Digitized with ABBYY FineReader 12.1.11, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive
Catalogus rerum, collegiorum, domiciliorum
AC RESIDENTIARUM JAPONICAE AC SINENSIS
VICEPROVINCIAE, MENSE JANUARII ANNI
1603 CONFECTUS.
Quam varius, mutabilis, ac fere semper perturbatus sit hujus Japonicae et Sinicae Viceprovinciae status, facile cognoscet Paternitas Vestra ex catalogis jam pridem ad te missis anno 1593 et 1599, et ex hoc, quem modo mittimus, si invicem conferantur. Tanta enim ex omnibus his intelligitur facta mutatio circa domos, residentias, ecclesias atque personas, ut fere nihil eorum, quae in uno ipsorum scripta inveniuntur, reperiatur in altero. Ut tamen qualiscumque nunc sit hujus Viceprovinciae status, Paternitati Vestrae innotescat, primo de iis, quae in hoc quadriennio contigerunt, dicemus breviter, ac deinde, quo in statu res se modo habeant.
Quod attinet ad primum: post ultimum catalogum anni 1599 per hos quatuor annos tam in Japonia quam in Sinico [457]regno magna est nostrarum rerum modo in melius, modo in deterius facta mutatio. In regno enim Sinarum ad duas primas residentias aliae duae nobiliores accesserunt in regiis urbibus Nankino et Pakino, cum magna Societatis nostrae apud Sinas aestimatione et christianae Fidei incremento. In Japonia vero a mense Februario anni 1599 usque ad principium mensis Octobris anni 1600, refrigescente jam ob mortem Taicisamae persecutione, mirum in modum renovata est nostrae Societatis atque totius Japonicae Ecclesiae facies. Domicilia enim Nostrorum ac residentiae omnes, quae anno 1598 jussu ejusdem Taici vel flammis concrematae, vel solo fuerant aequatae, in pristinum ac majorem nitorem restitutae fuerunt, ecclesiae fere omnes, quae in variis provinciis ejusdem Tyranni jussu fuerant destructae, nitidioris ac capacioris [67v] formae cum maximo rei christianae incremento fuerunt reaedificatae. Christianorum vero numerus adeo fuerat auctus, ut a mense Februario anni 99 usque ad mensem Octobris anni 1600 plusquam septuaginta millia hominum Christo nomen dederint ac baptismum susceperint. Multae praeterea residentiae variis in regnis, in quibus Societas nostra nunquam hactenus aditum habuerat, extructae fuerunt. Nam praeter eas, quas in dominiis Arimensi, Vomurensi, Amacusano, et in aliis regnis semper habuimus, prout ex ultimo catalogo anni 1599 constat, post dictum catalogum in regno Fingi, in ea parte, quae ad Tçunocamindoni Augustini ditione[m] pertinebat, quatuor domicilia de novo aedificata sunt, nempe in ejus praecipua arce (quae Uto vocatur) domus rectoralis, et in aliis tribus oppidis aliae tres residentiae illi subjectae, et plusquam quindecim ecclesiae erectae fuerunt, [458]in quibus quam plures ex Nostris degentes curam habebant sexaginta fere millium animarum, quae pro majori parte hoc brevi tempore ad Deum fuerant conversae. In Amacusana etiam ditione collegium denuo restitutum, in quo Reverendissimus Japoniorum Antistes cum aliis ex nostra Societate japonicae linguae operam dabant, ac mediocre seminarium alumnorum japoniorum habebat annexu[m]: quod collegium cum seminario intra spatium sex fere mensium propter mutatam ab Augustino gubernationis rationem in oppido Xiqui translatum fuit. In quatuor vero regnis, nempe Chicugoquensi, Bungensi, Yamagutiano, et Firoximano, aliae quatuor nobiles residentiae magno cum christianae rei fructu de novo erectae fuerunt: ita ut numerus domorum ac residentiarum nostrarum in Japonia (quod hactenus factum non fuerat) usque ad trigesimum pervenerit, et numerus Christianorum ad trecenta millia et eo amplius creverit. — Anno vero sexcentesimo magni bellorum tumultus inter Daifum Japonici imperii praesidem, ac reliquos gubernatores exorti [459]sunt, et totius Japoniae dynastae in duas partes sunt divisi, cum alii Daifum, alii vero reliquos gubernatores sequerentur. Inter hos noster Tçunocamidono Augustinus cum aliis praecipuis christianis dynastis, Arimano et Vomurano exceptis, guber[69]natorum vexilla sunt secuti. Magnis igitur ex utraque parte exercitibus centum fere triginta millium hominum comparatis, mense Octobri ejusdem anni 1600 inter eos bellum commissum est, in quo Daifus victor existens gubernatores ipsos, multosque dynastas, et inter eos Tçunocamidonum Augustinum, vita simul et regno spoliavit. Post hanc victoriam Daifus Japoniae imperio potitus varia regna et dominia hostium suis sequacibus distribuit; ex qua mutatione maximum damnum Societati nostrae totique Japonicae Ecclesiae est subsecutum; dimidietas enim regni Fingi et insulae Amacusanae, quae ad ditionem Augustini pertinebant, traditae sunt duobus principibus ethnicis, ejusdem Augustini et nostrae sanctae Fidei inimicis; ex quo factum est, ut duae domus rectorales Fingi et insularum Amacusae cum sex vel septem aliis residentiis illis subjectis penitus deletae et exterminatae fuerint, et nobilissima totius Japoniae, quae in illis regionibus erat, Christianorum ecclesia maximum detrimentum sit perpessa: praecipui enim atque potentiores totius illius Ecclesiae Christiani suis bonìs spoliati extra dominia illa sunt ejecti. Reliqui vero partim in varia regna dispersi, partim sub dominium ethnicorum redacti, in magnam paupertatem devenerunt, adeoque Chris[460]tianorum numerus in illis partibus diminutus est, ut, cum prius inter Amacusanas insulas et Fingum plusquam octoginta millia Christianorum numerarentur, nunc vix vigenti millia reperiantur. Eadem belli occasione, et dominiorum mutatione residentiae etiam paulo ante extructae in regnis Chicugoquensi, Yamagutiano, et Firoximano cum magno rei christianae damno destructae sunt; ecclesiae etiam, quae in regno Bingensi, et in regno Mini paulo ante fuerant aedificatae, eandem injuriam sunt perpessae; quibus addenda est etiam antiqua Firandensis residentia, quae paulo ante bellum exortum anno 1599 Firandensis tyranni impietate solo aequata est, et plusquam septingenti Christiani, cum fidem negare nollent, suis bonis spoliati extra Firandensem ditionem discessere; multae praeterea ecclesiae in omnibus his regnis vel a gentilibus occupatae, vel solo aequatae sunt. Daifus autem in principem totius Japoniae erectus ob odium contra Augustinum et alios dynastas christianos sibi contrarios conceptum tam Nostris quam christianae religioni infensus est.
[69v]Quantas hoc tempore tribulationes, quanta pericula, quam magna damna tam in propria quam in re christiana Societas nostra perpessa sit, facile ex his, quae dicta sunt, conjici potest. Quia tamen Nostri Daifum placare et ad meliorem animum erga nostram Societatem reducere, simulque damna praeterita eo quo melius fieri potuit modo resarcire omni [461] opere sunt conati, aspirante Dei gratia, quae in majoribus periculis semper suis praesto est, plurimum in utraque re profecerunt: nam et Daifus placatus est et Nostri fere ad pristinum statum sunt restituti, ut ex eo, quem nunc tenet Japonica Ecclesia et jam describetur, cognosci potest, praesertim si cum alio catalogo conferatur.
Habet igitur haec Viceprovincia, quae Japoniam simul et Sinicum regnum complectitur, tria collegia formata, et alia tria domicilia principalia, quasi collegia incepta. Duo item seminaria, et viginti quinque residentias, quarum aliae nobiliores et majores sunt, aliae vero minores; et plusquam centum et nonaginta ecclesias. In Sinico regno, in civitate Macaensi, est unum collegium, et in interiori regno sunt quatuor residentiae. Reliqua vero collegia et domus omnes et ecclesiae in Japonia numerantur: in quibus omnibus centum nonaginta ex Nostris degunt.
In Japonia in collegio Nagasaquense triginta sex, et sex in tribus residentiis illi annexis. In domo probationis quindecim. In collegio Arimensi viginti, et in octo residentiis ipsi subjectis quindecim. In domo Vomurensi quatuor, et sex in tribus residentiis illi annexis. In domo Meacensi septem, et septem in tribus residentiis illi subjectis. Alii vero quinque in duabus residentiis Bugeni et Facatensi, quae immediate Viceprovinciali sunt subjectae. In Sinico regno in collegio Macaensi sexaginta, et in interiori regno in quatuor residentiis eidem collegio subjectis novem ex Nostris degunt. Admissi sunt hoc quadriennio in Societate tredecim, quorum sex sunt Lusitani, vel ex Lusitanis in India nati, septem vero Japonici; totidem dimissi, ex quibus quinque Lusitani in India admissi, reliqui Japonii. Vita functi decem et septem. Triginta ex Europa et India venerunt. Huic Nostrorum numero, si alumnos natu[70]rales Sinas et Japonios (quos Dogicos appellamus), qui partim in seminariis, partim in reliquis domibus ac residentiis degunt, fere tercentum numeran[462]tur, ac ecclesiarum ministros (quos Cambos vocant) et numerum centesimum sexagesimum excedunt, ac reliquos domorum famulos adjungas, omnesque in unum colligas, numerum supra millesimum efficies eorum, qui Societatis impensis sustentantur.
Collegium Nagasaquense in Japonia
Sunt in eo triginta sex ex Nostris, sacerdotes undeviginti, Fratres septendecim. Commorantur in eo collegio Reverendissimus Dominus Aloysius, Japoniorum Episcopus, et Viceprovincialis cum suis Consultoribus. Ex patribus duo casus conscientiae edocent, quos tum ex Nostris aliqui, tum Episcopi alumni, quos ipse suis impensis sustentat, audiunt. Reliqui vero sacerdotes vel in Christianis huius oppidi, quod magnum est, excolendis et sacrosanctis sacramentis muniendis, vel in variis collegii muneribus occupantur. Ex Fratribus vero septem sunt Lusitani Coadjutores; decem vero Japonii, ex quibus alii Coadjutores sunt, alii vero sermonibus ad populum et cathechizandis gentilibus, aliisque diversis muneribus destinantur. Dogici in hoc collegio sunt fere septuaginta, ex quibus pictorum etiam et typographiae seminarium constat; cui sacerdos unus, unusque Frater praeest. Majori enim seminario ad collegium Arimense, ut postea dicemus, anno praecedenti transmisso, minus hoc seminarium in hoc collegio constitutum est, atque in eo translata pictorum officina, quae in insulis Amacusanis fuerat prius collata, ex qua pictorum officina magnum adjumentum et ecclesiis omnibus et Christianis japonicis est [463] collatum, conferturque in dies. Ecclesiae enim omnes optimis imaginibus sunt ornatae; aliae vero partim typis impressae, partim vero coloribus figuratae in magno numero ad Christianorum devotionem excitandam sunt distributae. Ex typographia etiam varii libri, tam latinis quam japonicis characteribus excusi, magno cum hujus novae Ecclesiae emolumento prodierunt. Auctum est hoc collegium hoc anno insigni [70v] amploque templo, quale nunquam hucusque in Japonia habuimus: in longitudinem enim continet palmos majores 216, in latitudine vero 102. Stetit fabrica tribus fere millibus nummis aureis, praeter operas, aliaque permulta tanto aedificio necessaria, quae omnia oppidani liberalissime elargiti sunt. Addita est etiam percommoda domus, cum omnibus officinis necessariis ad ministerium Procuratoris, quibus hactenus magna cum totius Viceprovinciae incommoditate carebamus: ex hac enim procuratoria domo singulis Japoniae domiciliis necessaria ad victum atque vestitum subministrantur. Annexae erant huic collegio quatuor residentiae, sed Firandensi extincta tres tantum remanserunt: Focamensis, Uchimensis, et Conguensis, quae alii[s] nominibus Conourensis, Toquitçuquensis, et Ysafaensis appellantur, in quibus sacerdotes tres, cum totidem Fratribus ac aliquibus Dogicis habitant, praeter necessarios famulos, quorum opera ad res domesticas utuntur, ut a P. Visitatore praescriptum est. Ecclesiae, quae anno 1598 destructae et concrematae fuerant, in hoc quadriennio fere omnes reaedificatae sunt. Itaque sub cura hujus collegii et residentiarum ipsi annexarum plusquam quinquaginta numerantur, quae amplitudine et elegantia fere omnes antecellunt iis, quae saeviente persecutione fuerant eversae. Numerus vero Christianorum, qui sub Nostrorum cura in hac ditione degunt, quinquaginta millia excedit, quorum omnium pietas ac libera[464]litas ad ecclesias denuo reaedificandas plurimum attulit adjumenti.
Domus Probationis Omnium Sanctorum
Ut ex aliis catalogis cognosci potest, nobis erat area satis ampla, quae ab Omnibus Sanctis nomen accepit, distans ab hoc oppido mille quingentis circiter passibus: in quam vigente persecutione ad tempus fuerat translatum collegium. Ideoque ecclesia et multa praeterea domicilia in eo erant ad habitandum valde accommodata; locus sane amoenus, et ut a turba populari remotus, ita ad tractandum exercitia animorum aptus. Hic ergo tum propter loci commoditatem, tum propter vicinitatem Nagasaquensis collegii, in quo maxima temporis parte resident Superiores, Domus probationis hoc anno constituta est ipsamet die Sanctorum Omnium. Sunt in ea novitii duodecim: Lusitani quinque, Japonii vero septem: quibus praeter Magistrum adjunctus est Pater alter, tanquam minister, Fraterque antiquus, qui illos adjuvat resque domesticas administrat; aliqui etiam progrediente tempore recipientur, inter quos duo jam erant admissi, sed superveniente ambobus aegritudine eodem die, quo reliqui admissi fuerunt, usque ad recuperandam salutem retenti sunt, speramusque fructum hujus novitiatus una cum numero augendum.
Domus Vomurensis
Cum Vomura-donus praecipuam arcem anno praeterito in meliorem ac tutiorem locum aedificaverit, ad quam nobiles [465] ac praecipui hujus dominii homines translati sunt, nobis etiam imposita fuit necessitas domus areaeque mutandae, ad quod datus est nobis locus ab ipso Tono, paulo ab arce remotus, sed valde accommodatus, quem ex altera parte alluit mare, ejusque accessus et recessus efficit gratiorem; quo non paucis expensis confecta sunt Nostrorum domicilia et officinae, quibus haec Vomurensis domus est ornata et instructa, tum ad Nostrorum habitationem, tum etiam ad ipsum Tonum et reliquos hospites excipiendos japonico more. Brevi item spatio temporis magnum in eadem area erectum est templum, egregia capacique forma constructum longeque excedens quod jam destructum fuerat tempore persecutionis; longum est palmos majores centum octoginta, latum vero octoginta quinque: quod anno superiori benignitate Toni, in nostram Societatem ab ineunte aetate propensi, et auxilio et opera Christianorum aedificari coeptum est; quod, cum ex optimis solidissimisque lignis compactum et fabricatum sit, firmum diu sta[71v]bileque futurum confidimus. In hac domo resident duo sacerdotes et tres Fratres, et alii tres sacerdotes cum totidem Fratribus et aliquibus Dogicis in tribus residentiis huic domui annexis, quarum una Corensis, altera Sonoguensis, tertia Suzutensis appellatur. In hac Vomurensi regione quadraginta fere Christianorum millia numerantur, aedesque sacrae triginta duae, quae omnes in hoc quadriennio tum Nostrorum industria tum christianae plebis adjumento et eleemosynis extructae sunt; et earum multae opere et magnitudine priores superant, quas Tyranni furor et flamma evertit. Et quoniam populares hujus oppidi incolae in suo primo loco remanserunt, et ob novam arcis mutationem a domo nostra [466] longe aberant, alterum sacellum exaedificatum est in area commoda et ampla, quo unus ex sacerdotibus hic residentibus frequenter adit, rem divinam peragit, sermoneque oppidanos eo convenientes et consolatur et adjuvat; eaque ratione fit, ut ecclesia haec quasi altera Vomurae residentia jure ac merito dici possit.
Amacusanae insulae
Tçunocami Augustini infelix interitus, cui parebant Amacusanae insulae, non solum earum lumen atque splendorem extinxit, sed maximum christianae rei attulit detrimentum. Nam cum insulae illae omnes Terazave, animo a nobis religioneque dissidenti, adjudicatae fuerint, nobiliores Christiani propriis bonis amissis, exules (ut moris est gentis) in alienas terras sunt profecti; reliqui vero populares et agricolae sub ethnicorum dominio positi ad maximam paupertatem devenerunt; domus nostrae et ecclesiae fere omnes, quae superioribus annis in Amacusanis insulis floruerant, partim belli tempore, partim dominii mutatione, dirutae ac destructae sunt. Christianorum numerus, qui triginta millium excedebat, adeo diminutus est, ut jam vix duodecim vel quatuordecim millia numerentur. In his tamen insulis tres adhuc retinemus residentias: Cavachinourensem, Xiquensem, et Cozurensem, in quibus tres Patres ex Nostris cum aliquibus Fratribus [72] et Dogicis commorantur, quae omnes, extincta Amacusana domo rectorali, quae prius in his insulis erat, nunc subjacent Arimensi collegio. Sed quoniam ad alterius dominatum pertinent, hic separatim sunt positae. Cum autem harum insularum loca aspera valde ac montuosa sint, et earum incolae in parvis locis longe lateque disjuncti, fit ut non sine ingenti labore in varias partes excurrant Nostri ad munia nostrae Societatis obeunda, christianamque plebem in fide confirmandam, praesertim hoc tempore, in quo ethnici harum insularum dominatum obtinent. Quoniam vero in oppido Xiqui arx nova in locum commodiorem a Terazava-dono [467] translata est, nova etiam nostra domus et ecclesia ad christianos homines excolendos denuo prope arcem constructa est, non sine sumptu, et labore Nostrorum. Exigui autem quidam redditus annalesque fructus, quos in his colligebamus insulis ad Christianorum potius, quam ad Nostrorum, inopiam sublevandam, ab ethnicis occupati calamitate hujus temporis perierunt.
Collegium Arimense
Quod situs domus Arimensis incommodus esset et angustus, ne inutiliter in eo novae fierent expensae, ab Arima-dono commodiorem expoposcimus, et quidem (propter ejus in nostram Societatem propensionem et benevolentiam) facile magno cum nostro commodo impetravimus: aream enim habebat ipse, e regione arcis positam, non ampliorem modo, sed etiam salubriorem, quam attingit mare cum crescit, commodamque reddit et jucundam. In hac area Arima-donus, [468] ut novam uxorem in eam reciperet, praecipuam domum, et multa domicilia, quae sibi ac suae familiae usui esse possent, paulo ante exaedificare fecerat, quae, ut ampla et stabilia, sic Nostrorum habitationi facillimo negotio, quibusdam permutatis vel adjectis, ad usus nostros et officinas accom[469]modari poterant. Hanc aream, quae triplo major est ea, quam reliquimus, cum omnibus aedificiis non solum benevolo et liberali animo in locum prioris commutavit, sed insuper nobilissimum templum suis expensis extruxit, quod, licet Nagasaquensi amplitudine cedat (ipsius enim longitudo [72v] [470] centum tantum et octoginta palmos continet, latitudo vero nonaginta quatuor), ornatu tamen ac forma pulchrius esse censetur, aspectuque jucundius. Continet in praesenti collegium hoc Sacerdotes octo, Fratres duodecim, praeter alios quindecim, qui dispersi sunt in octo residentias huic collegio annexas. Ad hoc collegium seminarium alumnorum japoniorum, quod urgente persecutione ad tempus Nagasaquio collocatum fuerat, tamquam ad commodiorem locum anno praeterito translatum est, ita tamen, ut a collegio omnino separatum, propria domicilia et officinas adeo accommodatas habeat, ut nunquam hactenus in Japonia tam commode extiterit: tres enim magnas aulas continet, in quibus tam majoris quam minoris et mediae aetatis alumni separati habitant. Numerus autem eorum pervenit fere ad centesimum. Sacerdos unus tanquam seminarii Superior et tres Fratres in eo degunt; tres autem Fratres ex collegio linguam latinam ipsos alumnos in tribus classibus docent; alii vero duo japonicas litteras, quae ad concionandum et ad catechizandos ethnicos multum conferunt, itemque modum scribendi et componendi epistolas, quae ad varios dynastas scribuntur. In eodem collegio Nostri, qui ex Europa et India veniunt, japonicam linguam et mores addiscunt. Sub hoc collegio in hac Arimensi ditione aliae quinque sunt residentiae, praeter tres Amacusanas, quae ad aliud dominium pertinent, quamquam, ut dictum est, illae etiam huic collegio pareant; quarum una Ariensis, altera Ximabarensis, tertia Saigoensis, 4a Chigivaensis, quinta Cazzucensis nuncupantur. Et in his octo residentiis quindecim ex Nostris, et plusquam viginti quinque Dogici numerantur, ecclesiae vero quinquaginta novem in hac Arimensi ditione in hoc quadriennio denuo sunt excitatae: quae omnes grassante [471] persecutione funditus fuerant deletae; et fere omnes majori ornatu et amplitudine sunt extructae. Numerus vero Christianorum ejusdem ditionis ad sexaginta quinque millia plus minus accedit. Denique nullibi modo in Japonia commodius Societas nostra versatur quam in hoc Arimensis dominatu. [73] Hujus etiam collegii Rectori commissa est cura reliquiarum concussae Figoensis Ecclesiae, quae tantam stragem Augustini interitu et dominii mutatione perpessa est, quantam supra jam diximus; atque ex hoc collegio ad illam afflictam gentem consolandam per vices Patres mittuntur, occulte tamen, ac habitu dissimulato, ne furor ejus, qui huic regno nunc dominatur, in Christianos magis ac magis exardescat.
Domus Miacensis
Urbs Miacensis, quae Japoniensis imperii caput est ob regiam Curiam et principum ac dynastarum omnium concursum, in duas partes dividitur, quarum altera urbs superior, altera vero inferior nominatur. In hac inferiori parte, grassante etiam persecutione, domum, mutata exteriori facie, semper retinuimus, in qua nonnulli ex Nostris remanserunt, ministeria nostrae Societatis exequentes, non minori cum labore quam fructu. Post mortem autem Taici mitigata paulisper, licet non omnino sedata, tempestate, aucta est domus haec, et aliae tres residentiae in tribus aliis locis confectae, quarum una est in urbe Vozaca, inter japonicas illustri, in qua una cum Taici filio gubernatores omnes et ipse Daifus, [472] nunc totius Japoniae imperator, morabantur. Domus haec eleganti admodum pro tempore aedificio constructa est, ita ut inter omnia, quae in illis partibus habemus, domicilia primatum teneat, in eaque Nostrorum etiam Rector degebat communiter. Post bellum vero commissum Daifus victoria potitus ad urbem Fuximensem novem passuum millia a Miacensi distantem regiam transtulit, et in ea residens Japonici imperii gubernacula administrat; ex quo factum est, ut novam in hac urbe residentiam extruere compulsi simus, dissimulata quadam et humili fabrica. Ipse vero Nostrorum Superior in domo inferioris partis Miacensis modo residet cum altero sacerdote et tribus Fratribus. Verum, cum etiam in superiori parte multi reperiantur Christiani, quos excolere et aliorum conversionem procurare difficile admodum poterant Nostri in inferiori urbe existentes, tertia residentia in parte superiori anno praeterito extructa est; quae omnes Rectori [73v] domus inferioris urbis parent, et inter haec quatuor domicilia sex Patres ex Nostris et septem Fratres cum multis Dogicis sunt dispersi, et ex his quatuor veluti propugnaculis nostri milites per diversa loca amplioris illius ditionis discurrunt, in quibus ut minus decem millia Christianorum excolunt atque doctrina et sacramentis in Fide nostra confirmant, praeter alios multos, quos, per diversa Japoniae regna dispersos, per epistolas et internuntios in Fide sustentant.
De Residentiis Bunguensi, Yamagutiana, Bugensi, et Facatensi.
Praeter jam dictas residentias, quae rectoralibus domibus sunt annexae, aliae quatuor residentiae in diversis regnis hoc quadriennio sunt excitatae, quae longe a rectoralibus domibus existentes, immediate Japoniae Viceprovinciali sunt subjectae. Prima est in regno Bunguensi, in quo Francisci [473] Regis tempore, optime de christiana religione meriti, principalia nostrae Societatis domicilia, et septuaginta fere Christianorum millia continebantur. Sed post ejus mortem ejus filius, a paterna virtute degenerans, Fidem simul et regnum amisit, et nostrae domus et ecclesiae omnes in persecutione dirutae sunt, et numerus Christianorum sic imminutus est, ut vix in praesenti tempore duodecim millia numerentur, reliquis partim bello, fame, et morbo pereuntibus, partim exilio mulctatis et in varia loca dispersis, partim denique ad infidelitatem cum suo dynasta revertentibus. Quamvis autem, dominio hujus regni ad ethnicos delato, adhuc non liceat nobis in eo libere versari, tamen studiose curatum est, ut quotannis aliqui ex nostris Patribus eo irent, regionemque lustrarent, ac reliquias Christianorum huc illucque dispersas colligerent. Ad haec variis in locis nonnulli ex incolis, prudentia et Christiana religione insignes, constituti sunt tamquam magistri reliquorum: qui doctrina consilioque vel morti vicinos adjuvant, vel labantes in Fide confirmant, vel par[474]vulis sacramenta baptismi impertiunt, et Christianos ad suas aedes, in quibus altaria constituta sunt, ad orandum congregant.
[74]In Yamagutiana civitate nobilis residentia post mortem Taici fuerat extructa, et in ea per tres annos continuos Pater unus ac Frater ex Nostris cum tribus Dogicis et reliquo famulato uberem fructum collegerunt, cum fere duo millia ethnicorum nostrae religioni manus dederint. Verum hoc anno Moridonus, qui huic regno et alteri illi conjuncto dominatur, ethnicorum bonziorum suasu Nostros ab urbe ejecit, et magnam in Christianos persecutionem excitavit. Ejus tamen gubernator, qui secreto Nostris favet, aedes nostras adhuc servat intactas, spoponditque se eodem modo servaturum, donec placatus Moridonus iterum eos admittat, quod interim enixe a Nostris et ab aliis Christianis curatur.
In regno Bugensi nobilis etiam ante triennium fuerat extructa residentia, quam Yechudonus, hoc regno post bellum potitus, licet ethnicus, nobilissimae mulieris, quae Gratia appellabatur, maritus, et idcirco Nostris bene affectus, nobiliorem hoc anno reddidit: arce enim in munitiorem locum mutata, suis impensis nostram etiam residentiam jussit transferri, et in ea varia domicilia, tum ad Nostrorum habitationem, tum ad ipsum Yechudonum, qui domum nostram frequentat, et ad altos excipiendos hospites accommodata. Est hic dynasta inter alios Japoniae principes in magna existimatione, et Christianae Fidei catechismum curiose a Nostris est edoctus, eisque sic favet, ut et ipse animo Christianum se esse dicat, et ab aliis congruenti tempore nostrum baptisma suscepturum esse existimetur: quod faxit Deus: principem enim ipsum Tçunocami Augustino potentiorem es[475]semus recuperaturi. Hanc residentiam unus Sacerdos et duo ex nostris Fratribus cum quatuor vel quinque Dogicis inhabitat, quos Yechudonus omni officiorum genere et amore complectitur, et trium fere millium Christianorum, qui in hoc regno degunt, curam habent.
In regno Chicugensi nobilis est urbs, Facata nomine, quae tum multitudine incolarum, tum etiam nobilitate ac frequentia omnibus hujus Ximi opibus antecedit, praesertim postquam Cainocamidonus, qui post bellum hujus regni dominus effectus est, arcem, quae prius in alio loco posita erat, prope hanc urbem transtulit, cum omnibus hujus regni proceribus. In hac urbe anno praeterito nova residentia erecta est, [74v] quae modo Sacerdotem unum ac Fratrem alit, qui trium fere millium Christianorum in hoc regno degentium curam habent. Estque hic locus valde Nostris et rei Christianae accommodatus, totiusque hujus regni conversio facile expectari poterat, si Cainocamidonus, ut fuerat a pueritia baptizatus ante persecutionem, ita post eam firmus in Fide permansisset. Verum, partim timore mundano, ne displiceret Taicosamae, partim carnalibus illecebris et vitiis irretitus, quo magis in dignitate crevit, magis etiam a nostra religione se alienavit. Ejus tamen pater Quambioyedonus se christianum profitetur, quamvis et hic etiam utroque pede claudicet; ejus tamen frater, qui inter omnes hujus regni proceres primum locum obtinet, fortiter et Fide et moribus christianam religionem amplexus est, speramusque ejus ope, et auxilio divino, futurum, ut tam pater quam filius resipiscant.
Quod vero ad redditus attinet, quibus Japonica Provincia sustentatur, habet primo mille aureos annuos, quos Se[476]renissimus olim Portugalliae Rex Sebastianus, pro fundatione unius collegii, in civitate Malaca perpetuo solvendos assignavit, qui quidem difficillime ac tardissime exigi a Nostris possunt, ita ut semper plurium annorum census debeatur. Accedit hoc incommodum, quod, cum pecuniae species, quae Malacae, solvitur, deterior multo sit sinensi pecunia, in ejus transmissione ad Macaensem portum plusquam triginta aurei pro quolibet centenario amittuntur. Ex quo fit, ut numerus mille aureorum vix reducatur ad septingentesimum, quae summa olim Bunguensi collegio fuerat per Vestram Paternitatem applicata. Translato autem collegio pecunia etiam ad Nagasaquense vel Arimense collegium transferri debuit; verum nomine potius quam re est dicenda collegii: cum enim tam male exigatur, collegia ipsa sicut reliquae domus et residentiae annua quadam pensione per P. Viceprovincialem assignata sustentatur. Praeter hanc summam habet etiam in India haec Japonica Provincia prope Collegium Bazainense tria praedia, praeter certam aliam quandam pensionem sive censum, propria pecunia coempta, e quibus alii plusquam mille aurei annui excipiuntur, qui quidem ratione monetae idem detrimentum patiuntur ut in transmissione vix ad septingentesimum numerum reducantur. Quae summa [75] fuerat Domui Probationis attributa. Praeter hos redditus habet etiam haec Provincia annuam pensionem quatuor millium ducatorum Camerae, per felicis recordationis Gregorium XIII. in Hispaniae Collectaria solvendam, japonicis collegiis ac seminariis attributam anno 1583; quam Sixtus Pontifex aliis duobus millibus aureis annuis auxit ac pro sustentatione eorundem collegiorum ac seminariorum perpetuam fecit anno 1585: quam quidem, vix uno anno solutam, varias ob causas reliquo sui pontificatus tempore ab ejus solutione supersedere jussit, donec anno 1591 Gregorius XIIII. eandem ad quatuor millia ducatorum juxta Gregorii XIII. concessionem redactam restituit. Clemens vero Octavus per [477] quatuor fere annos continuos hoc suo tempore solvi vetuit, donec anno 1602 ad quatuor mille aureos hispanicos reduxit, magno cum totius Japoniae detrimento. Ex eo enim factum est, ut tota ea pecuniae summa, quam loco reddituum Japonica Provincia tanquam depositum habebat, consumpta sit, et in maximam necessitatem devenerit. Cum enim horum reddituum, quos habere haec Provincia Japonica dicitur, altera pars tam est incerta, altera vero tam male exigitur, altera denique in India expenditur, et quod reliquum est, adeo periculose per tot maria in Japoniam transmittitur, ut vix minima totius ejus pars quotannis ad eam perveniat, nec ad tertiam partem japonicarum expensarum sufficiat: factum est, necessitate et caritate cogente, ut ad novam hanc Ecclesiam sustentandam Summi Pontificis permissu, ac facultate per Patres Generales concessa, haec Provincia semper usa sit adjumento sericarum mercium, quae per externos ex Sinis coemptae et per eosdem in Japonia venditae magnum emolumentum ad reficiendos japonicos sumptus attulerunt; qui sumptus quotannis ad summam duodecim millium aureorum accedunt; et hi sericarum mercium redditus omnium sunt certissimi, quos Japonica Provincia possidet. Habebat autem ad hoc mercimonium sustentandum in pecunia numerata circiter viginti millia aureorum, quorum plusquam media pars per haec japonica et sinica maria in continuo periculo versabatur. Quae summa, cum tam parva esset ad tantam domiciliorum, ecclesiarum, ac personarum multitudinem sustentandam, [75v] vere nervus erat rerum temporalium totius hujus Provinciae: quae partim abhinc quarto anno tempestate maris absorpta est cum Lusitanorum navi, in quo et P. Aegidius Mata mortuus est, partim hoc anno, ut inferius dicemus, ab Olandensibus pyratis ablata est: ex [478] quo Provincia haec Japonica in maximas necessitates et angustias totius fere remedii expertes adducta est. Et haec sunt, quae de domibus et residentiis japonicis occurrunt dicenda.
Collegium Macaense
In Sinensi vero regno, in urbe Macaensi, quae in Sinarum portu a Lusitanis est constructa, ex parva domo, quam aliqui de Societate incolebant, novum collegium primo constructum est anno 1593, ita capax, ut quinquaginta et eo amplius de Societate facile capiat. In quo non modo qui ab Europa et India veniunt nondum emenso studiorum cursu, incoeptum opus absolvunt, verum huc etiam ex Japonia japonii Fratres mittuntur, litteris ac virtutibus erudiendi. Qui vero jam confectis studiis illuc accedunt, eorum partim japonicam linguam, partim sinicos characteres ediscunt, donec suam quisque Provinciam adeat. Ex quo fit, ut collegium hoc, multo sumptu et sudore fundatum, tam Sinarum quam Japoniorum seminarium appellari merito possit. Morantur in hoc collegio communiter quinquaginta fere ex Nostris, nunc autem sexaginta numerantur, quorum triginta sunt Sacerdotes, Fratres vero totidem, ex quibus octo sunt Japonii, Coadjutores vero sex. Auctus est hoc anno Nostrorum numerus, tum ex adventu plurimorum, quos Paternitas Tua destinavit, tum etiam, quoniam ex Olandensium pyratarum concursu impedita hoc anno fuit ad Japoniam navigatio: ad quam duodecim ex Nostris destinati fuerant, praeter alios sex pro Sinica Missione nominatos. Habet collegium hoc, nullo tamen obligationis debito, varias classes, in quibus duo ex nostris Patribus scholasticam theologiam docent, alii vero duo casus conscientiae, unus item philosophiam, duo vero [479] humanitatem et grammaticam; demum unus ex Fratribus Abecedarii prima elementa litterarum dignoscendi atque pingendi pueros studio erudit, ac brevi decem annorum spatio [76] mirum est, quot doctos viros in philosophia et theologia collegium hoc produxerit, cum ex eo tam Japonica quam Sinica Provincia quamplures nunc habeat, quibus fere carebat ante hujus collegii fundationem.
In hoc quadriennio aliqua huic collegio successerunt incommoda, quae tamen aspirante divina gratia in majorem commoditatem sunt conversa. Primum illud fuit, quod mense Novembri anni 1600 (quo casu, adhuc ignoratur) domus quaedam a tergo ecclesiae nostrae conjuncta parvo incendio coepit ardere, quod veteri lignorum materia vires ministrante, adeo brevi tempore corroboratum est, ut tota nostra ecclesia cum omni altarium ornatu atque imaginibus combusta sit, totaque civitate accurrente vix locus fuit ad Sanctissimum Sacramentum cum suo tabernaculo eripiendum ab illa voraci flamma. Et ne ad comburendum collegium etiam se extenderet, pars etiam domus antiquae a Nostris et ab externis concurrentibus diruta est. Secundum incommodum anno sequenti sequutum est. Tyfonius enim ventus septies variis in diebus tam furiose totam hanc civitatem concussit, ut maximam partem domorum, quae terreis parietibus constant, ad terram dejecerit. Inter reliquas vero magnum damnum ea pars collegii passa est, quae ex veteri antiquae domus fabrica adhuc remanserat, ita ut omnino ad habitandum inhabilis redderetur. Ex quo factum est, ut Nostrorum habitatione diminuta, et ecclesia in loco scholarum ad remedium pro tempore accommodata, Nostri hoc fere triennio maximam incommoditatem sint perpessi. Hoc autem anno Lusitanorum liberalitate nova est constructa ecclesia, quae priorem et [480] forma et amplitudine maxime antecellit, ac prope eam alta turris erecta est ad campanas sustinendas, simulque novum cubiculorum aedificium exaedificatum est ad Nostros commode recipiendos. Itaque, quae huic collegio acciderant incommoda, in majorem utilitatem redundarunt.
Habet hoc collegium in interiori Sinico regno quatuor residentias, in quatuor distinctis provinciis. Prima est in civitate Xaucheo, quae ad Cantoniam provinciam pertinet. 2a est in civitate Nanchan in provincia Quansi, reliquae duae in hoc quadriennio sunt erectae in duabus regiis civitatibus Nankino et Pakino, magno cum Nostrorum honore et rei Christianae [76v] incremento: ultra enim omnem spem, postquam Nostri habitum litteratorum sinicorum, et christianae legis doctorum nomen assumpserunt, relicto bonziorum apud Sinas infami nomine, in tantam opinionem et venerationem apud sinicos magistratus (quos Mandarinos appellant) devenerunt, ut, qui antea vix genibus flexis ad colloquendum cum ipsi Mandarinis admittebantur, nunc sedentes et tanquam aequalem gradum habentes cum omni patria urbanitate colloquantur, ab eisdemque solitis inter eos munusculis invisantur, et ad convivia urbanissime invitentur. Ex quo factum est, ut, crescente Nostrorum fama et opinione, ab ipsis Mandarinis prius in regia civitate Nankino, in qua olim reges residebant, sint excepti, ac demum anno praeterito etiam ipso Rege sciente in regiam Pakim, in qua nunc reges morantur, sunt admissi, et in omnibus his quatuor civitatibus plures non infimae notae homines Domini Nostri Jesu Christi gregi se ascripserint. Apertumque est ostium non solum ad Christi Evangelium promulgandum, sed ad plures ex Nostris in Sinicum regnum introducendos, cum maxima omnium admiratione. Hoc tam congruenti tempore, divina Providentia sic statuente, percommode P. Visitator ex Japonia ad visitandum hoc collegium venit, atque ad Sinicas residentias cor[481]roborandas, in quibus novem tantum ex Nostris reperiebantur, alios sex sacerdotes destinavit, et alios duodecim in Japoniam, magna cum omnium gratulatione et hujus collegii existimatione, cum ex eo una die decem et octo ex Nostris, fere omnes theologi, ad propagandum Evangelium mitterentur.
Verum tanta laetitia (quod proprium est instabilis mundi hujus) statim in magnam tristitiam conversa est: eodem enim temporis momento, quo Patres nostri in Japoniam navigaturi ad conscendendam navim accedebant, repente duae Olandensium pyratarum naves prope navim apparuerunt, eamque, duce et militibus vacuam et omni fere auxilio destitutam, eo quod nondum navim ascenderant, brevissimo temporis momento in suam potestatem redegerunt, preciosissimis onustam mercibus, magno cum totius hujus civitatis et nostrae Societatis detrimento. Merces enim in ea positae plusquam quatercentum millibus aureorum aestimabantur: inter quos Nostri viginti mille aureorum summam amiserunt, quae summa nervus erat nostrae Societatis in his partibus, ad Japoniam, Si[77] nicas Missiones et hoc collegium sustentandum: quae omnia loca, amissa hac pecuniae summa, in maximam paupertatem ac necessitatem devenerunt. Ex quo etiam factum est, ut et Japonia hoc anno impensarum et ministrorum adjumento caruerit (ad eam enim navigaturi in hoc collegio remanserunt), et Sinica Missio sit etiam intercepta, cum ad eam ituri necessariis expensis careant, quibus sustententur. In tanta autem rerum omnium penuria spes duplex relinquebatur: altera fundationis hujus collegii, quam expectabamus, procurante Vestra Paternitate apud Regem Catholicum; altera vero, adventuras ex India naves aliquod auxilium allaturas ex ea pecunia, quam Summi Pontifices ex Hispanica Collectaria ad sustentandam Japoniam destinarant; quae, quoniam his quatuor annis praeteritis soluta non fuerat, hoc anno redditus horum quatuor annorum expectabamus. Sed utraque haec spes etiam nos fefellit. Nam de collegio fundando nihil actum esse cognovimus; et [in] Hispanica Collectaria pensio, quae erat sex millium aureorum [482] Camerae, ad quatuor tantum millia aureorum hispanìcorum redacta est, conditione etiam apposita, ut ne hi quatuor mille aurei solverentur, nisi prius Vestra Paternitas duo mille aureos, quos Sixtus Quintus auxerat, et decursas pensiones, hoc toto tempore debitas, remitteret. Ex his vero quatuor mille aureis, quos Procurator noster in Hispania exegit, variis casibus succedentibus vix duo mille et quingenti ad sinicum portum pervenerunt. Unde P. Visitator in maximis angustiis positus est, nesciens, quo pacto tanto malo possit remedium adhibere. Quod autem commodius sese obtulit, hoc fuit, naviculam quam citissime in Japoniam mittere, quo successus navis P. Viceprovinciali et Nostris omnibus innotesceret, et expensas sic minuerent, ut duodecim mille aurei, quos quotannis expendebant, ad quinque tantum millia reducerentur, atque ad hoc praestandum ducentos Dogicos et duas partes famulorum e domibus nostris dimitterent, et Patres residentiarum ad majores domos revocarentur, ac demum domorum et ecclesiarum fabrica omnis cessaret, hospitum convivia et munuscula etiam necessaria intermitterentur; denique cum terrarum dominis, ac reliquis Christianis agerent de aliquo subsidio Patribus in hac necessitate tribuendo, ita ut pecunia illa duodecim fere millium aureorum, quae apud ipsos remanserat in hujus anni sustentationem, saltem per tres sequentes annos sufficeret: nullum enim huic malo proximius remedium [77v] invenire poterat. Hoc autem, quamvis nostrae Japonicae Societatis et ipsius etiam Ecclesiae Christianae maximum sit futurum detrimentum, ne tamen omnino pereant, necessarium est. Et hic status est hujus Provinciae, qui ad Vestram Paternitatem describi potest, et a Procuratore, qui ex hac Provincia Romam mittitur, melius intelligetur. Mense Septembri ejusdem anni 1603 hic Catalogus renovatus est a P. Visitatore.
Depois deste Catalogo feito veo reposta de Japão, em que o P.e Viceprovincial escreveo, que se tinhao apertado no gasto. Mas não tinhão despedidos se não mui poucos
Dogicus [483] e moços, conservando inteiras todas as casas e residências, porque alguns senhores christãos os ajudão pera sustentação deste anno, até chegar a Nao.
Alexandro Valignano