Digitized with ABBYY FineReader 12.1.11, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive
BREVIS
RELATIO
DE NUMERO ET QUALItate Christianorum apud
Sinas
Auctore
P. Martino Martinio
Tridentino viceprovinciae Sinensis
Procuratore è Societate Iesu
IHS
Iuxta Exemplar Romanum
COLONIAE
Apud IOANNEM BUSEUM Bibliopolam M DC LV
Superiorum Permissus
EMINENTISSIMO ET REVERENDISSIMO
D. CARDINALI
ANTONIO
BARBERINO
S.R.E. Camerario, et Sacro Congregato
de Propaganda fide Praefecto
EMINENTISSIMUS ET REVERENDISSUM PRINCEPS,
Et fructibus, quos novale Christo in ultimo Oriente profert, effero Eminentiae Tuae hunc manipulum, ut qui Congregationi, quae est dilatando pomoerio Religionis Christiana, praefides vineam Christi videas extendisse palmites suos usque ad mare, scilicet Eoum, quo maxima culti Orbis pars (hoc est Asia)terminatur.
Brevis quidem Relatio est; sed ea omnia per compendium continet, quae Patres Societatis Iesu in amplissimo Sinarum Regno, ad Dei gloriam, et animarum salutem, studiis ac laboribus non aspernandis procurârunt; ut ita uno quasi intuitu collectos hactenus fructus, quique divinâ adiuvante gratiâ sperantur, quivis assequi valeat [2] summatin nunc praemitto, et quasi ad pralibandum appono, quae fusiùs enarranda ampliori Volumini reservantur; quod ea, quae ab anno 1610 (quo suum , De Christiana Expeditione apud Sinas suscepta à Societate Iesu, Librum concludit R.P. Trigautius) gesta sunt usque ad haec tempora, complectetur: quia consilium mihi est, multorum desideria accendere, ut mox secuturam ampliorem Historiam eò avidiùs expectent; id quod, ut puto, haec Relatio faciet, si non satisfacit.
Nec diù mihi Patronus quaerendus fuit, cui hanc opellam dedicarem. Quoniam Sacrae Congregationi de propaganda Fide praesides, illaque propagata apud Sinas Fidei nova germina continet; Te, Cardinalis Antoni, in Patronum adoptavit.
Accipe igitur hoc levidense munusculum, quà soles benignitate res omnes spectantes ad propagationem Fidei, cuius curam geris, et pro singulari Tuâ in nostram Societatem benevolentia, Operarios in illâ Vineá non inutiliter desudantes tuo patrocinio fove. In tenui re habes indicem gratissimi animi ob [3] eximia Tua in Societatem merita, et pignus propensissimae ad inserviendum Eminentiae Tuae in omnibus voluntatis. Vale, et vivos Nestoreos annos. Romae, exeunte Decembri et anno 1654.
BREVIS
GOSVVINVS
NICKEL
Societatis IESU Praepositus Generalis.
Cum brevem Relationem de numero, et qualitate Christianorum apud Sinas, à Patre Martino Martinio, nostra Societatis conscriptam aliquot eiusdem Societatis Religiosi recognoverint, et in lucem edi posse probaverint; potestatem facimus, ut typas mandetur. Si ista iis, ad quos attinet, videbitur; cuius rei gratia has litteras, manu nostrâ subscriptas, sigilloque nostro munitas damus Roma, 15. Novembris 1654.
GOSVVINUS NICKEL
Imprimatur, si videbitur Reverendiss. P. Mag. Sac. Pal. Apost. M. Anania Vicesregens. Imprimatur Fr.Dominicus Manettus Reverendi P.Raymundi Capisucchi Sac. Pal. Apost. Magistri Socius, Ord. Praedic.
I
BREVIS
RELATIO
DE NUMERO, ET QUALITATE Christianorum apud SINAS.
§ PRIMUS.
NOMINA AC NATIONES PAtrum é Societate Iesu, qui Sinis divinam legem praedicarunt.
PRIMUS, qui è Societate IESU Sinica expeditionem egressus est, fuit Indiarum Apostolus sanctus Franciscus Xaverius, quem Sinicae Missionis non Antesignanum modò gloriosissimum, sed etiam Moysen alterum vocare iure merito possumus: licèt enim continentem Sinarum ingressus non sit, et ad illius ianuas mortuus in Insula Sancham, Sinico imperatore subiecta, suorum laborum praemia apud Superos obtinuerit: tamen, tanquam alter Moyses, suis successoribus è Societate IESU (quam adeò [7]amabat) ingressum de Coelo impetravit, manet haec fortuna nepotes. Biennio autem, aut paulo plus, post felicissimam tanti Apostoli mortem, hoc est, anno 1555, P. Melchior Nunes Lusitanus aliquam Sinis legis Evangelicae notitiam dedit, ex occasione, quòd Iaponiam petens, non parvo tempore substiterit ad Urbem nobilissimam Quangcheu, quae Quangtung Provinciae Metropolis est.
Post haec hanc Sacram Expeditionem Patres Societatis nostrae eo ordine successivè ingressi sunt, quo hic ponuntur. 1. Pater Michaël Rogerio. 2. P.Pater Francisco Pasio. 3.P.Pater Matthaeus Ricci, Itali. 4. P.Pater Duarte De Sande 5. P.Pater Antonius de Almeida, Lusitani 6. P.Pater Franciscus Petri 7. P.Pater Lazarus Cattaneus, Itali. 8. P.Pater Ioannes Soërio Lusitanus. 9. P.Pater Nicolaus Longobardo, Italus, qui adhuc vivit, ingressusque est Sinarum Regnum anno à partu Virginis 1597; unde iam annis 57 hanc [8] excolit vineam, plenus dierum ac mediorum. 10. P.Pater Ioannes de Rocha Lusitanus. 11. P.Pater Didacus Pantoia Hispanus. 12. P.Pater Emanuel Dias senior Lusitanus. 13. P.Pater Bartholomaeus Tedeschi Italus. 14. P.Pater Petrus Ribeiro. 15. P.Pater Gaspar Ferreira, Lusitani. 16. P.Pater Alphonsus Vagnoni Italus. 17. P.Pater Felicianus de Sylva. 18. P.Pater Hieronymus Rodriguez, Lusitani. 19. P.Pater Sebastianus de Ursis Italus. 20. P.Pater Emanuel Dias iunior Lusitanus. 21. P.Pater Nicolaus Trigautius Belga. 22. P.Pater Franciscus Sambiasi. 23. P.Pater Iulius Aleni, Itali. 24. P.Pater Petrus Spira Germanus. 25. P.Pater Alvarus Semedo Lusitanus. 26. P.Pater Ioannes Uremon. 27. P.Pater Ioannes Terentius, Germani. 28. P.Pater Franciscus Furtado Lusitanus. 29. P.Pater oannes Adamus Schal à Bell, Germanus. 30. P.Pater Iacobus Rho Mediolanensis. 31. P.Pater Rodericus de Figueredo. 32. P.Pater Ioannes Froes, Lusitani. 33. P.Pater Andreas Rodomina Polonus. 34. P.Pater Simon de Cuhna Lusitanus. 35. P.Pater Tranquillus Grasetti Italus. 36. P.Pater Stephanus Faber [11] Gallus. 37. P.Pater Benedictos de Mattos, Lusitanus. 38. P.Pater Petrus Canevari Italus. 39. P.Pater Michaël Trigautius Belga. 40. P.PaterAugustinus Todeschino Italus. 41. P.PaterIgnatius de Costa. 42. P.PaterAntonius de Gouea. 43. P.Pater Ioannes Monteiro, Lusitani. 44. P.Pater Hieronymus, Gravina. 45. P.Pater Franciscus Brancati. 46. P.Pater Ludovicus Buglio. Siculi. 47. P.Pater Michael Valta. 48. P.Pater Nicolaus Viva, Germani. 49. P.Pater Gabriel de Magalhoes. 50. P.Pater Iosephus de Almeida, Lusitani. 51. P.Pater Franciscus Ferraris Italus. 52. P.Pater Martinus Martini Tridentinus. 53. P.Pater Ioannes Nicolaus Smogolecky. 54. P.Pater Michael Boym, Poloni. 55. P.Pater Andreas Xavier, sive Coffler, Germanus. 56. P.Pater Ioannes Valat Gallus. 57. P.Pater Emanuel Giorgi. 58. P.Pater Felicianus Pacheco, Lusitani. His non addo Fratres Coadiutores, omnino quindecim; et ad Christianorum numerum prospero.
§. SECUNDUS.
Christianorum in Sinis numerus
Anno Domini 1627, censa sunt ad decies et ter mille capita Christianorum, collecto censu et numero ex Provincijs Kiangsi, Chekiang, Nanking, Xantung, Xensi, Xansi, et Peking.
[P. Rodericus Figueredo in suis litteris] Anno Domini 1636, censa sunt ad quadraginta Capitum millia, Christi fidem profitentium, in Provincijs Nanking, Chekiang, Kiangsi, Xantung, Fokien, Honan, Xensi et Xansi, ac Peking: qui numerus tametsi adeò magnus non videatur, si annos ab octogesimo quingentesimo supra millesimum huic labori impensos numeres, idque tantis cum operum sudoribus, apud gentiles usque eò copiosos et frequentes; magnus tamen reverà est, nec pauci dicendi sunt, si difficultates in ingressu huius Regni superandas, populoque lege Dei instituendo conside[10]res, quae ex severis contra exteros legibus, quibus apud ipsos magna reverentia est, praesertim oriuntur.
Notandum verò est, in Provinciâ Fokien sive Chincheo (quam solam ex quindecim Sinici Imperij frequentârunt alij Religiosi à nostris Ordines) eodem anno supra mille nongentos et nonaginta numerâsse nos Christianos, ex iisque in ipsa Urbe Metropoli Focheu, cum duobus suburbijs, ad mille sexcentos et amplius, salutaribus Baptismi aquis fuisse ablutos, idque spatio annorum decem, quibus lex Evangelica primùm illis innotuerat; neque enim ante annum 1625, ad eos, qui verbum Domini ibi primus disseminavit, Pater Iulius Aleni pervenerat.
Quod si Sanctus Iacobus toto illo tempore, quo incoluit Hispaniam, non nisi aliquos reddidit Christianos; utique parvus omnino fructus non est, si decenni spatio ad duo numerantur millia. Quin ut illi Septemviri Sancti Iacobi, semen fuere infinitorum alio[11]rum subsequentium;ita sperandum, non minus hosce futuros: quod etiam ex parte anno 1638 sumus experti, septem supra decem varjis in locis erectis Ecclesiis, tribusque sedibus hominum seu virorum Religiosorum in hac sola provincia statutis,
[Annux 1638] Anno Domini 1640, supra sexaginta aut septuaginta fuêre Christianorum milia, in Provincjis Peking, Nanking, Fokien, Kiangsi, Chekiang, alijsque, quas supra enumeravimus: ut omittam alias fidei nostrae mysteriis omnino imbutas ad tredecim ex quindecim, quibus hoc Regnum constituitur, Provincijs; ita ut duae tantum adhuc imbuendae supersint.
Adverto autem porro hoc, quotannis sex saltèm millia sacris baptismi aquis Christo renasci solita: unde anno millesimo sexcentesimo quinquagesimo primo, quando è Sinis exivi, minimum numerabantur; qui Christo nomen dedêre, centum quinquaginta mil[13]lia: quibus tamen ipsis non adnumero aliquot centena millia in Tungking, quae Christi fidem admiserunt, quod Regnum etiam Sinici Imperij pars censetur. Tantus ergò iam est numerus, ut paucos intra annos sperari non immeritò possit, nihil hasce terras, Christianorum numero, caeteris etiam cultissimis cessuras. Id spondet innumera isthic hominum multitudo, magna ad fidem nostram animi propensio, festinationeque, quâ moras ante ductas facilè compensant, ac delent, cumque, ut aiunt vulgò, citò nata citò pereant, tantò hic progressus est à ruina securior, quò altiores egit radices. Haec de numero.
§. TERTIUS.
Qui quale suae SINAE fidem Christi susceperint, proponitur.
Superest ut videamus, qui qualesque ij sint, de quibus sinistra adeò informatio est ad Insulas Philippinas, et inde in Europam usque delata. Primum [14] tum verbis tum scriptis evulgatum, parùm admodum profici cum Mandarinis honestioribus; solam faecem populi ad fidem nostram converti; deinde quoad res, quae naturae vim atque ordinem superant, (unde supernaturales dictae) animadversum aiunt, Christianos nostros, parùm sanae fidei esse, multùm suis erroribus et idolatriae addictos, adeò ut legem nostram cum Deorum suorum cultu miscere velle videantur. Ad haec parum dediti dicuntur operibus Charitatis, atque eleemosynarum largitioni, parùm firmi atque costantes in fide semel suscepta, frigidiores in orationibus, afflictationibusque corporis.
His similibusque opinionibus imbutae iam sunt Philippinae Insulae, atque inde Hispaniam pervagatae Romam usque pervenerunt; quae res ex eo orta, quod Philippinensium aliqui credant, etiam intra Sinam baptizari passim non notos, nec instructos satis, ut apud suos saepè vident: [15] quod si Sinenses illis coram spectare liceret, aliter longè de ijs iudicarent. Et ut demus, ita esse de Sinensibus, qui in Philippinis sunt, minimè mirum eos non satis de rebus fidei, omnibusque ad hanc necessarijs esse instructos; cum hinc inde per varia loca sparsi sint, plurima Europaeorum militum aliorumque advenarum mala vivendi exempla iis ob oculos quotidie versentur, et multas passim vexationes sustineant, ut propterea eò ampliùs mirandum sit eos amplecti fidem illorum, qui magis rationi naturali quàm ipsimet gentiles adversentur. Sed ut hosce praeteramus, videamus quae spectant ad Sinenses ipsos, qui non nisi ex Europaeis advenis Patres, operariosque Evangelicos intuentur.
Constat sub ipsa huius Missionis principia parùm fuisse profectum inter honorationes Regni, primumque qui nostra sacra in urbe Chauking susceperit, miserum fuisse pauperculum, domo ab ipsis parentibus amicisque eie[16]ctum, in agris ad mortem derelictum; quòd domestici, morbi, quo tenebatur, foetorem non ferrent. hunc à P. Rogerio, exiguâ, quam illi struxerat, casulâ susceptum, scribit Trigautius, [de expedit. Sinensi lib 2 cap. 5] curatumque; Patre illi cibos suis manibus caeteraque ad vitam necessaria, ingenti Charitatis exemplo, sponte sua subministrante: eâ re oculos misero fuisse apertos, cùm hunc exterorum amorem ac benevolentiam, cum suorum malevolentia subinde conferret, neque malè concluderet, neque malè concluderet, legem, quae ad talia moveret opera, debere esse veram, eamque quae tutò ducat, et securè ad vitam aeternam. Hanc ob causam Baptismum expetijt, eoque impetrato non ita multo post excessit è vita, magna salutis suae spe Patri Rogerio relicta. Hisce initijs despectis atque obscuris, hominum iudicio, ea iacta sunt fundamenta, quibus postmodùm tanta Christianorum multitudo accessit.
Hic Dei agendi modus, est confor[17]mis omnino illi stylo, quo usus est in ipsis primis fundamentis nascentis Ecclesiae, adhibens abiectissima quaeque in oculis hominum; ne supersit ulla dubitandi ratio, quin in ijs vel maxim concurrat, atque eluceat potentia dextera Excelsi.
Rationi tamen minimè repugnat, immo consentaneum potiùs est, ut Operarij Evangelici omnem opem adhibeant atque operam, quâ honoratiores quosdam magis eminentes, ad fidei nostrae cultum susceptionemque pelliceant: tum, ut tantò maior rebus nostris concilietur auctoritas; tum etiam, ut ij exemplo suo, quò digniori, eò efficactori, caeteros ad fidem amplectendam facilius moveant. Hinc suadet Seraphicus Doctor S. Bonaventura, [Quaestione 23. in determinaitonibus quaestiorum circa Reg. S. Franccisci..] divitibus atque potentibus convertendis diligentiùs ad laborandum, quam pauperibus ac tenuioribus: quia [verba eius recito] maior utilitas provenit ex cor[18]rectione unius divitas, quàm plurium pauperum enim salus sibimet prodest, tam propter exemplum aliorum, qui inde aedificantur, et provocantur ad bonum, quàm propter alia bona, qua per eum promoventur in alijs, et mala, quae impediuntur. Qualis rector civitatis, tales habitantes in ea. Conversio Costantini Imperatoris ad fidem plus profuit Ecclesia, quàm multorum aliorum. Hinc fortè, mutato Sauli nomine, Doctor gentium Apostolus, Pauli nomen assumpsit; quòd Cypri proconsulem Romanum nobilissimum Sergium Paulum salutaribus Baptismi aquis eluisset. Tametsi non desint, qui dicant, gentile istud nomen assumptum ab Apostolo, ut, quia cum gentibus illi deinceps agendum, et illo esset nomine notior, et plusculum sibi authoritatis acquireret, magisque sibi Romanorum animos conciliaret, priori Sauli nomine, suos inter maximè honorato, atque ab ipsis Regibus usurpato, relicto: ut obiter isthic notetur, [19] non de nihilo esse, quòd nostri relictis nominibus sibi proprijs Europaeis, Sinensibusque honoratioribus, illisque notioribus susceptis, passim vocentur.
Audiendus hoc loco Sanctus Hieronymus: qui ut Scipio Africanus ab Africâ, alijque ab aliis Orbis partibus à de subactis, gloriosum sibi nomen asciverunt, ita, inquit, e Saulus ad praedicationem gentium missus, à Primo Ecclesiae spolio proconsule Sergio Paulo, victoriae suae trophaea retulit, erexitque vexillum, ut Paulus diceretur è Saulo. Hac de causa id unum ab ipsis principijs tentarunt spectarunque Patres ibi nostri, ut Mandarinos quosdam atque litteratos Christo lucrifacerent; qui cùm ibi nobiliores potentioresque sint, facilè facem caeteris secuturis praelucerent.
Eamdem ob rem tantoperè ursit Pater Alexander Valignanus, ut in utraque Aula, Nanking et Peking, nostri sedem figerent, domunquem occuparent; atque ut illud consequeretur, tan[20]tis se periculis molestiisque obiecit P. Mattheaeus Riccius, donec tandem statutis ibi domibus feliciter eluctaretur; doctrinâ suâ ac virtute plurimorum ibi Magnatum conciliatâ amicitiâ, quorum nonnulli Baptismo initiati sunt, ut Doctor ille Paulus, qui magnus deinde Colaus, hoc est, ad supremam post Regem dignitatem evectus est; tum altero etiam nobilissimo Litterato converso, qui èt Paulus dictus; quem secuti Doctores Leo, et Michael; ambo duae nascentis illius Ecclesiae firmissimae columnae: qui successus ita deinceps continuati sunt, ut anno 1636, numerati fuerint ex Mandarinis gravioribus decem et quatuor, Doctores decem, Licentiati undecim, Baccalaurei ducenti nonaginta et unus (omnibus enim hisce gradibus maiorique quàm nos aestimatione utuntur Sinae) Christianis sacris imbuti: quibus non addo sequentium annorum numerum, qui continuo Dei beneficio, et aliorum exemplo, non mediocriter excrevi.
[21]His accensendi plurimi ex sanguine Regio, qui tametsi Regni gubernacula non attingunt, sunt tamen potentiâ ac dignitate multùm supra caeteros eminentes. Ex his erant eodem anno Christiani supra centum, et quadraginta; ut ne numerem quadraginta eoque ampliùs Eunuchos, quibus REX in ipso Palatio utitur ad ministerium.
Deniquae Dominae Palatinae, intèrque eas ipsamet Thienki Regis praecedentis uxor, anno millesimo sexcentesimo trigesimo nono numeratae ad triginta et octo, et anno 1664°, ad quadraginta et plures, crescente indies fidelium, illorum Magnatum numero.
Rebus ita prospere fluentibus, improvisa Tartarorum tempestas Sinicum oppressit Imperium, Taiminga familia vexatur, Regia Peking occupatur, Palatium expilatur, Rex se ipsum suspendit, Palatinae dilabuntur, tota demum rei Christianae spes in Palatio praescinditur. Timendum erat (cùm [22] mores ac ingenia Tartarorum nondum nota essent) ne Sinica Ecclesia interiret; Deus tamen Optimus Maximus ita nobis, qui rem divinam procurabamus in Sinis, Tartarorum animos conciliavit, ut libere Christianam rem agere permissi simus; quin imò Tartari ipsi non modò nos fovere, templaque aliqua nobis extruere coeperunt; verùm etiam non pauci sacris nostris initiati sunt: qua de re fusiùs, Deo volente, in Annalibus Sinensibus Societatis Iesu, quos meditor. Quapropter dicere cum Sancto Leone possumus, f divino consilio factum esse, quod Sinicum occuparint Imperium: ut nimirum citiùs pervios haberet praedicatio generalis, quos unius teneret regimen civitatis.
Quod vero non parva dignum videtur admiratione est, quòd Societatis nostrae Patres ab à se invicem inimicis Regibus etiam amarentur ac permitterentur. numquam quippe Tartarus, quòd sub Sinicis Regibus per va[23]rias provincias electis essemus, indignatus est; numquam Reges hi electi, quòd sub Tartaris quoque versaremur. Ubique Deus Regum corda in manu sua habuit, nobisque propitia reddidit. unde dum alij Deo ac Ecclesiae sub Provincijs à Tartaris occupatis laborant, alij sub Sinico Rege Iunglieo adeò felicem habuerunt sortem, ut Reginam Uxorem, Filium haeredem, ac demum ipsam Regis matrem sacris aquis abluerint.
In quibus miraculi instar habe, quòd cùm pro insita genti arrogantia, generisque ac status dignitate, imperare alijs assueverint; ita sese ad institutionem directionemque exterorum quorundam, eorumque inopum, subijciant, ut vel ex eo divinam gratiam effectu planè prodigioso possis agnoscere.
§ QUARTUS.
Christianorum Sinensium circa res divinae diligentia, ac in susceptâ fide constantia explicatur.
Quod ad supernatulia attinet, lumenque, quo Sanctus Spiritus fidelium corda accendit, et illustrat, alibi ostendemus, quàm procul Sinenses Christiani absint à permittendis erroribus, fovendis superstitionibus, ut falsò à quibusdam obiectum inaudii. Neque enim ullus hîc ad Christi sacra cogitur; cùm nemo sit, qui compellat: nec ratione privati commodi allicitur; cum nulla inde utilitas aut lucrum; immo, quod solemne iam olim, multorum gentilium maledicentia sequatur, et opprobrium: nec fraude quispiam inducitur; cùm enim, uti notum omnibus, ingenio plurimum ac iudicio valeant, nemo fidem nostram suscipit, quin multo antè, idque diligenter, omnia seriò perpenderit, dubia sua (quae et subinde difficultatem quibusdam [25] possint facessere) proposuerit, rationesque credibilitatis abundè perceperit; ut nihil hìc dicam de favoribus extraordinarijs, quibus se suamque Matrem ac Divos tutelares piè invocantes subinde impertitus est; è quo genere Litterae Annuae annis trigesimo octavo, trigesimo nono, et quadragesimo, ac sequentibus, plures memorant mortuos redivivos, curatos derepentè infirmos, energumenos tetro illo spiritu ac hospite liberos per Exorcismos Ecclesiae. Ne enumerem opem multis divinitus allatam per sacras imagines, Agnos Dei, sacra numismata, et Cruces: cuius rei participes omnino non sunt nec infideles, nec mali Christiani; quin potiùs gravibus saepe poenis increpatur tepor illorum et durities. Ea alibi scribentur omnia opportuniùs.
Quid porrò dicendum de multorum in fide costantiâ? in laboribus, in periculis, in persecutionibus gravissimis; ne dicam singulatim de singulis, quae quisque domi suae passus est in a[26]missione bonorum, honoris, et dignitatum; verborum, ac non rarò etiam verberum in flictionem, à parentibus, et amicis, quibus eos à fide ac proposito, per vim frequenter abducere sunt conati.
Transeo hosce omnes; numero enim obruerer. In persecutione, quae maximam partem Sinarum pervagata est anno 1616, et 17, sub Mandarino Nankinensi, nomine Xin, cum Patribus capti sunt tres ex Adiutoribus nostris fratribus domesticis, natione Sinae, tormentis saevissimis excruciati, ut reliquos Christianos proderent: ad triremes, ut mancipia, damnati, constantissimi inde perstitêre. Cum captivis Patribus subire vincula ac carceres cupiêre plurimi, morique pro Christo exoptavêre; quidam etiam voti compotes, summa alacritate Fidem professi mortem obierunt.
In persecutione altera, quae in Provincia Fokien excitata postmodum est, Christiani complures, una cum Patre nostro Iulio Aleni, in tempo Deum [27] suppliciter precantes, ad Martirij coronam aspirantes diù perstiterant; at non nisi unus et alter obtinuêre coronam. Primus, ex inedia, et laboribus in carcere defunctus; alter, illius frater, Martyrio affectus in Haynan. Plurimi ex ipsis ingentes calamitates passi sunt; eò quòd essent Christiani, domo, facultatibus, gradibus, libertateque ob Christum spoliati. Mira etiam fuit promtitudo alacritasque Doctorum, Pauli, Michaelis, Leonis, aliorumque Mandarinorum in scribendis pro Patribus ac fide nostra varijs Apologijs, refutandis Sinensium erroribus, uti paenè olim fecerunt Iustini, Athanasij, Gregorij, aliaque Ecclesiae lumina.
Neque hisce contenti, dum tempestas illa deserbuisset, Patres domi suae abditos detinuêre, nulla periculi sui, nulla perdendae dignitatis, aut muneris habita ratione, id totum Deo ac Fidei suae professioni se debere rati. Haec aliaque, quae tacitus praetereo, effectus sunt Fidei minimè dubiae, debilis, aut in[28]constantis; quae qui coram Patres nostri oculatissimi, mirantur ab extraneis, iisque Viris Religiosis, supra modum elevari ac minui.
Idem luculenter probant opera Charitatis illorum, sanè praeclara. Sunt qui Christianos bonis spoliatos restituere in integrum; insigniter liberales in dandis eleemosynis, pro condendis templis, ijsque adornandis; gnari etiam necessitatis nostrae, et inopiae domesticae, maximè post interruptum Lusitanorum cum Iaponiâ commercium, Patribus id hactenus accipere detrectantibus quod necesse erat, non semel spontè liberaliterque obtulêre; quamvis numquam admiserint Nostri, longè malentes extremam pati penuriam, quàm ut apud Gentiles viliùs existimaretur opus Evangelii, et propagatio Fidei.
Per modum Sodalitatum coguntur Coetus, in quibus ubi de divinis rebus habitus est sermo, proponuntur Christianorum necessitates, deputantur ad [29] sollicitudinem et curam harum aliqui, renato hic quodammodò fervore primitiva Ecclesiae. Licet verò in corporeis hisce exactissimi sint, multò tamen ampliùs in spiritualibus misericordiae operibus praestant. Hinc vix repertum Evangelicae lucis thesaurum summo zelo quàm primùm cum aliis communicant: adeò, ut quisque foecundo aequiparari possit semini, quod continuò fructum faciat inter parentes, notos et amicos. Natura factos eos credas compositosque ad pietatem: tanta ducuntur rerum sacrarum reverentia ac veneratione. Plurimi inter eos Orationi mentali, et rerum sacrarium meditationi vacant, maximè Passionis Domini; idque cum singulari animi sensu, prorumpentibus subinde ex pio animi affectu tenerrimis lacrymis, qui fructus in ipsos exteriores actus redundat.
Sacro intersunt summa cum pietatis significatione, et attentione; cuius arcana Mysteria sua iam lingua ac litteris habent expressa, Patrum nostrorum [24] operâ. Est vibi Consecrationis tempore nudatum tergum acri verberatione, in memoriam sacratissimae Passionis, affligant. Ortum id à quodam ibi Christiano; qui cum die quodam sesto seriùs advenisset, ut Sacro interesset, tanto mali caeteris praebiti exempli sensu affectus est, ut pro culpae suae satisfactione, emendationeque dati, ut rebatur, scandali, acriter se flagellis ex funiculis contextis coram adstantibus diverberarit. Quod ille tunc in poenam, id nunc reliqui faciunt in pietatis et ardoris argumentum.
Maximè addicti sunt poenitentiae Sacramento, eoque utuntur summo candore animi, et accuratione; et quamvis in Sinis maxime indecorum fit, detecto videri capite, hocque solùm fiat Reis, qui ad Tribunalia adducuntur; nostri tamen Christiani, quando confitentur, detecto capite Confessarium accedunt, tanquam Rei ad Iudicem. Culpas etiam minimas confitentur, parati quamvis poenam indictam, ieiunium et non[31]numquam diverberationem admittere. Mira quà corporis, qua animi modestia, compositione, et demissione ad divinissimum sacrae Eucharestiae mysterium accedunt, pridie se studios è parantes, multoque in gratiarum actione reddenda assumpto tempore.
Recordari deberent Philippinenses illius Adolescentis Capitanei, qui elapsis annis venit ad urbem Manilam ex Cinceo: cuius rerum in hac re exemplum adeò extulit R. P. Bartholomaeus Martinez Provincialis Dominicanae familiae, Vir verè Apostolicus et magnus Zelator animarum, ut à multis saepius auditus sit asserere. Tametsi aliud non egissent Patres Societatis apud Sinas quàm hunc solum convertere, abundè nihilò secius ipsos, benèque impensos posse putare suos labores. Hoc viri illius religiosissimi, omniumque, qui Adolescentem illum nôrant, fuit testimonium. Haec qui qualesque sint Christiani, plus satis demonstrant; ut nihil sit necessum maculam [32] aliquam illorum gloriae ab aliis inuri.
§ QUINTUS.
De statu rei Christiana in Aulâ Regiâ
Quia suprà attingimus quosdam ex Aula Regia conversos, et mirus plane est modus, quo lux Evangelica eò penetravit; verbis ferè Patris Ioannis Adami, qui totius huius negotij curam gessit, eundem tibi repraesento.
Aula Regia, in medio urbis Peking loco sita, tribus muris clauditur. intra duos primos, eosque extimos, sunt Custodes corporis Mandarini, Eunuchi, alijque Ministri Regij: intra ultimum, qui spatium caeteris longè maius pro cubiculis, hortis, ac sylvis continet, habitat Rex. Huc nemo, ne brevissimo quidem temporis intervallo, admittirut, praeter Eunuchos ac mulieres, quibus Rex ad omne ministerium utitur. Omnes illae Palatinae, ex quo intrârunt, numquam egreditur splendido illo ornatoque Aulae carcere: varij interiùs sunt ministeriorum gradus ac dignitates.
[33]Una princeps est Regina legitima, cuius filijs ius est successionis ad Regnum; aliae sunt concubinae: aliae ab his regium ministerium curant, aliae à cubiculis, custodes vestium aliae, aliae Aulae praefecta est. Cumque egressus nulli pateat, manent semel ingressae ad usque ipsam Imperatoris mortem. Ibidem sunt prioris Regis Uxor, et concubinae, cum suis quoque Eunuchis et ancillis: quidam etiam Eunuchi regij Musicae, Astrologiae, rebus Mathematicis, aliisque minùs congruentibus sequiori sexui, praefecti sunt.
Ex hac adeò arctâ Regis, totiùsque Aulae conclusione ingens oritur difficultas, eò Evangelij lucem inferendi. At quod non potest humana industria, facilè efficit divina potentia. Erat inter Ephebos quatuor Eunuchi cuiusdam Guey nomine, Regis prioris amicissimi, Eunuchus alius, cui nomen Van, destinatus, ut videtur, ad perficiendum illud singulare Dei obsequium. Erat hic animo apprimè modestus, mini[34]meque insolens, aut ad altiora aspirans; (quod raro omnino in tali hominum genere) unde plerisque illius socijs ad altiora evectis, ipse domesticis contentus parietibus tenuíque censu, caetera ferè respuebat. Hinc cum Rege demortuo, ipsius Dominus Guey, eiusque comites sorte suâ excidissent, et ad quaestionem poscerentur, nescio ob quas commissas insolentias; solus Van liber evasit, gratiamque ac favorem Regis novi obtinuit.
Domum huius Eunuchi Van incolebat anno 1637 quidam Christianus, nomine Lucas, officio pictor, qui sacris pingendis Imaginibus promovere studebat rem Christianam. Hic frequenter cum Eunucho primùm coepit miscere sermones, tum explicare Imagines, in úsque colloquiis de Dei lege, eiúsque Praeconibus subinde inferre mentionem; demum paulatim tantum efficere, ut eum ad hos ipsos adduceret. Visa haec minimè negligenda [35] occasio, quae tantoperè faceret ad Dei gloriam. instituitur itaque, solvuntur dubia, baptizatur, et Iosephi insignitur nomine. Ille deinde ad parentes, suosque domesticos ab errore avocandos mirè accensus, illud ipsum feliciter non multo post effecit. plurimùm ad id valuit eximia ipsius morum modestia, compositiòque; et praeter nativam illius insitámque erga omnes humanitatem ac benevolentiam, (quibus omnium, quibuscum agebat, sibi demerebatur animos, erátque tamquam lilium inter spinas, inter Eunuchos caeteros hisce maximè virtutibus destitutos) supplebat abundè divina Gratia, quod Naturae deerat. Inde in frequentando sacro Missae officio, (cui diebus sestis ministrare solebat) audiendis Concionibus, Sacramentorum susceptione assiduus, studio scribendi legendique post susceptam fidem, ad intelligendos nostrorum Patrum libros, aliáque pietatis opera omnino diligentissimus. Raro exemplo, non [36] Sodalitati Nobilium, quae est in Templo ibi nostro, sed plebeiorum adscribi voluit. Domum suam, quoties opus, Sacris celebrandis commodabat: in quam admittebantur quoque foeminae, quibus cetero qui more patrio unà cum viris Templa adire non licet.
Fuit ex Mandarinis quispiam, qui ad extremam redactus inopiam, iam de proscribendâ familiâ, duabúsque filiabus prostituendis cogitaret. Iosephus noster, non sine parentum suorum murmure, ac querelis hominum, eumdem suis sustentavit opibus, peccandíque exemit periculo. Idem, ob insignem animi sui demissionem, subiectionemque iudicij, quâ Patres nostros in rebus fidei dubijs, cum ab alijs consuleretur, solebat consulere, hunc à Deo favorem promeruit, ut primus initium daret saluti multarum Palatinarum in Aula Regis degentium. Idem primus instructam à se, ac Catechismò edito à nobis donatam, è consilio Nostrorum, sacro fonte ab[37]luit, nomenque illi Catharinae imposuit. Hac intercedente accessit et altera, quae singulari Dei beneficio, adhuc gentilis, ingenti ac manifesto periculo, invocato sacro Dei Nomine, quod à Catharina impressum acceperat, fuerat erepta: quo prodigio attonitae plures Christo nomen dederunt; adeò, ut anno 1638, ad duodeviginti, opera Iosephi, alteriusque Eunuchi, quem Christo lucrifecerat, numerarentur Christianae. Nomen huic alteri Hilarius est, nihilo suo Magistro demissione illa animi, caeterisque virtutibus inferiori.
Verùm cùm Palatinae Aula egredi non possint, nec licitum sit eam intrare Patribus nostris, sentiunt vehementer; quòd Nostros pro instructione, Sacramentorùmque susceptione adire nequeant. Media quidem adhibere aliqua tentarunt; sed ea à Nostris poenitus reiecta sunt, ne se suósque Neophytos manifesto exponerent periculo, satis esse afferentibus, ut privatim [38] in Pietatis Virtutisque cultu proficiant, paulatímque cum Reginae ipsi, tum Regi, de Lege nostrâ dextrè aliquid insinuent, quò agnitum aliquando tantum bonum tandem admittant, difficultatésque amoveant. Litteris, si quid agendum, ultrò citròque missis peragitur; quas reddunt, accipiúntque Eunuchi, Exercitationésque Pietatis illis subministrant, domestico Oratorio exstructo, ac eleganter adornato.
Numquam inter eas, uti vulgò inter gentiles solet, dissensiones audiuntur, aut rixae: minimi etiam defectus publica expiantur poena, genibus et capita, ad terram demisso; quod ibi familiare. Tantùm non in dies, quae pro cultu divino necessaria sunt, domum nostram submittunt, modò candelas, modò suffimenta, aliáque huiusmodi, quae cuique aut pietas, aut fervor suggerit: cúmque oblata ab illis Nostri pro usibus nostris, puta vestem, aut suppellectilem, aliàve esculenta aut poculenta, admittere huc us[39]que non soleant; summo id opere impetrare sunt conata, ut saltèm domisticis famulis de ijs subinde illis liceat prospicere. Fuit quaedam, Agatha nomine, quae cum inaudîsset ab Eunucho, Patrum vestes domi nostrae confici, bonam partem argenti mitteret, quasi mercedis laborum nomine.
Denique in calamitatibus illarum, periculis, aut morbis, unicum est ad preces Nostrorum perfugium: neque id semper incassum: divinam enim opem crebrò expertae sunt. Crescit illarum in dies fervor ac numerus; ut numeratae fuerint anno 1639, ad triginta et octos, intérque eas Regis prioris uxor, opera Iosephi conversa, adversarijs contra illam stantibus turpiter convictis.
Anno 1640, numerum superabant quinquagesimum: cúmque ijs innotuisset eodem anno, ad lustrandam Domum nostram, eò advenisse R. Patrem Viceprovincialem, P. Franciscum Furtadum, insigne ad eum misêre munus, Epistoliúmque signatum manu [40] quadraginta et ampliùs è Palatinis primariis, omnium nomine, quod ipsemet vidi. Abeunti dein misêre aliud, in viatici subsidium. Omnium tum rogatu statuit R. P. Viceprovincialis aliquam ex iis quasi Praefectam, cui caeterae parerent: quod munus cùm diù illa recusasset; demum aliarum precibus, nostróque consilio, admittere coacta est.
Nec procul iam à Rege ac Regina abest ipsa lux Evangelica. Cum enim nuper quaedam Ministrae apud illam accusatae essent, quòd Christianae essent; illa graviter eas increpuit, non quòd Christianae factae, sed quòd boni illius se minimè fecissent certiorem: adeò, ut spes affulserit maxima, brevi eam Christo manus daturam. Quin èt Rex ipse non procul abesse videbatur à Regno Dei: praeter enim favores alios, Nostris, et erga Legem Dei exhibitos, nuper Clavicordium, suo olim avo à R. Patre Matthaeo Riccio oblatum, nobis concinnandum submisit, et ver[41]siculum, aureis ibi litteris inscriptum: Cantate Domino Canticum novum; à Nostris Sinicè sibi exponi voluit.
§ SEXTUS.
Munera quae, et quo eventu Imperatori oblata
Clavicordio additum aliud munus, quod mille aureis Olysippone fuit aestimatum. Liber erat, nuper pro Rege ex Europa à Serenissimo Bavariae Duce submissus, laminis argenteis, in quibus quatuor Evangelistarum artificiosissimo opere deductae extabant Imagines, opertus. Prima intus Imago erat Adoratio Regum, elegantissimi manu artificis, pulcherrimè depicta. Sequebantur septuaginta et septem aliae; ex pergamena membrana, quae Vitam Christi artificiosissimis coloribus, auro argentoque hinc inde interposito, exprimebant. ex adverso Textus erat Evangelij, aureis characteribus Sinicis scriptus: velo integebantur omnia, filo aureo sericóque [42] in Belgio venustè intertexto. Ad hunc Librum tollendum, aperiendumque manus sibi lavari voluit Rex: ut verò vidit, obstupuit, stetitque aliquamdiu; tum collocato ante se Libro, prostratus in terram, Deum infantem prono vertice est veneratus, eumdem illum agnoscens, qui Reges illos è terris adeò remotis ad se vocasset, modoque ad se visendum è tantò remotioribus in sua veniret Imagine. Idem fecêre adstantes omnes, interque eos ipsa Regina: tum Rex ad eam conversus, Nescis, inquit, quantò maior sit Puer hic Fetuo? (idolum id apud Sinas maximo in honore est) et ille (Regem è tribus Magis unum digito monstrabat) quantò sanctior est nostro Yao? (is Rex habetur apud Sinas sanctissimus). Hanc Imaginem cùm diù fuisset contemplatus, caeteras post paginas omnes revoluit, singulis sigillatim honore exhibito, negotijs omnibus in aliud tempus reiectis. Postridie Librum maiori in Aula collocari voluit, dicta Palati[43]um Virtutis: ubi cum publica solemnitate à Rege, Regina, aliisque Palatinis fuit exceptus. Tres omnino dies tenuit haec celebritas; quibus exactis veritus Rex, ne quid ibi à quopiam gentili pateretur detrimenti, magno apparatu ad aliam Aulam interiorem transferri iussit, ubi Thesauri Regis, et artificiosissima quaeque servari solent, saepiúsque ibi adiri à Rege scimus, non sine summo honore ac studio sacri Textûs perlegendi, cui brevem declarationem adiecit quidam è Patribus.
Verum cùm propter vitium oculorum minùs subinde Rex, quàm volebat, assequi omnia posset; exclamabat quandoque: Lex Dei Caeli verax est, sancta est; at ego illam non satis capio.. Credi vix potest, quo gaudio haec perfuderint R. Patrem Viceprovincialem, et Patrem Ioannem Adamum; qui quàm mox ampliorem elaborare coepit explicationem, idque per modum Catechismi, quam data occasione Regi statuerat offerre, oblatàque est: sed [44] (quae sunt iudicia Dei) inter has spes, Tartari Regnum invadentes omnia perturbârunt, ut superiùs indicavimus.
§ Septimus.
Catalogus quorundam Librorum, qui à Patribus Societatis Iesu in Regno Sinarum fidem Christianam praedicantibus, typis ac idiomate Sinico impressi sunt: in quo illi tantùm numerantur, qui ad Legem pertinent Christianam, amissis aliarum scientiarum, et artium: omnium enim Index cum Auctorum Elegiis alteris loco reservatur.
R Pater Michaël Rogerius Italus, anno 1581 edidit Sinicè Librum, cui titulus Thien Chù Xing Jiao Xe Io, hoc est, Vera relatio de sanctissima Lege Coelorum Domini.ita in Sinu Deum vocamus.
R.P. Matthaeus Riccius impressit Librum, qui inscribitur, Thien chu Xei y, estque elegantissimo stylo compositus, in quo tractat de Deo: unde eius titulus significat, Caelorum Domini vera ratio.
Idem alium typis evulgavit, dictum Kì gin xe pien, hoc est, Decem Paradoxa: ubi de Morte, Iudicio, Ieiunio, ac similibus agit piè ac eruditè, more Philosophico. Item aliud edidit, cui titulus, VI xe ù yen, qui continet varias ac exquisitas Sententias ex Ethnicu, ad Virtutis incitamentum.
Posthumum etiam reliquit, qui non multo post eius obitum vulgatus fuit, cui titulus, Pie hio y to. In eo refutat calumnias, quas contra Legem Christianam ediderat Sacrificulus quidam, et magnus alius Philosophus; hácque occasione errores Idolatria, qui apud Sinas sunt, detegit, ac refutat.
R.P. Lazzarus Cattanaeus Italus, communis iuris fa[45]cit librum, cui titulus, Hoei cui yaò chi; qui tractat de Dolore peccatorum, ac Contritione.
[45]R.P. Ioannes Soërius Lusitanus impressit librum, cui titulus, Xing Kiao yo yen: qua verba significant, Sanctae legis compendium: ac verè tale est Opus, in quo etiam praecepta Decalogi explicat.
R.P. Nicolaus Longobardus Italus, qui adhuc vivit, támque in Sinis divinam legem promulgat annis omnino quinquaginta Septem, typis evulgavit Exercitium quotidianum variarum Precum, dictum Sinicè, Xing Kiao ge co edidit etiam librum, cui titulus, Ling hoen tao ti xue, tractat enim de Animâ, eiusque potentiu.
R.P. Ioannes de Rocha Lusitanus impressit Sinicè redditum Catechismum illum, quo tota Lusitania utitur, vulgóque vocatur la Cartilia edidit hoc opus stylo vulgari; ut a pueris ac foeminis possit intelligi.
R.P. Didacus de Pantoia Hispanus elegantissimo stylo Opus edidit egregium, Cie Ke dictum, hoc est, septem victoriarum: in quo agit de septem Virtutibus septem Peccatis capitalibus contrariis.
Idem impressit librum, cui titulus, Pang çu y civen, qui continet exactissimam ac extensam explicationem duodecim Articulorum Symboli Fidei.
Item alium, cui titulus, Thien chu xe y so pien; in quo Deum esse probat, eiusque attributa fusè explicat.
Item alium de Angelis bonis ac malis: ideo illi titulus Thien xin mo queixue, hoc est, De Angelis ac Daemonis locutio.
Item alium de Originis homini, de Peccato Originali, de Diluvio Universali. Huic titulus est: Gin lui yuen xi; qua verba significant Humanae speciei Originem ac principium.
R.P. Gaspar Ferreira Lusitanus impressit Sanctos Menstruos, additu Sanctorum Patrum ac Sacra Scriptura sententiis. hos more Societatis nostra, mensibus singulis Christianis partimur.
[46]Idem edidit Meditationes de quindecim Rosarij Mysterijs, cui libello titulus est, Nien King quei ching.
R.P. Alphonsus Vagnoni Italus, typis edidit egregium librum, cui titulus, Kiao yao Kiai lio. Duos habet Tomos, in quibus totum Sancta Romana Ecclesia Catechismum fusè ac doctè explicat: praecipuè vero ea, que ad Incarnationem ac Sanctissimam Passionem Salvatoris pertinent.
Item Vitam ac Miracula B. Mariae Virginis, qui liber vocatur Xing mu hing xe. Item edidit semptem Volumina De Vitis Sanctorum. Primum est de Apostolis. Secundum de Pontificibus sanctis. Tertium de Martyribus. Quartum de Confessoribus. Quintum de Eremitis. Sextum de Virginibus. Septimum de Viduis. Vocantur hi Tomi Sinicè, Thien chu Xing Kiao Xing ging hing xe.
Item alium librum edidit de Quatuor Novissimis, cui titulus, Cu mo Iun.
Item alium, cui titulus, Pi hio, sive Comparatio: nam totus pulcherrimis Comparationibus plenus est, quae referta sunt Sententiis Philosophicis ac Moralibus.
Item alium, cui titulus, Xe guei, hoc est, Decem Consolationes: decem enim Capita continet, in quibus Antidota pia ponit contra humanas adversitates, ac mala.
Item alium, in quo Lectores excitat ad Virtutis vera studium ac amorem: huic titulus est, Li hio cu yen.
Item alium, dictum çe xing xe pien, hoc est, de Sanctorum imitatione.
Item alium de piâ puerorum educatione, estque Tomus duplex, quibus hic titulus, Tung yeu Kiao yo.
Item alium, cui titulus, Hoan yù xì mo, hoc est de Mundi initio ac fine.
Edidit etiam multos alios Philosophicos, ac morales, de quibus alibi agetur.
R.P. Emanuel Dias Lusitanus impressit egregiam Opus supra Evangelia totius anni, iamque Tomi duo[47]decim typis vulgati sunt; reliqui sequentur est hoc Opus ab omnibus Christianis maximè expetitum.
Item edidit Litanias Sanctorum Angelorum. quas ad pium Christianorum usum in linguam vertit Sinicam.
R.P. Nicolaus Trigautius Belga impressit librum De Computu Ecclesiastico, per quem Christiani Sinenses indagare possunt festa ac iniunia Romana Ecclesia.
R.P. Franciscus Sambiasius Italus edidit librum, cui titulus, Ling yèn li cho in eo de Animâ triplici tractat, de vegetativa, sensitiva ac spirituali, fusissimé.
R.P. Iulius Aleni Italus edidit Vitam Christi Salvatoris Nostri, octo Tomis divisam, quibus titulus est, Thien chù Kianc señg yèn hing Ki lio.
Item alium librum, cui titulus Thien chù Kiang seng yn y: in quo particulariter agit de Christi Incarnatione.
Item alium librum Imaginum, in quo ad exemplum Patris Hieronymi Natalis tota Vita Christi, ac Mysteria ligneis laminis sculpta cernuntur, ac impressa, hic liber vocatur Thieñ chù Kiang seng cho siang King Kiai.
Item alium duplici Tomo, de sacrosanto Missae Sacrificio, vocatur Missa ci y: in quo Sacrificium Missa, omnésque ad illud pertinentes ceremonia explicantur.
Item alium, de Sacramento Poenitentiae, dicitur Tie çui ching quèi.
Item alium in quo ex origine Mundi probat dari Deum, dicitur liber Van ven chiñ, vuen, hoc est Rerum omnum Vera Origo.
Item alium, cui titulus Sãn Xãn Iun hio Ki: in quo per Dialogus refutat Auctor principales errores Sinarum, dubiáque solvit à Sinu interrogari solita.
Edidit praetereà Sinicè Sancti Bernardi Dialogum [48] inter Animam, et Corpus; cui titulus, Xiñg mungeo: in quo etiam Poetico stylo multa explicantur.
R.P.Francisco Furtado Lusitanus impressit sex libros de Mundo, et Coelo: dicuntur Hoan yù ciuèn; in quibus ex Philosophia probat dari Dominum Universi, ac Deum esse.
R.P. Ioannes Adamus Schall à Bell Germanus vertit Sinicè Librum Rev. Petru Lessii, ac edidit, qui inscribitur de Providentia Numinis; cui Pater Martinus Martinius addidit de Immortalitate Animae eiusdem Auctoris vocatur liber hic, Chū chi Kiung ching.
Idem edidis librum de Octo Beatitudinibus, cui titulus Chiñ fo papien Kiai.
R.P. Iacobus Rho Mediolanensis impressit elegantem explicationem Orationis Dominicae. Tomus est satis magnus cui titulus, Thien chu King Kiãi.
Item alium librum, in quo eodem modo explicat Salutationem Angelicam: inscribitur Xing mù King Kiai.
Item aliud Volumen quatuor librorum de Mortificatione et Ieiunio, cui titulus Chãi Ke.
Edidit etiam tres libros de operibus Misericordiae, quarum titulus est Gai King hìng ciuen.
Item vertit Sinice ac edidit Monita Spiritualia Sanctae Matris Theresiae. Libri nomen est Xing Ki pe yèn.
Item composuit ac vulgavit typis librum, in quo pro singulis diebus totius anni Sententias Sacrae Scripturae, ac Sanctorum Patrum collegit, cui titulus, Chẽu xui King yù.
R.P.Ioannes Foes Lusitanus edidit librum de iuvandi illis, qui sunt in articulo mortis: cui titulus Xen chung cu cung.
Idem vertit Litanias sanctissimae Passionis, ac varias Orationes de quinque Sanctissimis Christi Domini Vulneribus, quibus maximè delectantur Christiani.
[49]R.P. Rodericus de Figueredo edidit duos Tomiis Precum, ac variarum devotionum: dicuntur Nien King çung to.
Edidit etiam Opus, cui titulus Xing Kiao yuèn lieu. Quatuor continet libros; estque totius Fidei Christiana ac Catechismi explicatio, cui non suum nomen, sed Christiani cuiusdam praefixit, cui rem oretenus dictabat.
R.P. Ioannes Monteiro Lusitanus impressit Compendium Legis Divinae, cui titulus, Thieñ hio lio y.
Item alium de vero et falso cultu Dei, in quo agit de Adoratione inscribitur liber Pien king lo.
Ex his libris intelliget benevolus Lector, Patres Societatis Iesu , et verbo et scripto talem Legis Dei notitiam Sinis dedisse, ut vix in tanto Imperio invenire fit eius prorsus ignorantem. Videbit quoque, quàm sedulâ procurarint eiusdem Societatis Patres, ut nihil nostrae Legis lateat Sinas, quibus èt Incarnationis, Passionis, ac Crucis tantam dederunt notitiam. Demum luce clarâ clarius intelliget idem cordatus Lector, Societatis Patres non vulgarem habere debere scientiam de moribus, legibus, doctrinis, ac statutis Sinarum: unde facilè discernere possint, quae Politica solum, et quae superstitiosa sint, ut bona à malis distinguant: tantum abest, ut styli ac litterarum Sinensium ignari edere possint, multoque etiam minus variarum Opinionum ac Sectarum errores refutare editis libris, si illos non cognoscerent penitùs, ac intelligerent.
OMNIA AD MAIOREM DEI GLORIAM.