imperialis aule cancellarium, GuorwinumGuoruuinum protonotarium, markyonem Theodericum de Lusiz, Florentium comitem HolandieHollandie, comitem Dedonem de Groyx, comitem Henricum de Diessa, comitem Roupertum de Durna. Ad huius autem pacti, promissionis et iuramenti nostri et Heinrici regis filii nostri et principum nostrorum memoriam et inuiolabile firmamentum presens priuilegium nostrum per manus Wortwini protonotarii nostri scribi fecimus, et imperiali sigillo nostro aureo sigillatum et predictorum principum iuramento communitum uobis suprascripto illustri regi Willelmo fecimus assig[277v]nari. Anno dominice incarnationis millesimo centesimoMC septuagesimo septimo, mense Augusti, decima indictione .".
Postquam uero imperator prescriptum priuilegium nuntiis regis tradidit, et quod missurus esset Christianum cancellarium in Siciliam pro recipiendis iuramentis ueri similibus repromisit, prenominati nuntii non contenti imperiali priuilegio, ad maiorem certitudinem pacis inite robur et firmamentum, aliud priuilegium a papa et cardinalibus Romano fecerunt more conscribi, in quo imperiale declaratum est priuilegium et auctoritate sedis apostolice roboratum. Quo facto Huguiczonem cardinalem ex mandato pape et imperatoris cum imperialibus litteris et cum notario Salernitani archiepiscopi et cappellano comitis Roggerii ad castellum Gayue, ubi imperatrix cum Heinrico rege filio suo morabatur, aduenit. Presentibus itaque imperatrice, rege Heinrico filio eius, cardinali, markyone de Monteferrato et quibusdam de rectoribus Lombardie et notario archiepiscopi et cappellano comitis et multis aliis uiris probis et idoneis, Uerdensis episcopus stola collo imposita, ex mandato imperatoris et regis Heinrici, in anima eius supra sancta Dei euangelia et reliquias iurauit, quod ipse rex Heinricus pacem ecclesie et imperii, sicut a patre suo iurata fuerat, et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim, [278r] et treuguas Lombardorum usque ad sex annos, bona fide, sine fraude et malo ingenio firmiter obseruaret.
Aduenientibus autem uigiliis Assumptionis beate Uirginis, que eo tempore in die dominico aduenerunt, Alexander papa cum episcopis suis et cardinalibus, cum patriarchis, archiepiscopis, episcopis et abbatibus AlamannieAlammannie, Lombardie et Tuscie, cum imperatore et duce UenetieUenecie, cum nuntiis regis Sicilie et magna populi multitudine in ecclesia beati Marci conueniens, solempnesollempne ibidem concilium celebrauit. Dictis itaque orationibus et letaniis et aliis, que de more in concilio sunt dicenda, et longo sermone de pace habito, Alexander papa candelas accensas imperatori et clericis et laycis, qui ibi aderant, dari precepit. Et ipse excommunicationisexcomunicationis formam hoc modo proposuit: " Nos ex parte Dei omnipotentis et beate Marie semper uirginis et beatorum apostolorum Petri et Pauli et omnium sanctorum excommunicamusexcomunicamus et a gremio matris ecclesie separamus omnes personas tam ecclesiasticas quam seculares, quecumque pacem, que inter ecclesiam et imperium modo facta est, et pacem regis Sicilie usque ad annos quindecim, et treuguas Lombardorum usque ad annos sex, aliquo modo disturbare uel impedire presumpserint. Et sicut hehee candele extinguuntur, sic eorum anime eterne uisionis lumine et claritate priuentur .". [278v] Cumque candele proiecte essent de manibus et extincte, imperator alta uoce cum aliis: " Fiat, fiat " pariter acclamauit. Sicque concilium celebratum est et solutum.
Eo autem die nuntii regis Sicilie, accepta a papa et imperatore licentia, cum galeis suis ad monasterium Sancti nicolay qui " ad litus " dicitur, peruenerunt. Celebrato ibidem festo Uirginis, altero die Adriaticum mare intrantes, aura flante secunda, nono die stante mensis Augusti, sani et incolumes cum omnibus suis Barolum descenderunt. Archiepiscopus itaque et comes Roggerius, communicatocomunicato consilio, nuntium suum cum litteris in Siciliam direxerunt, modum et ordinem geste pacis regi plenarie significantes. Et hoc facto, comes Andriam rediit, archiepiscopus autem Salernum uenit. Rex uero ex tenore litterarum pacem factam et iuratam esse cognoscens, letatus est ualde et per litteras suas archiepiscopo et comiti dedit in mandatis, ut ad eum festino gressu in Siciliam properarent. Sicque factum est, quod archiepiscopus et comes sexto die intrante mensis Nouembris Panormum ingressi, a dominis et familiaribus curie et reliquis magnatibus honorifice sunt susceptisuscepit. Altera uero die coram magnificentia regia uenientes, ei a principio usque ad finem totius negotii modum et seriem plenissime retulerunt, et [279r] priuilegium pape Alexandri et imperatoris de pace factum et roboratum eidem, suis familiaribus presentibus, assignarunt. Rex igitur ex tenore priuilegiorum preter spem et opinionem suam pacem ad honorem suum et commodum factam esse considerans, archiepiscopi et comitis super hoc fidem et prudentiam plurimum commendauit, dans illis in mandatis, ut imperatoris nuntios, qui in Siciliam erant uenturi pro recipiendis iuramentis, equanimiter expectarent.
Hec autem omnia, que prediximus, ita gesta fuisse, nulli dubitationis uel incredulitatis scrupulum moueant, quia Romoaldus secundus Salernitanus archiepiscopus, qui uidit et interfuit, scripsit hec; et sciatis, quia uerum est testimonium eius.
Interea dum imperator per totum mensem Augusti et aliquam partem Septembris esset UenetiisUeneciis demoratusdemoraturus, accepta a papa licentia, tertio decimo die eiusdem mensis a UenetiisUeneciis recedens Rauennam uenit, per uallem Spolitinam in TusciamTuscia descensurus. Dominus autem papa omnibus, que in partibus illis facienda erant , rite dispositis, in mense Octubri cum quibusdam de cardinalibus a UenetiisUeneciis mouens, cum quatuorquattuor galeis Uenetum secundo die stante eiusdem mensis Sipontum applicuit, et inde per Troiam et Beneuentum Anagniam festinus aduenit; quidam uero de cardinalibus eum per terram sunt prosecuti. Magister autem RaineriusRaynerius cardinalis et Grecus subdiaconus [279v] cum Christiano cancellario in Romaniam descenderunt pro restauratione regalium, que imperator inuaserat, recipienda. Dum autem papa a Siponto Anagniam ueniret, ecclesie peccatis exigentibus, Hugo de Bononia cardinalis Beneuenti est mortuus, Willelmus de Papia Portuensis episcopus apud Auersam obiit, Malfridus Penestrinus episcopus apud Anagniam diem clausit extremum.
Anno dominice incarnationis M.C.MC septuagesimo octauo, quinta die intrante mensis Martii, luna passa est eclisin in signo uirginis et incepit a fine prime hore et durauit usque ad principium quarte et obscurata est tota minus quarta.
Comes autem Roggerius de Andria iuxta mandatum regium usque in carnis leuamen Panormum imperatoris nuntios expectauit. Quibus moram facientibus, accepta a rege licentia, in Apuliam rediit. Salernitanus archiepiscopus, precipiente rege, usque in mediam quadragesimam Panormi est demoratus. Cumque imperatoris nuntii iter suum differrent, simili modo impetrata licentia ad ecclesiam suam feliciter est reuersus. Papa uero Alexander aliquantis diebus apud Anagniam demoratus, inuitantibus eum Romanis, cum summo honore et gloria in festo beati Gregorii Urbem feliciter est ingressus, in qua iuxta morem Romanorum pontificum in diuersis ecclesiis, secundum stadia ab antiquo disposita, processionaliter [280r] et pompose procedens, missarum officia solempnitersollempniter celebrauit. Imperator uero a Rauenna usque in uallem Spolitinam descendens, per Tusciam et Ianuam usque in Lombardiam rediit, Maguntino archiepiscopo circa partes Urbis ad pape Alexandri obsequium derelicto. Cum autem prenominatus imperator in partibus Taurini in estate aliquanto fuisset tempore demoratus et cum Lombardis pacem pro uelle suo componere non potuissetpotuisse, cum suis in AlamanniamAlammannia rediit.
Iohannes uero de Struma, qui a suis CallistusCalistus appellatus est, Alexandrum papam cum imperatore audiens concordatum, timore correptus, Biteruum deserens, prefecti consilio et auxilio Albanum montem intrauit. Quem Iohannes eiusdem castri dominus satis honeste recepit, credens se pro eo ab Alexandro papa pecuniam non modicam recepturum. Quo cognito, Maguntinus archiepiscopus idem castrum obsedit, uineas eius incidit et segetes deuastauit, et militum ac peditum circa ipsum custodia derelicta, Biteruum adiit, et populum eiusdem ciuitatis in manu sua pro parte Alexandri pape recepit. Nobiles uero eiusdem urbis, diuisi a populo, noluerunt pape subire dominium; sed adherentes Corrado filio markyonis de Monteferrato, diebus singulis Maguntinum archiepiscopum et populum impugnabant. Cumque eis resistere non ualerent, prefecti consilio Romani populi et senatorum au[280v]xilium postularunt. Romani uero more suo fidem apostolicis non seruantes, Alexandro papa dissuadente pariter et uetante, congregata militum et peditum multitudine Biteruum perrexerunt, ut eiusdem ciuitatis nobiles uiriliter adiuuarentadiuuaret, Maguntinum archiepiscopum et BiteruensesBiteruensium pro uiribus impugnarent.
Alexander autem papa, hoc cognito, sicut uir religiosus et sanctus, metuens ne si Romani cum cancellario et Biteruensibus confligerent, multa inde homicidiaomicidia prouenirent, missis cardinalibus suis, mandauit cancellario et Biteruensibus, ut intra Biterui menia se continerent et nullam Romanis pugnandi copiam preberent. Romani autem uenientes, nemine resistente, Biteruensium segetes uastauerunt, oliuas et uineas inciderunt, et sic infectis negotiis Romam reuersi sunt. Prefectus uero ad pedes Alexandri pape accedens, confirmata sibi prefectura, eius homo deuenit.
Cum autem papa Alexander Rome pene usque ad medietatem Augusti demoratus fuisset, calorem aeris et distemperantiam metuens, Urbem cum suis cardinalibus egressus, Tusculanum uenit. Considerans uero quod occasione scismatis, quod, peccatis exigentibus, decem et nouem annis perdurauerat, multa mala in Dei ecclesia prouenissent, que correctione canonica indigerent, habito fratrum suorum consilio, Orientisorientis et Occidentisoccidentis [281r] et totius Italie episcopos conuocauit, mandans eis per nuntios et litteras et apostolica auctoritate precipiens, ut in prima dominica quadragesime, in qua cantatur " Ecce nunc tempus acceptabile " omnes ad eum pro celebrando uniuersali concilio conuenirent.
Imperator uero Fredericus, sicut cum Romoaldo Salernitano archiepiscopo et Roggerio comite Andrie apud UenetiasUenecias condixerat, nuntios suos, Hugolinum scilicet Boni comitis et Rodegarium magistrum camerarium suum pro recipiendis iuramentis de confirmanda pace ad regem Willelmum in Siciliam misit. Quos rex, sicut decuit, honorifice et honeste suscepit, et eis presentibus, comitem Roggerium de Auellino in anima sua iurare fecit, quod ipse et totum regnum eius imperatori Frederico et uniuerso eius imperio ueram et firmam pacem usque ad annos quindecim obseruaret, et undecim de principibus suis id ipsum iurare fecit, et priuilegium de confirmatione pacis iussit conscribi et bulla aurea insignitum eisdem fecit nuntiis assignari. Qui, accepta a rege licentia, reuersi sunt, quodam regis armigero eos, ut moris est, usque ad fines regni deducente. Cumque ad castrum quoddam, quod Lacusniger dicitur, peruenissent, inter rusticos eiusdem castri et regis armigerum rixa exortaexhorta est. Cumque regis armiger rusticos metuens, ad nuntiorum hospitiumhospicium se contulisset, rustici, utpote [281v] superbi et temerarii, domum in qua erant nuntii, cum lapidibus sunt aggressi, et eos male et inhoneste tractantes, scrinium Hugolini Boni comitis fregerunt, et ex eo coppam unam argenteam et priuilegium, quod rex imperatori fecerat, asportarunt. Nuntii uero, recepta hac iniuria, indignati Salernum uenerunt, et Gualterio ammirato et archiepiscopo totius geste rei seriem exposuerunt. Quod cum ad regis Willelmi notitiam peruenisset, indignatus plurimum et turbatus, Dauid hostiarium suum cum litteris suis ad iustitiarios regionis illius transmisit, precipiens eis, ut huius mali factores et complices diligenter inquirerent, et inuentos cruce suspenderent. Cuius preceptum statim est executioni mandatum; nam uenientes iustitiarii cum hostiario regis, quoscumquequoscunque potuerunt de malefactoribus inuenire ceperunt, et iuxta mandatum regium quosdam ex eis apud Barolum, quosdam apud Troiam, unum Salerni, alium Capue, et duos apud Sanctum germanum suspendi fecerunt, ut uniuersus mundus euidenter agnosceret, quod rex WillelmusWillemus iustitie et equitatis amator, si qua maleficia in regno suo fiunt, non uult silentio et impunita transire. Precepit etiam rex aliud priuilegium de confirmanda pace scribi, et bulla sua aurea insignitum per Tancredum notarium ad imperatorem usque transmisit.
[282r] Eodem tempore mense Madii, undecima indictione, rustici de Faiano, sicut proditores et periuri, consentientibus, ut dicitur, quibusdam monachis, qui ibidem erant, Matheum abbatem Sancti Benedicti de Salerno cum gladiis et fustibus et lanceis inuaserunt, et eum percussum in uentre et gutture crudeliter occiderunt. Quo cognito, rex Willelmus Luce Guarne et Florio de Cammarota iustitiariis precipiendo mandauit, ut huius sceleris auctores cum summo studio et cautela inquirerent et inuentos carceri manciparent. Qui adhibita diligentia competenti, quosdam de rusticis, qui neci abbatis interfuerunt, et Petrum priorem Sancti benedicti et Amatum priorem Faiani et quosdam alios de monachis comprehenderunt; asserebant enim rustici qui capti fuerant, consilio et machinatione predictorum monachorum, abbatem fuisse occisum.
Anno dominice incarnationis MCLXXVIII mense Augusti, undecima indictione, quarto die stante eiusdem mensis, uidelicet in festo decollationis beati Iohannis Baptiste; Iohannes de Struma, qui et a suis CallixtusCalixtus appellatus est, reatum suum agnoscens, Montem albanum deseruit et apud Tusculanum ad pedes pape Alexandri cum quibusdam de suis clericis humilis et deuotus accessit. In conspectu cardinalium et multorum se peccasse pu[282v]blice confessus est dicens: " Domine uenerande pater, peccatum meum manifeste confiteor, et me auctoritate imperiali contra Deum et sanctam ecclesiam et uos egisse cognosco. Sed nunc reuersus ad cor, delictum meum recolo et ueniam a uestra pietate deposco, omnem heresim et schismascisma abiuro, et uos in dominum et uniuersalem patrem totius ecclesie deuote recipio .". Quem Alexander papa, ut erat pius et humilis, non obiurgauit et reprehendit, sed secundum sibi innatam mansuetudinem benigne recepit, dicens: " Frater, gaudium est angelis Dei super uno peccatore penitentiam agente. Quod suggestione diabolica unitatem ecclesie scindere uoluisti, multum doluimus, et quod inspirante Domino ad eius unitatem redire uoluisti, plurimum congaudemus. Romana ecclesia, que iuxta Iesu Christi magisterium inimicos diligere consueuit, te hodie penitentem in filium recipit et pro malis bona tibi retribuere procurabit .". De cetero Alexander papa eum et in curia et in mensa sua honorifice habuit.
Secundo autem die stante eiusdem mensis, luna in signo uirginis post mediam noctem passa est eclypsimeclypsin, et pene in tertia parte sui obscurata est. Tertio decimo uero die intrantis mensis Septembris, indictione XII, sol in signo uirginis circa horam…