In nomine Sanctissimae Trinitatis, Patris, et Filii, et Spiritus Sancti. Amen.
Anno a partu Virginis 1650, die 16. Augusti, quae ad inchoandam Congregationem praestituta est; affixis de more duobus Catalogis, altero Congregandorum, Eligendorum altero. In urbe Amacaensi, in Collegio Societatis JESU, convenerunt inprimis P. Joannes Cabral, Provincialis Japonicae Provinciae; ad ejus dexteram sederunt Professi 4 votorum, hoc ordine:
P. Franciscus Taveyra.
P. Joannes Maria Leria, Superior Missionis Laorum.
P. Antonius Ferreyra.
P. Balthasar Cittadelli, Rector Collegii Amacaensis.
P. Balthasar Caldeyra.
[1085]
P. Joseph Agnes.
P. Metellus Sacanus, Superior Cocincinensis Missionis.
P. Felix Morelli.
P. Thomas Valguarnera, Socius P. Provincialis.
P. Carolus da Rocha.
P. Joannes Andreas Lobelli.
P. Matthias d’Amaya, Socius P. Visitatoris.
P. Franciscus Figueira.
P. Franciscus Montefusculus.
P. Franciscus Rivas, Superior Cambogensis Missionis.
Ad sinistram vero P. Georgius Nunes, Procurator Provinciae.
Quibus omnibus congregatis, ac dicto alternatim hymno ‘Veni Creator’ cum sua oratione : P. Joannes Cabral Provincialis sermonem habuit quo paucis exposuit, cur coacta fuerit Congregatio, proposuitque ea, de quibus agendum esset; atque omnes, ut magna cum aedificatione ac synceritate in omnibus se gererent, adhortatus est.
Deinde idem P. Provincialis quaesiit ab omnibus, num censenda esset legitima Congregatio? Responsum est ab omnibus: legitima. Quaesiit etiam, num supplendi essent defectus (si qui forte surrepsissent) circa omnia quae ad ipsam Congregationem, aut congregandi formam, pertinent? Responsum est ab omnibus: supplendi.
Denique petiit, num hoc anno mittendus Romam esset Procurator? Dubitationem enim faciebat, tum quia P. Antonius Cardinius, in praecedenti Congregatione Procurator electus, nondum Amacaum reversus fuerat; tum, quia praesens hujus Provinciae inopia tam magnos sumptus in tam longinqua navigatione non patiebatur impendere. Attamen, nemine discrepante, Congregationi visum est, hoc anno Procuratorem mittere [358v] ob duplicem praecipue causam: Prima, quia servanda erat Formula Congregationis Provincialis, in qua praescribitur, sexto quoque anno mittendum Procuratorem; licet postea per concessionem peculia [1086]rem dilatum fuerit spatium ad nonum quemlibet annum. Cum igitur ex ultima Congregatione elapsi sint duodecim, nulla inerat caussa, cur ulterius protraheretur. 2aSecunda, quia multa prae manibus erant, eaque gravia negotia, quae cum Reverendo Patre Nostro [Generali] coram agenda erant.
Eadem die, videlicet 16. Augusti, mane P. Franciscus Montefuscolus ad plura secreta suffragia electus est in Secretarium, primo scrutinio. Eodemque modo in ejus Adjutorem primo scrutinio electus est P. Mathias d’Amaya, ambo Professi 4 votorum. Electi itidem sunt ad plura secreta suffragia, e primariis Patribus Professis 4 votorum, Deputati duo, hoc est: P. Antonius Ferreira et Pater Balthasar Cittadelli, ambo in primo scrutinio.
His ita peractis, omnium consensione indictus est dies ab inchoata Congregatione tertius ad Procuratoris electionem, et ad informationes interim de more capiendas.
Quincta igitur feria, quae fuit 18. Augusti, convenerunt Patres ad locum praefixum, et fusa brevi oratione, primo, ut omnia legitime procederent, recitata sunt, quae in Formula Congregationis Provincialis continentur. Deinde lecta sunt omnia consultiva suffragia Patrum professorum in Missionibus degentium. Denique ad plura medietate suffragia electus est in Procuratorem 2° scrutinio P. Balthasar Cittadelli, Rector hujus collegii; eodemque modo electus est in Substi[tu]tum 5° scrutinio P. Emmanuel Cardosus, Superior Missionis Tumquinensis, ubi ea tempestate versabatur, ambo Professi 4 votorum.
Et quoniam P. Balthasar Cittadelli tria impedimenta proposuit de suo itinere Romano: primum scilicet, quia maris agitatione sentiebat se solito plus vexari; 2umsecundum,quia dotes illae, quae ad pertractanda negotia requiruntur, sibi deerant; 3umtertium, quia nuperrime per litteras acceperat, P. Joannem Maracium, Procuratorem in Goana Congregatione electum, ad Lusitaniam pervenisse, ejusque adventum Serenissimo Regi minime gratum fuisse, eo nomine tantum, quia Lusitanus non erat. Insuper edicto regio prohibitum fuisse, ne Religiosus ullus, praeter Lusitanos, ad Indias trajiceret. — Quae impedimenta juxta decretum 49. 7. Congr. post Substituti electionem audita sunt, atque omnium suffragiis [1087] (excluso a Congregatione tantisper praedicto Patre) admissa non sunt. Revocatus postea P. Balthasar congregatorum Patrum sententiis acquievit, suamque electionem illico accepit.
Franciscus Montefuscolus, Secretarius
Sigillum
[365]
........
His in hunc modum ritè peractis, dictoque alternatim ac submissa voce hymno ‘Te Deum Laudamus’, dimissa est Congregatio die 29. Augusti anno 1650.
Franciscus Montefuscolus, Secretarius
Sigillum