Legend
- [12] page break of the source
- word variant readings: click for the apparatus
- 1 note mark
Testo codificato nel formato TEI XML, versione P5, per essere incluso fra i testi che compongono il progetto ALIM - Archivio della Latinità Italiana del Medioevo.
Historia universalis, tertia etas
Incipitincipit tertia etas.
Tertia mundi etas a natiuitate cepitcerte Abrahe patriarche, qui cum Septuagintaseptuaginta quinque annorum esset, relicta gente et patria ad imperium [23r] Dei uenit in terram Canaan, accipiens promissionem nascituro de semine suo saluatore, in quo benedicentur omnes gentes simul, et se ipsum in gentem magnam esse futurum, quarum una spiritualis, altera promissio carnalis. his temporibus Ninus, et Semiramis eius uxor Assiriis regnabant. ZoroasZaroas magicam artem tunc primum inuenit.
Hac etate regnum inchoatur grecorum ubi primus regnavit Inachus cuius filius Foroneus rex in Grecia leges et iudicia scripsit.
OrosiusOtosius:
Ante annos Urbis condite MCCC rex primumprimus apud AssiriosAssyrios, qui eminere ceteris potuit, Ninus fuit, quique primus dominationis libidinelibidini arma foris extulit, atque cruentam uitam per totam Asiam bellis egit: quamuis pater eius Belus prius obscure regnauerit . Regnauit autem Ninus annis LII , quo occiso, successit ei uxor sua Semiramis, que cum et ipsa XLII annos regnaueritregnauit, non minus crudeliter medio imperiiimperi sui tempore totius Asie regina Babyloniam urbem instaurauit, caputque regni Assyriorum ut esset, instituit MMXXXIII.
Abraham anno LXXXVI genuit Ysmahel, a quo YsmaheliteYsmahelitem. genuitGenuit autem Ysmahel duodecim duces, et uixit annos CXXXVII. MMXLVIII.
Idem Abraham cum esset annorum centumc genuit YsachYsahac, qui primus, et solus in tota testamenti ueteris serie legitur octaua die circumcisus quod [23v] non sine magno misterio priuilegium est filio promissionis donatum, et postquam genuit YsachYsahac uixit Abraham LXXV annos usque ad XV annum natiuitatis Esau, et Iacob. MMCVIII.
YsachYsahac habens annos LX genuit Esau, et Iacob patriarchas Idumee, et Israelitice gentis, post quorum ortum uixit YsachYsahac annos CXX. His temporibus primus Argos regnauit Inanchus cuius filia Io, quam EgyptiiEgiptiii mutato nomine Ysidem colunt.
Duo milia C nonaginta IX.
Iacob habens annos XCI genuit Ioseph: Ioseph autem annorum XVI erat, quando uenditus est a fratribus suis, quique XXX erat annorum cum post uincula carceris stetit in presentia Pharaonis, et cum XXXIX annorum esset etatis, Iacob pater eiuses descendit in Egyptum in animabus LXX ipse. Ipse autem Iacob tunc erat CXXX annorum, qui postea in EgiptoEgypto uixit annos XVII. Huius temporibus Memphis in Egypto ab Ape Argiuorum condita, Sparta quoque a Sparto filio Foronei regis Argiuorum condita. Ab Abraham uero usque ad introitum filiorum Israhel in Egypto fiunt anni CCXC. Orosius:
Ante annosanno Urbis condite mxl in Achaia [24r] fuit seuum diluuium totam eandem prouinciam uastans. Item Orosius:
Ante annos Urbis condite MVIII fuit apud Egyptum insolita fastidiendaque ubertas, deinde iugis et intolerabilis fames, cui Ioseph uir iustus et sapiens diuina prouisione subuenit. eo tempore Foroneus Grecie leges dedit. Iuxta Hebreos anni MMCDLIIIMMCDLII.
Abitatio filiorum Israhel qua mansueruntmanserunt in Egypto fuit annorum CDXXX, quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra Egypti, ut scriptura testatur exodi. Quorum tamen summam annorum chronografi eiusei a septuagesimo quinto anno natiuitatis Abrahe, quando terram repromissionis intrauit, computant, sequentes editionem Septuaginta interpretum, que dicit: habitatio autem filiorum Israhel qua intrauerunt in Egypto, et in terra Chanaan, ipsi, et patres eorum a septuagesimo quinto anno natiuitatis AbraheHabrahe anni CDXXX quam necessario sequendam et ipsa hebraica ueritas ostendit, que narrat Chaatchaat filium Leui, quem natum esse constat in terra ChanaamChanaan, uixisse anni CXXXIII et filium eius Amram patrem Moysi annos CXXXVII et ipsamipsum Moysen LXXX fuissefuisset annorum tempore [24v] egressionis de Egypto. Quia nimirum horum summamsumam annorum constat quadringentos et triginta implere non posse: annuit autem horum translationitranslationis et apostolus, cum ait: Abrahe dicte sunt promissionesrepromissiones, et semini eius: non dicit et seminibus, quasi in multis, sed quasi in uno, et semini tuo qui est Christus. Hoc autem dicoDico testamentum confirmatum a Deo, que post CDXXXCD et XXX annos facta est lex non irritam fecit ad euacuandas promissiones patrum. erat autem Moyses LXXX annorum et Aaron LXXXIV annorum, quando locuti sunt ad Pharaonem, qui postea uixerunt annos XL donec habitatio filiorum Israhel fuit per desertum. Orosius:
Ante annos Urbis condite DCCCX. AnfectioneAnsectione Athenius tertius a CeropeCecrope regnauit, cuius temporibus aquarumaquorum illuuies maiorem partem populorum Thessalie assumpsit, paucis per refugia monitummontium libertatis, maxime in monte ParnasoParnoso: in cuius circuitu Deucalion tunc regno potiebatur qui tunc ad se ratibus confugientibus susceptos per gemina Parnasi iuga fouit aluitque, a quo propterea genus hominum reparatum ferunt. Tunc etiam in Ethiopia partes plurimas dirosque morbos pene usque ad [25r] desolationem exestuauisse, et ne forte diuisa temporatemporam esse credantur, ut Dei furoris bellici, et tempestate subacta, Mediam Liber pater sanguine madefecit , cedibus oppleuit, libidinibus polluit, gentem utique nulli unquam hominum obnoxiam uernacula tantum quiete contentam. Item Orosius:
Anno ante Urbem conditam DCCCV Egyptus decem plagis attrita est per manum Moysi ducis, quem Deus misit ad Pharaonem, ut dimitteret populum suum. Postquam uero Pharao dimisit Israhelem, insecutus est eum cum omni suo exercitu usque ad mare rubrum: et Hebreis per medium sicci maris tuto gradientibus, uniuersa Egyptiorum multitudo simul cum rege suo aquarum inundatione in maremari necata est, quorum multitudo hoc solo uel maxime argumento coniicereconicere possumus, quod eos sexcenta milia uirorum timuerunt atque fugerunt. Tunc quoque temporis Athlans astrologiam inuenit.
MMCMXCIII.
Moyses autem annos XL eductum ex Egypto regit populum Israhel in deserto. Quorum primo anno tabernaculum Domino construit, et VII mensibus [25v] opus perficiens, mense primo anni secundi prima die mensis erexit. Hucusque ut EusebiusEusepius commemorat quinque libri Moysi continent gesta annorum tria milia DCCXXX secundum Septuaginta seniorum interpretationem, quot uero annos huius temporis hebraica ueritas contineat Ioseppus in primo contra Appionem grammaticum libro ita commemorat; neque igitur apud nos habentur innumera uolumina inter se discordantia, sed duo tantum et XX sunt libri, qui omnium temporum seriem continens qui ex iuste creduntur diuinitus inspirati ex quibus quinque sunt Moysi continentes legeslegis uite et successionis humane prosapiam usque ad ipsius MoysisMoysi terminum pertendentes, qui paulo minus ad tria milia annorum continentiam gerunt. A Moyse uero Hebrei literaslitteras habere ceperunt. His autem temporibus Iob de filiis Edom quintus adab Abraham, pronepos Ysaac in terra Us que est in regione Philistinorum, tunc patrie rector principabatur. Esau namque ipse est. Edom, qui genuit Rahuel, Rahuel autem genuit Zara. Hic itaque Zara genuit Iob, qui alio nomine dicitur IohabIobab. Hucusque ex libro Genesis prosecuti sumus. [26r] Ex hoc autem ex libro Iosue, et iudicum usque ad regum tempora . MMDXIX.
Iosue annos XXVI regit populum, ut Ioseppus docet. Nam scriptura sancta quod fuerint anni ducatus illius tacet. Quare autem Eusebius in chronicis XXVIXXVII annos posuerit infra dicemus. Primo namque ducatus sui anno decimo die primi mensis populum, patefacto Iordanis alueo, in terram repromissionis induxit, quo uidelicet anno, ut in chronicis prefati Eusebii repperimus, principium erat quinquagesimi primi iobelei, secundum Hebreos: idest anni duo milia quingenti erant ab initio mundi completi, singulis iobeleorum ordinibus per quinquagenos deputatis. Constat enim a principio quia MDCLVI ad diluuium usque fuere anni. Inde ad AbrahamHabraham CCXCII qui LXXV erat annorum, quando promissionem Dei acceperit. promissionis anni CDXXX, ducatus Moysi anni XL qui profecto numerus non duo milia quingentos, sed septem minus, idest duo milia CDXCIII ut prenotamus, annos implent. Iosue autem impetrauit a Deo, et solemSolem uersus in meridiem in eodem loco stare fecit diei unius spa[26v]tio, ut non effugiendi solatium hostibus, cum quibus pugnabat, minime preberet, quousque idem Iosue de inimicis ulcisceretur. Erant ipsi enim quinque reges Amorreorum. Dominus quoque misit super eos lapides magnos de celo, et multo plures mortuo sunt lapidibus grandinis, quam gladio. Iosue CX annorum mortuus est. Eo tempore Troia in quadrigis uigebat, in qua Trous prius regnauit . MMDLIX.
OthonielOthonihel annos XL populum Dei rexit. Hic autem de tribu Iuda primus in Israhel Domino iubente, constituitur. Huius temporibus primis, filii Israhel seruire Chusan Rasathaim regi Mesopotamie annis VIII. Eodem tempore CharinusCathinus filius Agenoris litteras Grecie dedit . MMDCXXXIX.
Loth annos LXXX filius Gera, filius Gemini, qui utraque manu utebatur pro dextera, cuius in principiis seruiuit Israhel Eglon regi Moab annis XVIII donec eum ipsumcum ipse percusso Egloneglon ipse liberauit. Hoc tempore Cirene ciuitas condita est in Libia. Tunc quoque fabule ficte de rebus gestis ab hominibus sceleratis . MMDCLXXX.
Deborra prophetissa annos XL de tribu EffraymEffraim [27r] cum BarahBarach de tribu Neptalim cuius in initio ducatus oppressit filios Israel Iabin rex Chanaan XX annis qui regnabat in Asor. Sed occiso ab Israel principe militie eius Sisara, prostratus tandem, ac humiliatus est. Hoc tempore MiletusMiltus condita. Et tunc Apollo cytharam repperitrepperlt . MMDCCXXX.
Gedeon, qui et Ieroboal XL annis de tribu Manasse, sub quo seruiuit Israhel Madianitis, et Amalechitis VII annis. Sed Gedeon pugnante liberatus est. Nam per uelleris signum, sicut a Deo petiit, confortatus ipse cum CCC solummodo uiris, quos secum habuit, uicit hoc bellum, in quo cesa sunt CXX milia uirorum. Eo tempore Tyrus condita ante templum IerosolymorumIerusolimorum anni CCXL ut scribit Ioseppus. Mercurius Lyram condidit. In Italia primus Ianus regnauit . MMDCCXLII.
Abimelech Gedeonis filius annos III, qui regnabat in Sichem. Hic autem Gedeonis filius ex concubina occidit LXX fratres suos filios patris eius ex matrimoniis. Remansitque Ionathas filius Ieroboal minimus, et absconditus est. Ipso quoque tempore Hercules Ilium uastat. [27v] uastat Saturnus in Italiam fugiens, ibi post Ianum regnauit . MMDCCXLV.
Pthola annis XXIII filius Phoa patrui Abimelech, uir de Ysachar, qui habitabat in Sanir montis Effraym. Fuitque his temporibus bellum LapitharumLaphitarum, et Centaurorum, quod scribit palefatusPalefactus primo de incredibilibus libro. Notabiles fuisse dicuntur equites Thessalorum. in Troia post Laomedontem regnauit Priamus MMDCCLVIIMMDCCLXVII.
IahirIahyr annis XXII ex tribu Manasse. His diebus Hercules agonem Olimpiacum constituit, a quodquo usque ad primam Olimpiadem supputantur anni CDXXX. Carmentes litteras latinas inuenit . MMDCCLXXIII.
IephteIepte Galaadites annis VI Philistim, et Ammanite deprimunt Israhel, ex quibus Ammanite debellantur a IephteZepte, qui in libro iudicum ab etateete Moysi usque ad semetipsum ait supputari annos CCC. Hercules in flammis se iniecit. Amazonum tunc regnum uigebat, quod usque ad Alexandri Magni tempora mansisse legimus MMDCCXLMMDCCLXXX.
Abessan de Bethleem annos VII Agamenon Micenis imperat annos XXXV [28r] cuius annoannos XV Troia capitur. MMDCCXC.
Achilon Zabulonites annis X. Hic cum annis X suis in Septuaginta interpretibus non babeturhabetur, pro quo annos supplendo Eusebius Iosue filio Nun, Samuheli et Sauli, quorum annos scriptura non dicit, plures annos, quam in IoseppoIosepho legebat, annotauit, quatenus ab egressu filiorum Israhel ex Egypto, usque ad edificationem templi CDLXXXCCCLXXX annorum summam scriptura predicat haberehahere. Orosius:
Ante Urbem conditam CDXXX annos raptus Helene, coniuratio Grecorum, et concursus mille nauium, dehinc decennis obsidio, ac postremo famosumfamosium Troie excidium predicatur. in quo bello per decem annos cruentissime gestos; quas nationes quantosque populos idem turbo inuoluerit, Omerus poeta in primis clarus luculentissimo carmine palam fecit.
DareThares autem Frigius, qui Troie historiamhystoriam scripsit, dicit: quia in illo bello perierunt ex Achiuisachiuis CCCLXII milia. Ex Troianis autem usque ad ciuitatem perditam CLXVI milia; ciuitate uero perdita CCLXVI milia MMDCCXCVIII.
[28v] Labdon de tribu Effraim annis VIII. Huius anno tertio Troia capta est, regnante in italia Latino, completis a primo anno Cecropis, qui primus apud Atticam regnauit CCCLXXV a quadragesimo autem et tertio anno Nini regis Assiriorum. Iuxta Eusebium autem expletis a mundi principio annis quatuorquattuor milia XIX. A diluuio annisanni MLXXXVII. aA natiuitate Abrahe, et quadragesimo tertio anno Nini regis annos DCCCXXXV. A natiuitate Moysi anni CDX. captaCapta igitur Troia, Eneas, paucis interuenientibus annis, in Italia profugus ueniens, arma commouit, bella excitauit cum Turno Dauni filio regis Tuscorum, dimicans eum interemit, eiusque sponsam sibi uxorem accepit, et per triennium regnans multos populos implicuit odio, excidioque afflixit. MMDCCCXXXIX.
Mortuo autem Labdon, seruiuit Israhel Philisteis annis XL . Sanson de tribu Dan . MMDCCCXCIX.
Sanson de tribu Dan annos XX. Hactenus iudicum tempora liber signat habens annos CDXCIX. Quibus transactis ex libris regnorum, et prophetarum, et ex romanorum historiishystoriis diu iam inchoatis acta prosecuntur.
[29r] Iudices autem Latinilatini duodecim, qui postea Romaniromani nuncupati sunt, post tertium annum captiuitatis Troie, ut quidam uolunt, octauum, regnauit Eneas annis III. Post quem Ascanius annis XXXIX. Ante Eneam uero Ianus, Saturnus, Picus, Faunus, Latinus in Italia regnauerunt annis circiter CL Ascanius Enee filius Albam urbem condidit MMDCCC.
Heli sacerdos anniannis XL. In Ebreorum libro XL anni inueniuntur. In Septuaginta autem interpretatione XX. Hectoris filii Ilium receperunt, expulsis Antenoris posteris, Heleno sibi subsidium ferente. Latinorum tertius Siluius Enee filius frater Ascanii regnat annis XXIX, quique post mortem patris editus ruri fuerat educatus , et Siluii , Posthumiipost uinii nomen accepit, a quo omnes Albanorum reges Siluii uocati sunt. Reges Sicioniis defecerunt, qui ab Egealeo usque ad Zeuxippum, regnauerunt annis nongentis LXII. Post quos sacerdotes carniiCarnii constituti sunt . MMDCCC.
Samuhel annos XII ut docet Iosephus: in scriptura enim sancta quandiu prefuerit minime patet. Ab hoc tempora prophetarum incipiunt.
Latinorum quartus Eneas Siluius regnat annis XXXI. Tunc temporis Omerus poeta clarus fuis[29v]se putatur, iuxta Ysidorum . MMDCCCXC.
Saul primus Hebreorum rex annos XX et huius quia in canonica scriptura non habetur, de antiquitatis IoseppiIosephi libro, tempus regni notauimus. In Lacedemone regnauit primus Euristeuseuristeus annos XLII. Corinthi primus Arethis annis XXXV.