Legend
- [12] page break of the source
- word variant readings: click for the apparatus
- 1 note mark
Testo codificato nel formato TEI XML, versione P5, per essere incluso fra i testi che compongono il progetto ALIM - Archivio della Latinità Italiana del Medioevo.
Historia universalis, secunda etas
Incipitincipit secunda.
Secunda seculi etate, prima hora huius diei, que est uicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, idest octo anime salue facte sunt per aquam, quod commemoranscommemoras in epistola beatus apostolus Petrus mirifice statim exponere curauit, cum subiunxit: quos, et uos nunc similis forme saluos fecit baptisma non carnis depositio sordium, sed conscientie bone interrogatio in Deum per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei. In aqua diluuii baptismum in arca, et his que continebat ecclesiam, et fideles illius in octonario animarum numero misterium dominice resurrectionis, in cuius fide baptizamur, docens esse figuram.
Uixit quoque Noe post diluuium annos CCCL [20v] usque ad LVIII anuum natiuitatis Abrahe. Sem uero centum ac duorum annorum genuit Arfaxat biennio post diluuium ab Arfaxat Chaldeos originem duxisse Ieronimus scribit. Superuixit autem Sem nato Arfaxat quingentis annis, idest usque ad quinquagesimum annum natiuitatis IacobIacobus. Septuaginta MMCCCLXXIX, Hebrei MDCXCIII.
Arfaxat annos XXXV genuit Sale. Hic Septuaginta interpretes unam generationem plus quam hebraica ueritas posuere, dicentes, quod Arfaxat cumtum esset CCCXXXV annorum genuerit Cainam, qui cum CXXX annorum fuerit, ipse genuerit Sale, quorum translationem euangelista Lucas hoc loco uidetur esse secutus. Uerum chronografi Grecorum cum generationum seriem ad auctoritatem hebraicam castigassent, ablata una generatione Cainan, nec tamen numerum annorum in generationibus, quas cum eis habuere communes, ad eorum auctoritatem castigare curassent, propriam secuti auctoritatem dederunt huic etati annorum summam minorem quidem Septuaginta translatorum editione annis CXXX sed super hebraicam ueritatem annis DCL maiorem, idest annos DCCCXLII. Uixit autem Arfaxat post natum Salem [21r] annis CCCIII cui tamen Septuaginta interpretes post natum Cainan scribunt annos CCCXXXCDXXX et Cainan post natum Salem CDXXXVIII. A Sale Samaritani et Indi. Septuaginta MMDCXXXIX, Hebrei MDCCXXIII.
Sale annos XXX genuit Heber, cui superuixit annos CDIII usque ad XVI annum natiuitatis Iacob. Septuaginta interpretes ante natum Heber posuere annos CXXX , postea CCCIII. ab hoc Heber Hebreorum nomen, et genus oritur. Septuaginta duo M septingenti XXXIX, Hebrei M octingentos LVII.
Heber annos XXXIV genuit Falech, cui superuixit annos CDXXX usque ad LXXIX annum natiuitatis Esau, et Iacob. Septuaginta ante natum Falech annos posuere CXLIVCXXXIV postea CCCXXX. Falech interpretatur diuisio, cui propterea tale nomennomem imposuere parentes, quia tempore natiuitatis ipsius, turris edificatahedificata, et terra per linguarum confusionem diuisa est, cuius diuisionis Arnobius rethor in expositionem psalmi CIV ita meminit: Sem primogenito Noe pars facta est a Perfida, et Bactris usque in Indiam longe, et [21v] usque Rinocururis, que spacia terrarum habent linguas sermone barbarico XXVII, in quibus linguis gentes sunt patriarum quadrigentequadringente et sex, non diuersarum linguarum, sed, ut dixi, diuersarum patriarum. uerbi gratia, cum una lingua latina sit, sub una lingua diuerse sunt patriae, Apulorum, Calabrorum, Lucanorum, Brutiorum, Sampnitum, Picenorum, Tuscorum, ex his, atque huiusmodi similia si dicamus. Cham uero filius secundus Noe RinocururisArinocururis usque Gadira habens linguas sermone punico a parte Garamantum, latinum a parte Boree, barbaricumbarbarico a parte meridiei. Etiopum et Egyptiorum a barbaris interioribus uario sermone uiginti duabus linguis in patriis CCC nonaginta quattuor; Iafeth autem tertius a Media usque ad gadira ad Boream: habet autem Iafeth flumen Tigridem, qui diuidit Mediam, et Babiloniam in patriis ducentis sermones uarios in linguis uiginti et tribus. Sunt omnes simul lingue septuaginte due; patrie autem generationum mille, que in tripartito secundo hoc ordine site sunt. Habet autem, ut diximus, Iafeth flumen Tigridem, qui diuidit Mediam, et Babiloniam: Sem autem Eufratem: Cham uero Geon, qui uocatur Nilus. [22r] septuagintaSeptuaginta MMCMIII, Hebrei MCDLXXXVII.
Falech annos XXX genuit Reu cui superuixit annos CCIX. Septuaginta ante natum Reu, CXXX annos ponunt, postea CIX. His temporibus primum templa constructa, et quidam principes gentium tanquam dii sunt adorati. Septuaginta, MMMXXXV, Hebrei MDCCCXIX.
Reu annos XXXII genuit Seruch, cui superuixit annos CCCCCVII. Septuaginta ante natum Seruch CXXXII posuere annos, postea CCVII. ScitharumTunc Citharum regnum dicitur exortum, ubi primus regnauit Thanaus. Septuaginta MMMCLXV, Hebrei MDCCCXLIX.
Seruch annos XXX genuit NahorNabor cui superuixit annos CCVIICCC: Septuaginta ante natum Nahor ponunt annos CXXX postea CC. Tunc EgiptiorumEgyptiorum imperium dicitur inchoasse, primo eis regnante Uizoues; secundum Septuaginta MMMCCXLIV, secundum Hebrei MCMLXXVIII.
Nahor annos XXIX genuit Thare, cui superuixit annos CXXVIII. Septuaginta ante natum Thare ponunt annos LXXIX postea CXXIX. Tunc AssiriorumAssisiorum, Siciniorumque regnum nascitur, his primum Belo, illis Agialeo regnante.
[22v] Hebrei MCMXLVIII.
Thare annos LXX genuit Abraham cui superuixit annis CXXXV. Hactenus seculi secunda etas protenditur, cuius tota series recensita, beatus Augustinus in libro de ciuitate Dei XVI . capitulo X hoc modo conclusit. Fiunt itaque anni a diluuio usque ad Abraham mille septuaginta duo, secundum uulgatam editionem, hoc est interpretum Septuaginta. In Hebreis autem codicibus longe pauciores annos uidelicet CCXCII perhibent inueniri, de quibus, rationem nullam, aut difficilemdifficillimam reddunt. OrosiusOtosius:
Ab Adam primo homine usque ad Ninum magnum regem, cuius anno XLII natus est Abraham, fiunt anni tria milia CLXXXIV. A Nino autem uel Abraham, usque ad CesaremCessarem Augustum, id estidem usque ad natiuitatem Christi, que fuit anno imperii Cesaris XLII cum facta pace cum Parthis, Iani porte clause sunt et bella toto orbe cessarent, colliguntur anni duo milia XV.