Martyrium Fr. Minorum Almaligh

Eurasian Latin Archive

Martyrium Fr. Minorum Almaligh Ignotus ELA 20/08/2018 CC BY-NC-SA 4.0
in: Sinica Franciscana, I: Itinera et relationes fratrum Minorum saeculi XIII et XIV, a cura di A. Van Den Wyngaert, Firenze, Quaracchi, 1929, 373-377 http://heron-net.be/pa_cct/index.php/Detail/objects/151 https://hdl.handle.net/2027/mdp.39015012963784

Digitized with ABBYY Fine Reader, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive

Latin Prosa Sinica Franciscana Passio China 1339
E. Carbé: OCR (level 1), TEI (level 1)
E. Carbé: text revision (level 2), TEI (level 2)
[510]

Fr. vero Iohannes [de Marignolli] cum aliis fratribus suam legationem complevit. Et dum fuit prope Amalech, audivit de novo [quod] decesserat Imperator, qui fratres Minores in tantum diligebat, ut Fr. Franciscum de Alexandria, qui ipsum a cancro et fistula miraculose curaverat, patrem suum vocaret et sibi proprium filium tradidisset ad nutriendum et postea baptizandum. Audivit etiam nova, quod quidam religiosus saracenus, Alisoldani nomine, factus fuerat Imperator. Qui primam crudelitatem in christianos ostendens, ferali edicto praecepit quod omnes christiani occiderentur, nisi vellent effici saraceni, fide catholica abnegata. Tunc fuerunt capti omnes fratres, qui erant in conventu Amalech, videlicet : Fr. Franciscus de Alexandria, praefatus pater Imperatoris, Fr. Richardus de Burgundia, Episcopus, Fr. Raymundus Ruphi, provincialis, Fr. Pa[511]schalis Hispanus de Victoria, sacerdotes; necnon Fr. Laurentius de Alexandria et Fr. Petrus Martelli de Provincia, laici, qui aedificabant ecclesiam, quam eis concesserat Imperator defunctus.

Qui inducti et multipliciter examinati, ut saltem unirni verbum negationis fidei proferrent, in fide invictissimi, ab illa se nunquam velle recedere, sed potius pro illa mori clamantes, traditi sunt sarecenorum furiae populari. Qui primo fratres sanctos gladiolis parvis in diversis partibus corporis pungentes et vulnerantes, cum adhuc fidem Christi confiterentur constanter, irruentes contra eos in furia saraceni, cum gladiis eos lacerantes crudeliter occiderunt. Et sic glorioso martyrio Deo suas animas reddiderunt.

Martyrizatus etiam tunc fuit interpres Episcopi Cambaliensis et Guglielmus de Mutina, mercator Ianuensis. Omnes alii christiani qui erant ibi, fidem negantes timore mortis, facti sunt saraceni.

Tunc locum fratrum destruxerunt, et libros et alia vel rapuerunt vel igne combusserunt. Post modicum vero temporis, dictus Imperator Alisoldani, clamante sanctorum fratrum sanguine, fuit crudeliter interfectus et omnia sua combusta, ut secundum quantitatem culpae esset et plagarum modus.