Legend
- [12] page break of the source
- word variant readings: click for the apparatus
- 1 note mark
Testo codificato nel formato TEI XML, versione P5, per essere incluso fra i testi che compongono il progetto ALIM - Archivio della Latinità Italiana del Medioevo.
Historia universalis, quarta etas
Quarta etas.
Quarta mundi etas non solum cum inchoato Iudee gentis imperio, sed et cum innouata promissione, que patribus olim data est, imperii christiani sumit exordium, iurante domino Dauid ueritatem: de fructu uentris eius sedere super sedem eius. Ex hoc autem reges Iuda designantur MMCMXXX.
Dauid ex tribu Iuda rex regnauit annis XL. Hunc propheta Nathan arguit propter peccatum, atque legem Dei docuit eum. Quo tempore regnauit Latinorum quintus Latinus Siluius annis L. Tunc Ephesus condita ab Andronico. Carthago quoque condita est, ut quidam uolunt, a Harcedone TyrioThyrio, ut uero alii, a Didone filia eius anno CXLIII post Troianum excidium . MMCMLXX.
Salomon filius Dauid annos XL qui quarto regni sui anno, mense secundo templum Domino [30r] edificare coepit et in Ierusalem, collectis ab ingressuegressu Israhelis ex Egypto annis CDLXXX ut regum quoque liber testimonio est, quod in figura uniuersi temporis, quo in hoc seculo Christi edificatur ecclesia, que in futuro perficitur; septem annis perfecit, et septimo octaui anni mense dedicauit. Achias Sylonitessylonites propheta Salomoni regi predixit quod per mulieres a mandatis Domini declinaret. Regina Saba uenit audire sapientiam Salomonis. Latinorum sextus Alba Siluius Siluii Enee filius regnauit annis XXIX MMCMLXXXVII.
Roboam filius Salomonis annos XVII. Ex eo quippe regnum Israhel a Iuda diuiditur. IeroboamHieroboam namque de tribu Effraim separauit decem tribus a domo Dauid, et a Domino: in figuram hereticorum, qui se suosque sequaces a Christo, et ecclesia segregant. Huius quinto anno Sisac rex Egypti Ierosolimam templum expoliauit. Iaddo propheta in Samaria natus. Hic ad Ieroboam immolantem uitulis missus in sermone Domini uenit, eumque arguit immolantem. Hunc ad propriapropriam reuertentem leo in uiam strangulauit, eo quod propheta alius eum fefellit. Latinorum septimus Egyppus Siluius Albe superioris regis filius [30v] regnauit annis XXXIVXXXIII. Samus condita, et Smirna in urbis modum amplificata . MMCMXX.
Abia filius Roboam annos III. Hic pugnantem contra se Ieroboam superauit, occisis de exercitu eius MD eo quod sperasset in Domino. Sub hoc AbimelechAbymelech pontifex fuit MMMXXXI.
Asa filius Abia annos XLI. Ab hoc conductus Benadab rex Sirie contra Israhel percussit omnem terram Neptalim. Asa ydola destruit, templum mundat, egredientem contra se Zara EthiopemEthyopem cum suo sternit exercitu. Amri rex Israhel emit montem Samarie a Somer duobus talentis argenti, et edificauit eum. Hahiel de Bethel HiericoHiericho instaurat. Latinorum octauus Capis Siluius Egyppi superioris regis filius regnauit annis XXVIII. Hic Capuam in Campaniam condidit. MMMLVI.
Iosaphat filius Asa regnat annis XXV. Iste fecit rectum coram Domino. Helias Thesbites de terra Arabum de tribu Aaron tres semis annos pluuiam continuit propter peccatum Ackabpeccata Acab, et populi Israhel. Et inter cetera magnalia Heliseum filium Saphath de terra Ruben, qui erat de Abel Meula pro se unxituncxit prophetam. Israhel , et Iuda hoc inter se differunt, quod omnis populus prius appellabatur Israhel: et qui regnabatregnabant [31r] de genere Dauid in Ierusalem appellabaturappellabantur Iuda. Et quoniam ab Israel uituli aurei colebantur in Dan et in Bethel: propterea ab AssiriisAssiris primum capta est Samaria, non tamen omnino deleta. Et multo post tempore Iudas a Chaldeis ductus est in Babilonem: quia minora peccauerunt. Latinorum nonus Carpentus Siluius superioris regis filius Capis regnauit annis XIII post quem filius eius Thyberinus Siluius annis VIIVIII a quo, et fluuius appellatus est, Tyberius qui prius Albola dicebatur. Post quem Agrippa Siluius filius eius annis XL, cuius temporibus Homerus fuisse, in Grecia perhibetur. MMMLXIV.
Ioram filius Iosaphat annis VIII, cuius diebus recessit Edom, ne esset sub Iuda, et constituit sibi regem. Ambulauit autem Ioram in uiis domus Achab: filia quippe Achab erat uxor eius. Helyas curru igneo rapitur quasi usque ad celum. Et Heliseus heres prophetie derelictus, primo miraculo aquam Iericho sanat. Abdias propheta de tribu Sichem in agro Bethacaran natus discipulus Helie fuit: tertius quinquagenarius cum quinquaginta militibus ab Hocozia ad Heliam missus, cui et petitus percepitpepercit [31v] Helyas, ne eum ignis, sicut duos ante quinquagenarios, consumeret. Hic ergo HocoziaHocozie relicto ministerio prophetauit. Micheas de tribu Effrem in Morasti ortus: quoniam peccantem AcabAchab sepius arguebat, sub Ioram filio eius precipitio ualde porrecto iactatus occubuit MMMLXV.
Azarias filius Ioram anno primo. Hunc Azariam cum filio Ioas, et nepote Amasia ob enormitatem scelerum, et quia nec patrem, filiumue quispiam eorum bonum habebat, inde eos Matheus euangelista a Domini Saluatoris genealogia se cluditsecludit. Ioiadab filius Rechab clarus sacerdos habetur, qui uixit annis CXXX . MMMLXXI.
Athalia mater Azarie annis VI que uidens interfectum ab Ieu rege Israhel filium suum Azariamazariam, interfecit omnem stirpem regiam domus Ioram, preter solum Ioas filiumfilius Azarie, quem IsabethIosabeth soror Azarie uxor Ioade pontificis furata est de medio filiorum regis, cum interficerentur. In Septuaginta interpretibus VII annis regnasse Athalia narratur. ZacchariasZacharias prophetauit MMMCII.
Ioas filius Azarie annis XL. Iste bono principio, et fine usus pessimo. In principio sui regni templum innouat. In extremis inter cetera facinora [32r] Zachariamzachariam quoque filium IoadieIoiade tutoris quondam, ac regnificatoris sui inter templum, et altare lapidare precepit, quem ob meritorum gratiam Dominus in euangelio filium BarrachieBarachie, idest benedicti Domini, cognominauit. Latinorum duodecimus Aremus Siluius Agrippe superioris regis filius regnauit annis XVIII qui presidium Albanorum inter montes, ubi nunc Roma est, posuit. Huius filius fuit Iulius proauus Iulii Proculi, qui cum Romulo Romam commigrans fundauit Iuliam gentem . MMMCXL.
Amasias filius Ioas annis XXIX. Heliseus propheta sepelitur in Samaria. Azahel rex Sirie afflixit Israhel. Latinorum tertius decimus Auentinus Siluius superioris regis filius maior regnauit annis XXXVII atque in eo monte, qui nunc pars est urbis, mortuus, ac sepultus eternum loco uocabulum dedit. MMMCXIIMMMCXCII.
Azarias, qui et Ozias filius Amasie annis LIIILII. Ysayas prophetare cepit in diebus Ozie regis Iuda ante duos annos terremotus, quem uolunt eo tempore accidisse, quo ingressus Ozias templum Dei, sibiubi sacerdotium uindicabat, et terra per[32v]cussa est, et cineres altaris effusi sunt, et ipse rex percussus lepra.
Item Hieronimus.
Ozias qui et Azarias duplici nomine, et uno quidem atque eodem tempore Ysayam, Osee, Iohel, et Amos prophetasse ex rebus que ponuntur in titulo cognoscimus, quod principium uerbi Domini fuit in Osee filio Beri. Amos autem pater Ysaye, non ut plerique autumant, tertius duodecim prophetarum est. Sed aliis diuersisque apud Hebreos scribuntur litteris. Iste quidem primam, et extremam litteram habet Aleph, et Sade. Ille uero Hayn, et Samech. Tradunt autem Hebrei Osee, et Amos, et Ysayam. Et Iohel, ac Ionam iisdemisdem prophetasse temporibus, uidelicet in diebus Ozie, Iohatam, Achaz, et Ezechie regum Iuda, et in diebus Ieroboam filii Ioas regis Israhel. De Iona quidem in regum uolumine ita scriptum est: Anno XV Amasie filii Ioas regis Iuda regnauit Ieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria annis XLI et fecit quod malum est coram Domino, et non recessit ab uniuersis peccatis Ieroboam filii Nabath, qui peccare fecit Israhel. Ipse conuertit fines Israhel in Samariam ab introituintroitum Emath usque ad mare solitudinis, iuxta uerbum Domini Dei Israhel, quod locutus est in manu serui sui Iona [33r] filiiilii Amathi prophete, qui fuit Deleth. Dicunt autem Hebrei hunc esse filium uidue Sareptene, quem Helias propheta mortuum suscitauit. Assyriorum rex tricesimus sextus Thonos Concoleros, qui uocatur grece Sardanapallus, Tharsum, atque Anchialem condidit, et in prelio uictus ab Arbato Medo semetscinet incendio concremauit. Usque ad id tempus fuisse reges Assyriorum historia refert, et fiunt simul anni MCXCVII. Omnes autem anni regni Assyriorum a primo anno Nini supputantur MCCXL.
Orosius:
Anno ante Urbem conditam LXIV nouissimus apud Assyrios regnauit Sardanapallus uir muliere corruptior, qui inter scortum gregis femine habitu purpuram collo gestans a prefecto suo Arbato, qui tunc Medis preerat inuisus atque execrationi habitus, excitis Medorum populis ad bellum prouocatus, et uictus, ardenti pire se iniecit: exin Arbates Medus, Assyriorum imperio destructo, regnum in Medos transtulit, ubitibi primum ipse regnauit annis XXVIII. Macedonum regnum inchoat primum habens caranum annis XXVIII. Lacedemoniorum reges deficiunt, Lidorum incipiunt. Latinorum quartus decimus Procax Sil[33v]uius Auentini superioris regis filius regnauit annis XXIII. Post quem quintus decimus Amulius Siluius annis quadraginta MMMCCVIII.
Ioatham filius Ozie rex iustus annos XVI. Hic inter cetera uirtutum bonarumbonorum opera, portam Domus Domini sublimissimam edificauit, que in actibus Apostolorum speciosa uocatur. Omnes siquidem porte templi in terra fuerunt, excepta speciosa, que pendebat, que ab Hebreis uocabatur IohathanIohatham Olimpias prima ab Elliensibus constituitur post annos Troiane captiuitatis CCCXCV. Remus, et Romolus generantur Marte et Ilia. MMMCCXXIII.
Achaz filius Ioatham annis XVI. Raasim rex Damasci uicto Achaz multos de Iuda Damascum transtulit. Et Facee filius Romelie rex decemX tribuum, que appellabantur Israhel, et regnabat in Samaria, centum uiginti milia percussit de Iuda hominum bellatorum, et ducenta mulierum, puerorumque, et puellarum cum infinita preda in Samaria duxit captiua. Rursumque idemiidem ipsi experimentum habentes fortitudinis sue atque uictorie ueniunt ad Iudeam, et IerusalemHierusalem, cupiuntquecupiatque debellare, et non potuerunt: quia auxiliatus est eis Dominus sub occasione misericordie, qua populum libe[34r]raret obsessum, filium suum per prophetam nunciasnuntiaus de Uirgine nasciturum. Tunc Ysayas propheta missus est cum Asub filio suo in occursum Achaz, ut diceret ei, ne timeret, et cor eius ne formidaret a duabus istis caudis ticionum fumigantium, quos uocetuocat Raasim, et Facee: eo quod in ipsis esset finiendum regnum Syrie, idest Damasci, et regnum Samarie, idest decem tribuum, que alio nomine appellabantur Effraim.
Hec Item Hieronimus item:
Legimus, quod regnante Iohas, Zacharias filius BarrachieBarachie, quem prophetam fuisse dubium non est, sacerdos fuerit templi Domini, cui precepit Achaz, ut altare simile altari Damasci faceret, quod minime fecit. Et Dierum narrat liber, quod Ezechias filius AchazAchat quesierit Dominum in diebus Zacharie erudiri in timore Domini. AchazAchat filius IohathanIohatham rex impiissimus, qui clausit ianuas templi, et in ualle Gennon adorauit BaalimBaalmi, et filium suum ydolis consecrauit: ab hoc conductus Thegath Falasar rex AssiryorumAssyriorum, et Rasin regem Syrie interfecit, et habitatores Damasci transtulit Cyrenen.
Anno post euersionem Troie CDXVIII siue, ut placet OrosioOroio, annis CDIV. OlympiadeOlimpiade [34v] autem sexta, que quintoquinta demum anno, quatuor in medio expletis, apud HelydemHeliden Grecie ciuitatem Agone, et ludis exercere solet. Urbi XI kalendas maias, ante sex annos quam decem tribuumtribus Israhel a Sennacherib rege Chaldeorum transferrenturtransferentur, Roma in Italia condita in monte Palatino a Remo et Romulo geminis auctoribus natis annos XVIII filiisfilii Rehe Siluie, que erat filia Numitoris fratris regis Amulii uirgo Uestalis, sed constuprata consualibus ludis. Sabine rapte anno ab Urbeurbe condita tertio Remus rostro pastorali a Fabio Romuli duce occisus est. Regnumque Romulus parricidio inbuit, atque raptas Sabinas impiis nuptiis confederatas, maritorum, et parentum cruore dotauit. Romulus itaque interfecto primum auo Numitore, dehinc Remo fratre arriput imperium, urbemque constituit; regnum aui, muros fratris, templum soceri sanguine dedicauit. Sceleratorum manum promissa impunitateinpunitate collegit. Primus illi campus ad bellum forus fuit, mixta sibi bella ciuilia, et externa nunquamnumquam defutura significans. Titum Tacium Sabinorum ducem honestum, postquam in societatem regni assumpsit, occidit MMMCCLIII.
Ezechias filius Achaz annis CCCXL. Huius [35r] anno sexto Salamanassar, rex Assyriorum capta Samaria decem tribus Israel transtulit in Assyrios, cuius regnum a primo Ieroboam steterat annis CCCXL. TobiasThobias tunc cum eis ab eisdem Assyriis ductus est in ciuitate Niniue.
Ieronimus:
Niniues Metropolis fuit Assyriorum, quorum reges Phul, et Thegat Phalassar, et Sennacherib decem tribus ceperant. Scriptum est enim, quod Thegat Phalassar rex Assyriorum sub rege AchazAchat ascenderetascendit in Damascum, et uastauerit eam, et transtulerit habitationes eius CirenemCirenen et Raasin interfecerit, et quod tetenderit insidias Facee filio Romelie, Osee filius Elam, et percusserit eum, et interfecerit, et regnauit pro illo annis nouem. Et quod uenerit Salmanassar rex Assyriorum, et obsederit Samariam, que nunc Sebaste uocatur tribus annis, et nono anno regni Osee ceperit eam, uictumqueuictamque Osee in carcerem miserit, et transtulerit Israhel in Assyrios, posuitque mala, et in Hor iuxta fluuium Gozam in ciuitatibus, et in montibus Medorum. Septimo anno post mortem Achaz, tempore quo regnare cepit Achaz iam nouem Ezechias erat annorum sed regnante Achaz due et semis tribus sub eo capte sunt: relique autem tribus sub [35v] Ezechia qui ei successit in regnum. Omnia hec decem tribus perpessi sunt, eo quod semper contra Iudam prebebat auxilium. Fugato AssyrioAssirio regnauit Iude EzechiasEzechia uir iustus. Ezechias enim percussit PhilistimPhilistiim usque Gazam, et depopulatus est, et usque ad urbes munitas: quamuis Sennacherib AssyriusAssirius prius inter ceteras nationes eos deuastauerit Philisteos. SennacheribSennacherip captiuum duxit Israel. Et Nabuchodonosor subuertit IerusalemHierusalem. Ezechie uero super dies suos, XI annos ad uitam Deus adiecit. Mortuo Romulo qui XXXVIII annos regnauit, per quinos dies Senatores rempublicam rexerunt, atque ita unus expletus est annus. Post quos Numa Pompilius annis XLI regnauit, qui Capitolium a fundamentis edificauit, et leges, ac mores primus Romanisromanis instituit, annumque in menses primus composuit MMMCCCVIII.
Manasses filius Ezechie annis LV. Hic ob scelera sua catenatus et compeditus in BabiloniamBabylonia ducitur: sed ob penitentiam, et preces restituitur in regno. Cuius diebus IsaiasYsayas propheta secatus in duas partes occubuit.
Ieronimus:
Tradunt Hebrei IsaiamYsayam socerum fuissefuisset Manasse filii Ezechie regis Iuda. Romanorum [36r] tertius Tullius Hostilius regnauit annis XXXI qui primus regum Romanorumromanorum purpura, et fascibus usus est, et adiecto monte Celio Urbemurbem ampliauit, qui fulminis ictu cum domo sua arsit. His temporibus BisantiumBitantium ciuitas a quodam Pausania rege Sparthanorum condita que postea Constantinopolis est appellata. Tunc quoque Sibilla claruit MMMCCCXLI.
Ammon filius Manasse annis II in ebraica ueritate II annis, in septuaginta legitur regnasse XII. Hic a seruis suis interficitur. Histius ciuitas in Ponto condita.
Iosias filius Ammon annis XXXI. Hic mundata Iudea et Hierusalem, templo etiam innouato, post abiectas idolatrieidolarie sordes, Pascha Domino celeberrimum fecitfacit octauo decimo anno sui. Et cum Nechaone Egyptiorum rege congressus occiditur in campo Magedo, que nunc Maximianipolis uocatur. In Hebreo XXXI annum regnasse Iosias, in septuaginta interpretum XXXII legitur. Sed Eusebius inter regnum eius, et IoachinIoachim alium de suo addidit annum propter menses bis ternos, quibus Ioachaz, et Ioachim regnauerunt. Uerum quid ueritas habeat Ieremias pandit, qui se a tertio decimo anno Iosie usque ad annum quartum Ioachim XIIIXXIII annos [36v] prophetasse perhibet, cum Nabuchodonosor quarto anno Ioachim regnare cepisset. Nonodecimo autem imperii eius anno Ierusalem fuisse destructam.
Ieronimus: HieremiasIeremias cum esset puer cepit a tertio decimo anno IosieIosye regis Iuda filii Amos prophetauitque imperio eius annis XIX. Et postea sub Ioachim filio eius annis XI usque ad quintum mensem, quando a BabilonisBabylonis capta est Hierusalem, Ioachaz uero, et Iechoniam ternos menses, quorum alter in Egyptum, alter cum matre ductus est in BabiloneBabylone, in supradictis annis computantur, ac per hoc ab exordio prophetie sue, usque ad captiuitatem Hierusalem, in qua et ipse captus est, prophetauit annis XL preter illud tempus, quando ductus est in Egyptum ibique prophetauit in Taphnis. Fuit autem HieremiasIeremias de genere Sacerdotum, qui habitabant contra septemtrionem in uico Anathoth, qui tertio miliario distat ab Hierusalem.
Romanorum quartus Ancus Martius Nume ex filia nepos regnauit annis XXIII qui Auentinum montem, et Ianiculum urbi addidit, et supra mare XVI ab urbe miliario Hostiam condidit. Post quem Tarquinius Priscus annis XXXVII qui circum Rome aedificauithedificauit, numerum senatorum au[37r]xit, Romanos ludos instuit, muros, et cloacas edificauithedificauit, Capitolium extruxit. His diebus Arion MethimneusMethimeus a delphinodelfino in thermis transportatus est. Tunc etiam Massilia condita. Tempore Tarquinii Epidaurus est condita, que postea Dirratium est nominata.
Ieronimus: Legimus Niniuen, regnanteregnantem apud Hebreos IosiaIosian a Saica rege Iudeorum fuisse destructam, que Dei iudicio palustribus aquis postea est submersa. Ex quo intelligimus primo tempore ad Ione predicationem acta penitentia Niniuitas sub curacurra regis Deum timentis ueniam consecutos: postea uero transactis plusquam centum annis in pristinis uitiisuitii perseuerantes Dei in se prouocantes sententiam, quia non erat eis rex, qui sollicite Deum timeret, ut sui cura Dei iustistiam temperaret . MMMCCCLII.
Ioachim filius Iosie annis XI. Post Iosiam regnauit Ioachaz filius eius tribus mensibus, quem Nechaon rex uictum ducens in Egyptum Ioachim constituit regem. Huius tertio anno Nabuchodonosor captatapta IerusalemIherusalem, et plurimis captiuitatis, in quibus erant DanihelDanielli , Ananias, Azarias et Misahel, partempater uasorum templi in BabiloniamBabyloniam transfert. A quar[37v]to Ioachim anno Scriptura regnumscriptu regumscriptum regum Nabuchodonosor computat: quia ex eo non solum Iudeis, et Chaldeis, sed et Assyriis, Egyptiis, Moabitis, aliisque innumeris gentibus cepit regnare Ioachim, qui et Iechonias filius Ioachim mensibus tribustres et diebus X. Hic circumdata a Chaldeis Hierusalem exiit ad regem BabilonisBabylonis, et mater eius, et ductus est in BabilonisBabylonis cum populo suo anno octauo regni Nabuchodonosor . MMMCCCLXIII.
Sedecias, qui et Mathian filius Iosie annis XI. Huius anno XI, regis autem BabilonisBabylonis nono decimo , IudeaIude capta est, in BabiloniamBabyloniam exilio ducta est, et templum Domini combustum anno ex quo fundari cepit CDXXX. Qui autem reliqui fueruntfuerant Iudei transfugerunt in Egyptum, qua post annos V percussa a Chaldeis in BabiloniamBabyloniam sunt, et ipsi transmigrati.
Ieronimus: Iosias filius Amon rex iustus tres habuit filios Ioachaz et Ioachim, et Sedeciam; Iosie quippe successit in regno filius eius Ioachaz, quem rex EgyptiEgipti Farao Necho captiuum duxit in Egyptum, ibique mortuus est. Quo statim in captiuitate ducto regnum obtinuitoptinuit in IerusalemHierusalem Ioachim frater eius. Quarto autem anno Ioachim huius filii Iosie [38r] patris Nabuchodonosor in Babilone suscepit imperium, atque ita factum est, ut annus, qui primus erat Nabuchodonosor in Babilone, quartus esset in IerusalemHierusalem regis Ioachim. Denique Nabuchodonosor octauo anno regni sui ueniens IerusalemHierusalem obsedit eam, et Iechoniam filium Ioachim cum matre, et principibus duxit in captiuitatem, qui tribus tantum post interfectionem patris eius Ioachim regnarat mensibus. Interfectus est enim Ioachim undecimo anno regni sui in HierusalemIerulem. Ioachim filius Iosie, sub quo etiam Holda mulier prophetauit, ipse est qui alio nomine appellatur Heliachim, et regnauit super Iudam et IerusalemHierusalem annis undecim cui successit in regnum filius eius Ioachim, cognomento Iechonias, qui tertio mense regni sui regni die decima captus a ducibus Nabuchodonosor ductus est in BabilonemBabylonem, et in loco eius constitutus est Sedecias patruus eius: cuius anno XI IerusalemHierusalem capta, atque subuersa est, ipseque in BabilonemBabylonem ductus ultra non reuersurus. In his tribus captis atque transductis regnum Iuda finitum est. Iechonias non fuit filius, sed nepos Iosie. Ioachim filius Iosie regis crudeliter regnauit, eiusque sepultura nec narratur: habente Scriptura sancta, ut omnes reges mor[38v]tuos referat, et sepultos, quasi bene fuit eis in presenti et in futuro bene erit. Hunc autem proprie narrat mortuum, et non sepultum: insepultum quidem, hoc est, a bestiis auibusque lacerandum. Hec est etenimenim asiniAsini sepultura. Hunc itaque per prophetam Dominus arguit superbie, et quod diuitiarum magnitudine abususabuius sit in contemptum Domini, nec audierit uocem Dei. Nemo putet eundem in DanielisDanihelis principio esse Ioachim qui in ezechielis exordio Ioachim scribitur: iste enim extremam sillabam chimChim habet, ille chinChin habet: et ob hanc causam in euangelio secundum MattheumMatheum una uidetur esse generatio, quia secunda tesseris ire dechasdecas in Ioachim desinit filium Ozie, et tertia incipitin a Ioachim filio Ioacham. Primo quidem ueniente Nabuchodonosor super IerusalemHierusalem non omnes Iudei pariter in captiuitatem ducti sunt; sed pars aliqua, et tertia uasorum sanctorum direpta est. Regem quoque Ioachim detentum simul cum DaniehleDanihele, et eis qui cum Anania fuerunt in IerusalemHierusalem, captiuos in BabiloniamBabyloniam deduxerunt nec non et cum eisdem ciuitatis principibus. Sedeciam autem in IerusalemHierusalem constituit regem eis, qui ibidem remanserant. Magnificatur etiam et in hoc, quod fecit Ioachim rex, quia dum Nabuchodonosor ad expugnandum IerusalemHierusalem uenisset, Ioachim rex [39r] uidens imminens excidium ciuitatis, et intelligens hoc sine ira Dei esse non posse, uita contempta cum honore proprio ultro se protulit, tradiditque manibus hostium cum aliquantis principibus ciuitatis, ne ciuitas diruentur, necne templum hostili uastationi combureretur. Quod aspiciens Dominus Deus solita pietate commotus, furiosi regis Nabuchodonosor animos mitigauit, atque frenauit, ne aut subiectos occideret, aut ciuitatem dirueret, templumque combureret. Ioachim uero prospiciente Domino in Babylonia honoratus est, atque sublimis effectus, filius namque Nabuchodonosor maior natu, qui fuit Euuilmerodac, mox ex quo regnare cepit, honorauit eum, et multis dignitatibus decorauit omnibus diebus uite eius. Sedecias uero, qui in Hierusalem rex fuerat constitutus post Ioachim, cum hortante Hieremia propheta ut exiret ad regem Babilonie ibidem postea uenientem exire noluisset; ipse male periit, et omnis interfecta est eius generatio, et ciuitas uniuersa diruta est, templumque combustum; senes etiam cum iuuenibus sine aliqua misericordia furiosorumfuriosiorum gladiis interfecti sunt in circuitu templi, et sancta [39v] omnia impiorum manibus perquisita, ac sine more sublata sunt, ut in BabilonemBabylonem transferrenturtransferentur. BabilonBabylon autem fuit metropolis Chaldeorum cuius rex Nabuchodonosor cunctis usque ad Ethiopiam gentibus superatis inter ceteras uastauit Iudeam , diuque obsessam . Ierusalem undecimo anno cepit Sedecie, quem et ipsum captum duxit Antiochiam, que tunc uocabatur Reblatha, ibique coram patre filiis interfectis oculos Sedecie iussit auferri excecatumque misit in caueam, et in ritu ferarum traxit in BabiloniamBabyloniam. Quando autem a Chaldeis captiuata, et uastata est IerusalemHierusalem, tunc mandauit Nabuchodonosor rex principibus suis, ut Iheremiam de carcere extraherent: ibi enim Sedecias, et principes eius illum constitueruntconstituerant, eductus itaque de carcere beatus IheremiasHieremias petiitpetiiit ab eis tabernaculum testimoniitestimoni et sancta a Moyse conscripta testimonia in deserto, et archam, et ea, que in archa habebantur, tabule legis scilicet, et uas aureum plenum manna, et uirga Aaron, que fronduerat, et candelabrum aureum, et omnia, que fecit Moyses. Hec omnia itaque petiit ab ipsis principibus Hieremias dicens: Si ista omnia a Deo consecrata in BabiloniamBabyloniam du[40r]xeritis contrarium uobis erit, et cauete ne patiamini sicut priores alienigenealienigenae fuerunt perpessiper pessi: quia quando archam Domini testamenti depredati sunt, grauissima affectiaffectati sunt pena, cum manus Domini uehementissime eos conturbaretcontra baret et percussi fuissent a Domino nimia plaga doloris. Hec omnia predixit eis sanctus Hieremias. Que audientes principes uniuersi , cuncta, que petiitpetiiit Hieremias, tabernaculum scilicet, et archam, et cetera sacramenta superius dicta eidem tradiderunt, ex iussione uidelicet et mandato regis Nabuchodonosor. Omnia ergo hec sanctus Hieremias oblata secundum mandatum Domini in monte abscondit, atque constituit. Hi uero, qui cum eo ambulauerunt , scire uolentes uiam , uel locum , non potuerunt: quia eis hoc noscere non permiserat Deus, nec digni fuerunt ut ea aliquando uiderent. Hec quidem Iosepus. Sed et alia plura, que illo tempore contigerunt historiehystorie illius commemorat per ordinem textus. Sacerdotes etiam, qui captiui sunt ducti ex IerusalemHierusalem, abstulerunt ignem sanctum de altari, quem seruareque seruari cupientes, absconderunt in spelunca: quem post septuaginta annis hi, qui reuersi sunt de captiuitate, requirentes, inuenerunt [40v] aquam, et accipientes eamdum super holocaustum disperserunt statim, ignis accensus est etest holocaustum Domino libaueruntliberauerunt. Principes uero Nabuchodonosor regis rogauerunt Hieremiam plurimum, ut ueniret in BabiloniamBabyloniam, quo nolente, quid uellet agere permiserunt ei, et cum omni reuerentia cum donis, et muneribus dimiserunt eum. Sedit itaque sanctus Hieremias in medio eorum, qui remanserant in Masphat: quique iterum non desinentes a prauis et illicitis rebus, abominationesabhominationes prohibitas ceperunt committerecomittere Idolis seruientes, et Dominum impie contemnendocontempnendo. Adiecerunt etiam, ut ipsum Hieremiam pertraherent secum sicut captiuum in Egypto , et quod non fecerunt barbari Babylonis, hoc isti qui proximi uidebantur circa eum crudeliter perpetrauerunt, inuitumque eum in Egypto secum deduxerunt, et ibi dicitur esse defunctus lapidibus obrutus.
Ieronimus: Ceteri prophete, ut YsaiasYsayas, Osee, Iohel, fuerunt ante captiuitatem decem tribuum Israel, siue duarum tribuum Iude, et Beniamin, alii post captiuitatem, ut Danihel , Aggeus, et Zacharias. Hieremias uero et EzechielIezechiel imminenteinminente captiuitate uaticinium texuerunt; sed alter eorum in terra [41r] Iuda, alter in Babylone. Post exordium enim uaticinationis Hieremie prophete IerusalemHierusalem trigesimotricesimo quinto eius anno EzechielIezechiel in BabiloneBabylone, his, qui cum eo capti fuerant, exorsus est prophetare: quinto uidelicet anno transmigrationis Iechonie. Sophonias uero tempore Iosie prophetauit. Hebrei arbitrantur Danihelem, et Ananiam, et MishaelemMichaelem, et Azariam fuisse Eunuchos in Babylonem.
Explicit quarta etas.