[19]
DE BELLO
TARTARICO
HISTORIA;
In qua, quo pacto Tartari hac nostra aetate Sinicum Imperium
invaserint, ac fere totum occuparint, narratur; eorumque mores breviter
describuntur.
TARTARI
°Tartari, antiqui Sinarum hostes.
(antiquissima in
Asia gens, et multarum gentium principium, iam a
quatuor millibus annorum
Sinico imperio inimica) saepe acria bella cum Sinis
gesserunt, et quamvis aliquoties victi fuerint, saepius tamen victores extiterunt.
Tartaros
°Tartari, qui.
autem voco gentem illam, quae ad partes Septemtrionales sita est, ultra
famosum murum
Sinarum, ab Occasu in Ortum extensum, quo, per trecenta et plura
milliaria Germanica continuata quasi serie extructo, excludebatur, ne
Sinicum
Im[20]perium invaderet. Gentem hanc Sinae ipsi, iam ab
antiquis temporibus ob litterae R. defectum Tata vocant. Ea
veterem Tartariam, tum
Orientalem hactenus Europaeis ignotam, tum Occidentalem incolit; ubi
Samahania,
Tanyu,
Niuche,
Niulhan et similia gentis Regna, a minore
Tartaria et
Regno
Cascar nimirum ad mare usque Orientale supra
Iaponiam; ubi per fretum Anian
ab
Americae Quevira separantur, si tamen hoc fretum est, et non continens. Non
est autem animus, omnia eorum bella cum Sinis habita hoc loco describere; sed illa
tantum quae postremis his annis nobis praesentibus peracta sunt; reliqua in Epitome
mea Sinicarum Historiarum reperientur. Ut autem ordine procedamus, unde, et quo
modo haec orta sint, paulo altius petendum est.
Sciendum ergo, Tartaros
°Tartari etiam olim Sinas occuparunt.
veteris
Tartariae occidentaliores (de quibus
Marcus
Paulus Venetus, et
Aytonius) postquam totam fere
Asiam in suam potestatem
redegissent,
Sinis etiam bellum intulisse (quorum regionem
Catayum et
Mangin
Marcus Paulus [21]Venetus, et
Aytonius vocant;) idque ante
magni
Tamerlani°Tamerlanus Sinas non occupavit.
tempora, qui numquam
Sinas occupavit, ut perperam quidam
scripserunt. Floruit enim ille postquam iam Tartari e
Sina eiecti fuissent,
nimirum
circa annum Domini M.CCCC.VI. quo tempore
Taiçungus, secundus
Taimingae Familiae Imperator, pacifice toti
Sinae imperabat, nimirum Provinciis
omnibus, quae intra murum magnum clauduntur: Sinicum autem bellum cum Tartaris,
quod Venetus tangit, (ut ex Sinica patet Historia ac Chronologia)
anno a Christo nato M.CC.VI. inceptum fuit, et ipsos
LXXIII. annos perduravit.
His exactis annis tandem victores omnino Tartari, totum potentissimum
Imperium,
extincta
Sunga Imperiali familia, occuparunt, anno nimirum
M.CC.LXXVIII. et
ita pacifice fatis rexerunt
annis LXX. nova stabilita familia, quam
Iuenam
vocabant;
°Tartari in Sina Imperatores.
ex qua, continua successione, novem omnino fuere in
Sinis Tartari
Imperatores. Venetus autem nondum omnino confecto bello Sinico, cum
Tartaris
Sinas ingressus est
[22]anno
M.CC.LXXV. ut
patet ex illius scriptis.
Interea Sinicis deliciis fracti, Sinicos induerunt mores, et paulatim fortitudinem
Tartaricam dediscentes, nimia debilitati pace,
Sinae evaserunt. In eos itaque
vilissimus quidam homuncio,
°Vilis ac infimae sortis homo Tartaros e Sina eiicit.
Chu dictus, insurrexit; erat is Idolorum
sacrificulorum famulus. Hic gentis
Sinae sortem miseratus, et regnandi ambitione
tactus, primo latronis egit personam; cui, cum natura generosus, audax, manu
ingenioque promptus esset, nec animus, nec artes, nec socii, nec fortuna defuerunt,
quibus paulatim excrescens, ingentes congregavit exercitus. Relictis ergo montibus
et latronis persona, iam Dux factus, aperto marte Tartaros aggredi est ausus, ac
multis confectis bellis, egregias de illis reportavit victorias. Demum ex toto
Imperio Sinico eos omnino eiecit, et totum
Imperium victoriarum praemium habuit,
anno
DñiDomini M.CCC.LXVIII. Hic
Taimingam Familiam Imperialem
°Origo Taimingae Familiae apud Sinas.
instituit, et
primus illius Imperator,
Hungiius dici voluit, quod magnum Belligerum sonat.
[23]
Facillime ergo tamquam patriae Servator ab omnibus
Provinciis fuit agnitus, eumque tamquam
Sinam civem suum, summi aeque ac infimi
amplexati sunt. Sinica enim gens non magis exteros odio prosequitur ac vilipendit,
quam suos amat ac aestimat. Quare in maxima
Nanking urbe,
°Nanking, regia Urbs.
ad
Kiang maximi
fluminis ripam (quod Sinae ob magnitudinem et aquarum molem Filium maris vocant)
Regiam sedem posuit; et brevissime stabilitis
Imperii rebus, de suis Sinis
securus, non contentus Tartarorum ex
Sina eiectione, in ipsam irrupit
Tartariam,
°Tartari victi ac tributarii.
et victoriam prosequitur; variis cladibus eos afficit, terramque
foedissime vastat: demum ad tantas angustias Tartaros Orientales redigit, ut
depositis armis, promisso tributo, pacem petere coacti sint. Hoc praecipue
Niuche
Tartari fecerunt, ad quorum terras Tartarorum pars ex Sinis profligata
confugerat. Hi ergo quotannis per vicinas
Leaotung terras,
Sinas ingrediebantur,
ad commercia tamquam subditi vel amici admissi; bellum autem non cogitabant, fere ad
egestatem redacti.
[24]Adferebant
°Tartariae merces.
autem Ginsem, radicem illam a
Sinis adeo aestimatam; animalium pelles omnis generis, Castorum, Vulpium, Martium
ac Zibellinas pretiosissimas; demum et equorum crines, ex quibus Sinenses reticula
sua conficiunt; quibus et mares capillos stringunt capitis, hoc ornamenti genere
stolide laeti. Paulatim autem Tartari illi in septem Hordas sive Dynastias
creverunt; et demum inter se bellantes, in Regnum unum evaserunt, circa annum Domini
M.DC. Niuche Regnum vocarunt.
Occidentalioribus autem Tartaris
Tanyu Regni, pace inita tributum vel dona
Imperator Sinicus quotannis transmittebat, ut ab armis quiescerent. Nec indecorum
sibi hoc credunt Sinae,
°Sinicus Imperator sine infamiae nota Tartaris dona dat.
ut bellum avertant, quod ex Philosophorum suorum doctrina
damnant maxime, et solum suscipiendum, cum reliquia omnia ad quietem et
conservationem Provinciarum desunt.
Interea meticulosi Sinae,
°PraesidiūPraesidium ingens ad muri custodiam contra Tartaros.
et antiquis suarum divitiarum hostibus parum fidentes,
numquam murum illum magnum absque ingenti praesidio relin
[25]quebant, decies centena militum millia seu millionem (ut vocant) ad illius
custodiam continuo alentes, qua longe ad Ortu in Occasum extenditur.
Imperium itaque Sinicum°In Sinas multorum annorum continua pax.
sic stabilitum ac firmatum, sub
Taiminga Familia
constanti pace ac quiete fruebatur fere per ducentos quinquaginta annos. Eo autem
tempore quo Tartarorum septem Dynastae inter se pugnabant, felicissimus
Vanlieus
Imperator, ex
Taiminga Familia decimustertius, toti
Imperio iura dabat. Hic
Imperium sumpsit anno
a partu Virginis M.D.LXXIII et usque ad M.DC.XX.
perbelle rexit, magna tum prudentiae tum aequitatis ac iustitiae fama. Interea vero
Niuche Regni Tartari
°Tartarorum multiplicatio Sinis formidabilis.
ita excreverant ex quo in unum coaluerant Regnum, ut
Sinis indies magis magisque formidabiles essent: quare
°Sinae de Tartaris vastandis cogitant.
de illis in officio
continendis et vastandis Sinici Praefecti secreta inter se consilia habuerunt. Tanta
est autem penes Sinicos Praefectos auctoritas ac potestas, ut quamvis tamquam
Regis sui mancipia ad illius nutum vivant; tamen in commisso sibi munere ob bo
[26]num publicum peragendo, tamquam absolutissimi domini agant,
nisi vel ab Imperatore, vel a maioribus forte impediantur Praefectis: atque ideo a
Lusitanis Praefecti illi nuncupati fuere
Mandarini, quia
mandare ipsis ita proprium est, ac si suprema quadam
potestate praediti videantur. Interea praetermisso nomine Madarinorum, Praefectos
eos nuncupabo.
Primo
°Prima belli Tartarici causa.
itaque Praefecti Tartaros mercatores male in
Leaotung Provincia, quae
Niuche Regno confinis est, excipiunt, ac bonis subinde privant: mox,
°Secunda causa.
cum Rex
Niuche Regni, filiam suam alteri Tartaro Regi in uxorem dare vellet, politicis
rationibus Status adducti, hoc ipsum impediunt: demum
°Tertia causa.
Niuche Regem, nihil sibi ab
amicis metuentem, fraude capiunt, ac perfide occidunt. Huius vero filius,
°Prima in Sinas Tartarorum irruptio.
has
ulturus iniurias, collecta valida militum manu, repente murum magnum superat, per
frigore concretum fluvium copias inducens, et eodem impetu ingentem
Urbem Caiyuen,
alii
Tuxun dicunt,
Tartariae vicinissimam invadit ac capit
anno M.DC.XVI.
[27]Ex hac Urbe per Indum idolorum sacrificulum
(Lama vocant) ad Imperatorem Sinicum epistolam mittit, Tartarico exaratam
charactere, sed non barbara continentem: in ea verbis plane humilioribus, ac
submissione plenis, Imperatorem admonebat,
°Protestatio Tartarorum contra Sinas.
se quidem ob acceptas a Sinicis
Praefectis iniurias, bellum movisse; Urbem tamen redditurum, ac arma
omnino depositurum, si audiretur, et illata per iniuriam damna sarcirentur. Accepta
hac epistola,
Vanlieus Imperator, licet alioquin magna polleret prudentia, ac
insigni esset in rebus agendis experientia praeditus, in hoc tamen negotio iam senex
minus provide egisse visus est. Nam minoris rem ducens quam ut in Aula regia
tractaretur,
°SinicorūSinicorum quorumdam Praefectorum superbia Tartaricum bellum accendit.
summis Praefectis causam commisit. Hi vero pro consueta superbia, nec
responso Tartaricum Regem, tamquam Barbarum, dignati, quod inveniretur qui apud
suum Imperatorem de iniuria expostularet, indignabantur.
Tartarus Rex
°BarbarūBarbarum ac superstitiosum Tartari Regis votum.
spretum se videns, nec responso de iustissima re quam petebat
dignatum, ira in rabiem versa,
[28]ut patri suo parentaret,
ducenta Sinarum millia se occisurum vovet, more gentis. Tartari enim cum
nobiliores moriuntur, simul famulos aliquos, mulieres, equos, arcus ac sagitas in
rogum iniiciunt, ut mortuo etiam post mortem servitia sint; quamvis modo, occupato
Sinico Imperio, barbarum hunc morem reliquerint, ab ipsis Sinis correcti. Mox
etiam ultricia arma circumfert, et cum quinquaginta equitum millibus
Leaotung
Provinciae Leaoyang metropolim infesto petit agmine, ac obsidione cingit.
Urbem
°Leaoyang metropolis obsidetur ac capitur.
ingens militum numerus custodiebat, qui ut plurimum sclopetis
armati erant: Tartari autem solo acinace, arcu ac sagittis, iisque admodum
praestantibus incredibili dexteritate utuntur. Cum autem sclopetariorum pilas quam
maxime formidarent, ignotum illis armorum genus
sttatagematestratagemate eluserunt.
°Stratagema contra sclopeta.
Militibus
enim antesignanis crassum asserem pro scuto dedit Rex Tartarus, quo tecti ac
constipati equites, ligneum parietem conficiebant; hos sequebantur qui scalas ad
moenia scandenda portabant; ultimum agmen
[29]fortissimi
occupabant equites. Ita ex quatuor partibus Urbem aggressus est: primas
sclopetariorum pilas asserum muro excepit; tunc velocissime undique scalae
applicatae sunt, moenia superata, ac demum Urbs occupata. Ea autem fuit
Tartarorum velocitas (qua insignes sunt, cuique praecipuas roboris partes
tribuunt) ut Sinis spatium non dederint a denuo oneranda sclopeta. Nec parum
Sinis obfuit sclopetariae artis imperitia; unde repentino malo attoniti, qua data
porta fugerunt: sed a velocissimis Tartarorum equitibus occupati plurimi occisi
sunt. Hac obtenta urbe non diu cunctatus Rex Tartarus,
°Variae Civitates occupantur.
eodem impetu
alias minoris nominis in suam redegit potestatem; inter quas etiam nobilissimam
Quangning occupavit. Inde progressus quam celerrime,
Leaotung Provincia
superata, in vicinam
Peking penetravit. Sed cum a regia urbe septem
tantum aut circiter distaret leucis, ultra, ne intercluderetur, progredi timuit,
quod undique Sinarum ingentes confluerent exercitus. Tantus autem regionis, per
quam Tartari va
[30]gabantur, incolas ac milites invaserat
pavor, ut maxima ex parte moenibus vacuis relictis aufugerent. Tartarus
°Tartari captas urbes ut tractent.
enim
resistens urbes ac civitates non modo diripiebat, sed igne ac ferro omnino vastabat;
illas vero, a quibus sine vi admittebatur, spoliata dumtaxat urbe, ac incolis salvis
relictis, mitius tractabat. Ita quamplurimis collectis divitiis victor ad
Leaotung
metropolim reversus, novis moenibus eam cinxit ac munivit, antiquis dirutis, ea
infausta esse ab ariolis edoctus. Hic demum
°Tartarus Rex, Sinarum Imperatorem se vocat.
se Sinarum Imperatorem vocari
iussit: et quamvis nihil ex
Sinico Imperio occupasset praeter ultimam illam
Orientalem appendicem in
Leaotung Provincia; tamen iam spe totum
Imperium
devorarat. Dictus est ergo Sinico nomine
Thienmingus, anno regni sui tertio, qui
fuit a Christo Domino
M.DC.XVIII.
Eodem anno, Imperator
Vanlieus, rogatus a quibusdam ut Patres Societatis IESU,
Christianae fidei propagatores,
Regno expelleret; postquam saepius abnuisset (nam
Christianam rem ac Patres amore prosequebatur)
[31]tandem
importunitate maximi cuiusdam Praefecti, Xinkio dicti, victus (qui capitalis
Christianae Religionis hostis pridem fuerat) decretum fecit, ut Patres, qui
Christianam rem in
Sinis procurabant, eiicerentur omnes. Per varias Provincias
Patres sparsi erant; unde aliqui occulte a Christianis Praefectis servati sunt,
reliqui caveis clausi,
Macaum sunt ablegati; quo in itinere incredibilia die
noctuque in summis angustiis illis perpessi sunt; aliqui etiam crudeliter a
Praefectis verberibus caesi, non sine gaudio, quod digni habiti essent pro nomine
IESU aliquid pati. Ad haec
Vanlieus Christianam Religionem suis interdixit. Hac
occasione Sinenses, qui ex idolorum silvis ad Domini pascua accesserant,
pulcherrima suae Fidei ac constantiae dedere exempla: cuius persecutionis narratio
prolixior etsi alterius est loci, perstringenda hic tamen fuit,
°Ob persecutionem in Christianos motam Deus Sinas punit.
ut Divinam
Providentiam admiremur, quae tunc acre bellum Sinis movit, quando rem pacemque
Christianam perturbabant. Eo certe anno effectum est ut Tartari radices illas in
[32]Sinico Imperio figerent, ex quibus tantum postea
creverunt, ut
Taimingam Familiam extirparint, ac Sinicum fere totum occuparint
Imperium, quando aliqui inter Sinas Christianam rem radicitus extirpatum ibant.
Sed crevit, uti solet, persecutione Fides eam in magnitudinem, qua hodie laetatur
Ecclesia; et suum
Sinae Imperium, nisi rebus illorum afflictis succurrat Deus,
pene amiserunt.
Interea tamen Sinenses de expellendo hoste solliciti, per Praefectos tota
Sina
delectum habent. Sexcenta selectorum militum millia conscribunt: Rex etiam
Coreae (quae oblonga peninsula est inter
Sinam et
Iaponiam) duodecim millia
Sinico Imperatori in auxilium mittit. Cum hoc ergo potentissimo exercitu circa
Martii initium M.DC.XIX. in Tartaros movent. Tartari audacter obviam
procedunt: aperto, et diu dubio marte pugnatum:
°Tartari in pugna victores.
tandem Sinarum exercitus fusus, et
quinquaginta millia caesa, et praecipui exercitus Duces. Tartari, ut solent,
velocissime victoriam prosequuntur: duas eodem die civitates
[33]diripiunt ac comburunt, igne ferroque vastantes omnia. Post haec, praedantes ad
ipsa usque
Peking Regiae moenia penetrant; urbis tamen expugnationem tentare non
ausi, in qua infinita erat tormentorum copia, et ad octoginta militum millia
praesidium. Fatentur Sinae,
°In Regia Peking pavor ac confusio.
tantum pavoris ac confusionis Regiam invasisse, ut iam
de deserenda Regia Imperator cogitaret, ac Australiores petere Provincias
decerneret: quod re ipsa fecisset, nisi Praefectorum aliqui obstitissent,
suggerentes illi, hanc fugam animos Tartaris addituram, et omnino totum turbaturam
Imperium; nihil enim aliud esse fugere, quam terras inimicis cedere. Fatentur
praeterea, quod si Tartari impressionem fecissent, urbem omnino occupaturos
fuisse. Verum hi potius praedae ubique inhiarunt. Longe enim lateque diffusi, urbes,
civitates, ac oppida obvia diripuerunt, et ubique ingentem Sinarum vim
crudelissime mactarunt;
°Abductis praedis revertuntur Tartari.
ac demum reliquis locis omnibus relictis sine praesidio, in
ultimam
Leaotung partem regressi sunt, spoliis onustissimi.
[34]Post haec
anno M.DC.XX.°Moritur Vanlieus.
moritur Imperator
Vanlieus:
succedit
°Succedit Taichangus; sed cito moritur.
eodem anno filius
Taichangus; qui, dum contra Tartaros novas
colligit vires, nondum absoluto quarto Imperii mense, et ipse moritur.
Succedit
°Eligitur Thienkius.
Thienkius; qui ubi Imperium assumpsit, destinato ad
Coreae Regem
Legato, actisque de misso ad avum subsidio gratiis consolatur eum de suorum clade in
Sinico servitio accepta; magnificentissima ac Sinico Monarcha digna munera
mittit, ea mente ut maiora ex torqueret auxilia. Coreani
°Coreani Sinis fortiores.
enim, ut situ loci, ita
fortitudine bellica ad Iapones accedunt proxime.
Ut porro
°Novae cōtracontra Tartaros praeparationes.
solidius imminenti malo obviam iret, ex toto
Imperio nova accersit
auxilia: ita ingentes exercitus in
Leaotung transmisit, Tartaris in reliquas
Provincias ulteriorem ingressum prohibiturus; quibus ut facilius provideret, annonam
et reliqua submittendo, in
Thiencin°Thiencin portus commodissimus.
quoque portu ingentem navium classem
praeparavit.
Thiencin autem statio est, ad quam qua mari, qua fluminibus, ex tota
Sina facile naves penetrant, ac congregan
[35]tur incredibili
saepe numero. His igitur compendio itineris mari omnia facile submittebat.
Leaotung
enim Provincia tota fere mari alluitur, et maritimo itinere duorum tantum dierum a
Thiencin emporio distat; cum terra in multo longiorem se tractum exporrigat.
Inter Duces auxilia adducentes,
°Amazon Sina fortissima.
mulier fuit, quam vere Amazonem Sinensem vel
Penthesileam alteram vocabimus. Illa ex
Suchuen, Provincia satis remota, cum
tribus millibus adfuit, viriles non modo animos, sed et vestes induta, imo et
titulos assumens qui in virum, non reminam convenirent. Haec non rara contra
Tartaros dedit fortitudinis exempla; et postea quamplurima contra rebelles, qui in
Sinicum insurrexerant Imperatorem. Venerat autem filioli loco, quem bello aetate
non parem domi reliquerat in proprio Regno. In montibus enim
Suchuen Provinciae
Regnum quoddam est Sinis non subiectum, sed iuris sui: solum quippe honoris
causa titulum Regium ab Imperatore accipit Sinico; de reliquo Montani soli
[36]suo obediunt Regi, ac tributa solvunt: ac fortitudine
bellica ceteris totius
Imperii militibus longe praestant.
Hac usi occasione,
°Pium Christianorum inventum.
Christiani Doctores (Doctorum autem summa
isthic aestimatio atque auctoritas est) praesertim
Paulus et
Michael,
Imperatori persuaserunt, ut a Lusitanis maiora nonnulla tormenta peritosque
eorum libratores deposcat. Erat Christianorum Praefectorum mens, eadem occasione
Patres ac rem Christianam apud Sinas restituere. Placuit res
Imperatori: Patres, qui hactenus occulte rem Divinam
procurabant, adesse iubentur; novi non pauci admissi cum Lusitanis militibus sunt:
ita res Christiana, consensu Imperatoris, ad haec usque tempora, fremente daemone
ac Christianae Religionis inimicis, perbelle processit, continuoque augetur. Ac Deus
quidem Imperatoris in rem Christianam amorem liberalissime remuneratus est.
Antequam enim Lusitanica advenirent subsidia, et Tartari
°Tartari omnino eiiciuntur.
omnino ex
Leaotung
eiecti sunt, et incolae nimiam Tartari Regis crudelitatem detestantes,
advenientibus Si
[37]nis ultro portas aperuere, in praesidia
sic insurgentes, ut ipsam etiam
metropolim Leaoyang recuperarint. Nam Rex
Tartarus, aliis bellis in
Tartaria occupatus, subvenire in tempore non potuit. Ita
partim res
Imperii respirarunt, partim Tartari repressi sunt.
Ceterum quamvis instabilis fortuna Sinis laetiorem ostenderet vultum, quieta
tamen, more suo, non fuit. Nam Rex Tartarus,
°Iterum Tartari bellum movent.
confectis in
Tartaria rebus, iterum
in
Leaotung irrupit, ac praemissis sexaginta equitum millibus imperavit, ut
metropolim Leaoyang°Leaoyang urbs iterum absidetur ac capitur.
obsidione cingerent; se deinceps priorem exercitum cum
maioribus copiis subsecuturum. Quadraginta horarum spatio munitissima
urbs iterum in Tartarorum pervenit potestatem, quibus tanta
contentione utrimque pugnatum est, ut ex Sinico praesidio triginta millia
desiderarentur. Nec Tartaris incruenta victoria fuit: magnam enim et quantam vix
antea stragem acceperunt, viginti millibus suorum desideratis: imo urbem
non recuperassent,
°Proditor Sina.
nisi a Sinico Praefecto, ingentibus sponsionibus cor
[38]rupto, porta, ut Sinae loquuntur, aperta fuisset. Utut fuerit,
Tartari urbem receperunt: Pro-rex dolore victus suspendio vitam
abrupit: Visitator Regius vivus in hostium venit potestatem; numquam tamen
Tartaris honorem aut nomen Regium dare voluit, indignum ducens, Barbaro se
submittere. Ea constantia ab ipsis hostibus laudata, libertatem obtinuit. Verum, qui
ab hoste vita donatus est, illo longe crudelior, eam laqueo sibi ipse ademit, quod
sciret, more gentis, apud Sinicum Imperatorem mortis se esse reum, quia
infeliciter pugnarat. Occupata in hunc modum urbe,
°Edictum Tartarorurm.
Tartari civibus
edicto publico significarunt, neminem se occisuros, si more Tartarico capillos
raderent, ac vestes Tartaricas induerent. Tartari
°Tartarorum vestis, ac mores.
enim (ut ex occasione nonnullos
eorum describam mores) capillos non alunt; caput continuo radunt; barbam etiam totam
eradicant, oblongis relictis mystacibus; in occipite modicos sinunt excrescere
capillos, quos pulchre contexunt, et ab humero quasi caudam contemptim demittunt:
biretum ca
[39]piti aequale rotundum gerunt, at humile; hoc
pretiosae pellis fascia per circuitum ambit, ad duorum vel trium digitorum
latitudinem (ea plerumque castoris vel zibellinarum est;) haec pellis aures, frontem
ac tempora a frigore defendit: quantum vero bireti supra pellis fasciam eminet,
tantumdem rubra byssus undique sparsa tegit, vel nigri aut purpurei equorum crines,
quos pulcherrime tingunt: gestamen plane commodum nec inconcinnum. Vestes illis sunt
oblungae, ad talos usque demissae, sed strictis manicis (non latis, ut Sinarum
sunt), et parum ab Hungaricis aut Polonicis differunt: manicae in equinae ungulae
figuram desinunt: cingulo se stringunt, ex quo a lateribus utrimque strophiola
pendent, ad faciei manuumque munditiem: cultellus etiam ad usus pendet, et marsupia
duo, in quibus tabacum aut similia servant. Sinistro latere ex eodem cingulo
acinacem in suspendunt, ut acumen praecedat, manubrium a tergo elevetur; unde etiam
a tergo dextera manu extrahunt cum pugnant, quod una manu fit abs
[40]que vaginae contactu. Calceis vix utuntur; ocreas sine calcaribus
adhibent, ex curato equino corio, aut serico panno factas; soleas saepe ad trium
digitorum altitudinem pulchre aequales extollunt: stapedes equitando adhibent;
ephippia nostris humiliora sunt, et latiora. Ceterum satis pulchra faciei ac
corporis constitutione sunt, albo colore; latam plerumque ut Sinae faciem habent,
nasum non omnes aeque simum, neque oculos tam parvos: parum loquaces, et quasi
cogitabundi equitant: mores eorum reliqui, nostris
Bosphori Tartaris non
absimiles, sed minus barbari. Exteris mire guadent: morosam Sinarum gravitatem non
ferunt; atque hac de causa in primo congressu humaniores apparent.
Haec de illorum moribus pauca. Ut vero ad urbem ab illis occupatam
revertamur; cum in ea ex aliis Provinciis quamplurimi ditissimi adessent
mercatores, liberum illis discessum cum rebus suis permiserunt, iubentes ut
quamprimum urbem desererent. Hi
°Tartarorum perfidia.
non intellecta Tartarorum perfidia,
cum divitias ac merces egressi urbe
[41]exportarent,
vix tribus millibus passuum ab urbe aberant, quando a Tartaris
invaduntur, et ad unum necantur; illi spoliis ditissimi, in urbem timore
plenam (nam similem Tartarorum perfidiam formidabant) regressi sunt.
Verum,
°Tartari quiescunt.
quia Tartaris magno stetit praedictae urbis expugnatio, suorum
clade deterriti, ultra progredi non sunt ausi: nam in reliquis urbibus similia
timebant. Sciebant enim omnibus optime provisum a Sinicis fuisse Praefectis.
Imperator enim
Thienkius non modo antiqua loca bene munierat, verum multas in
difficilioribus aditu locis munitiones extruxerat; quas inter
Xanghai maxima ac
nobilissima erat in
Insula Cu, ubi ingentem militum numerum disponsuit, quibus
Tartaris transitum prohibebat. Sed maxime Tartaros
°Regis Sinarum fortissimus Dux.
inhibuit fortissimus Dux
Maovenlungus; qui ingenti classe Insulam
Coreae vicinam occupaverat in faucibus
Yalo fluminis. Hic Tartaros a tergo infestavit quammaxime, adeoque saepissime
in variis velitationibus fudit: unde totam Tartarorum in
[42]se curam converterat. Erat
Maovenlungus ex
Quangtung Provincia, ubi ex
Lusitanorum commercio multa rei militaris rudimenta didicerat: quamplurima etiam
tormenta quae naufraga Hollandorum navis in littore deposuerat, consecutus, eorum
non nullis moenia
Ningyuensium instruxit. Hanc
°Nova Metropolis in Leaotung.
enim urbem Sinarum Imperator loco
Leaoyang Metropolis titulo donaverat, in qua novus Pro-rex, ac Regius habitabat
Visitator, cum exercitus robore.
Quievere itaque Tartari ad annum usque
M.DC.XXV quo demum cum maximis copiis
Ningyuen novam metropolim aggressi sunt, postquam magnis promissis
Maovenlungi
fidem tentassent. Ut ad suas eum partes allicerent, dimidium
Sinici Imperii
promittunt, si ad illud occupandum cum delecta suorum manu se adfuturum sponderet:
at ille
°Fidelissimus Sinis Dux.
non minus fortis quam fidus, spretis Tartarorum promissis,
Ningyuen urbi
per suos auxilio fuit: unde Tartari
°Clade afficiuntur Tartari.
cum clade decem millium reiecti, inter quos et
Regis filius. Quamobrem ira frementes, per
[43]concretum
mare
Thaoyuen Insulam invaserunt; decem millia
°Tartatorum crudelitas.
praesidiariorum ad unum occiderunt,
et incolas omnes misere trucidarunt: atque ita cladem acceptam ulti, in
Tartariam
redierunt, non quiescendi animo, sed vires maiores congregandi. Ita rebus ad annuum
usque
M.DC.XXVII quo
Thienkius Imperator
°Moritur Thienkius Imperator, et Rex Tartarus.
adhuc iuvenis obiit, utcumque
quietis, cum eo
Sinicum Imperium quodammodo corruit. Sed et Tartarus Rex, eodem
anno, qui crudelissime tot occiderat homines, mortuorum numerum auxit.
Thienkio in
Sinico Imperio°Zungchinius in Sinis eligitur Imperator.
successit illius frater
Zungchinius, infelicissimus
Imperator ob suorum perfidiam; de quo plura infra. A
Thienmingo
vero
Regnum Tartaricum ad
Thienzungum filium devenit.
°Thienzungus, Rex Tartarorum, humanior.
Hic patris
gubernandi modum mutavit: Sinas melius tractare coepit, ac humaniter excipere,
salubri quidem consilio, si longior ei vita contigisset; sed et bono eventu, quia
filio exemplum reliquit, comitate potius quam armis debellandi Sinas.
Hoc autem anno,
°Militum insolentia Coreanos exasperant.
cum insolentes
[44]Maovenlungi
milites ab hostibus otium haberent, amicis Coreanis, rapinis ac aliis militaribus
insolentiis negotium facessunt: vicinas terras ubi in praesidio erant,
Hienkien
praecipue Provinciae incolas ita vexarunt, ut eorum quamplurimi indignatione moti,
ad Regem
Tartariae transierunt; cui et suaserunt, ut per milites Coreano indutos
habitu, Sinicum invaderent exercitum, nihil sibi ab amicis Coreanis metuentem; et
suam insuper ad hoc facinus (Patriae, Regi, ac Sinico Imperatori perfidi)
operam obtulerunt. Placuit Tartaro consilium:
°Tartari in Coream introducti.
Pro-regem ergo cum potentissimo
exercitu mittit. Hi itinera monstrantibus Coreanis, nihil tale suspicantem Sinicum
exercitum,
°Maovenlungus invaditur.
per agros palabundum invadunt. Ac primum quidem nondum paratum ad vim
repellendam, ingenti strage afficiunt; deinde, ubi
Maovenlungus Tartaros esse
animadvertit, quanta potest diligentia ordines instruit, ac egregie Tartarorum vim
repellit. Pugnatur utrimque accerrime, donec tandem
Maovenlungi virtus coacta est
cedere. Cum
[45]suis itaque ad naves fugit, ac Insulam repetit,
relicta manu quae Tartarorum vim sustineret, dum reliqui naves conscenderent.
Tartari, quod eum omnino non debellassent, et
Maovenlungus evasisset, quem
unicum petebant, se a Coreanis deceptos credunt; praesertim cum et cruentam
habuissent victoriam. Inde ira frementes, in ipsos perduelles irrumpunt, et ad unum
necant: id quod et ipse Rex Tartarus postea damnavit. Eodem deinde impetu,
°Corea vastatur.
confines
Tartariae Borealiores quatuor
Coreae Provincias depopulantur. Interea
Rex
Coreae exercitum suum colligit, ut Tartaris resistat; et
Maovenlungus
quoque reparatis viribus
Coream ingreditur, cladem a Tartaris acceptam ulturus.
Pervenerant iam Victores Tartari ad fauces montium, per quos ad Regiam urbem
Coreae iter est, septem leucis ab ea distantes: has Rex Coreae cum magno
occupaverat exercitu, quem Tartari animose invadunt. Vix praelium inierant,
°Trium exercituum pugna, ac strages.
quando magnis itineribus
Maovenlungus adest, et a tergo Tartaros adoritur. Hi a
fronte ac tergo clausi,
[46]ubi nullum nisi in manu et armis
effugium vident, salute utrimque desperata divisi, duorum exercituum vim egregie
sustinent. Pugnantium is ardor fuit, cui parem Sinae numquam viderant. Mira dictu
res, ex tribus exercitibus nullus victor fuit, deleti prope omnes: ex Tartarico
quinquaginta millia desiderata sunt; ex Coreano septuaginta millia; ex Sinico
autem rarissimi evaserunt: quod maxime in eum Tartari, aperiendae sibi fugae
irruissent; qua data, effuse
Tartariam repetivere. Ita eorum nullus victoriam
obtinuit, aut victoriae cursum prosequi potuit: Coreae tamen Rex, reparato
utrimque exercitu, vacuas a Tartaris Provincias facile recepit suas.
Post haec
°Orientalis Leaotung pars Tartaris paret.
saepe
Leaotung ingressi Tartari, Orientalem partem totam in suam
redegerunt potestatem; inde in aliam partem ingressi, praedas egerunt; pedem tamen
figere numquam potuerunt; saepe cladibus affecti sunt, ac repressi. Iam enim
°Lusitanica auxilia adsunt.
Lusitani tormentorum tractandorum periti septem advenerant, qui tum per se, tum
per Sinas
[47]a se edoctos egregiam Imperatori Sinico
navarunt operam; praecipue ubi summam belli regebat
Sun Ignatius Pro-rex,
Christianis sacris initiatus; de cuius rebus ac exitu aliqua infra dicenda.
Hoc rerum statu,
°Subdolus ac perfidus SinarūSinarum Dux.
Imperator
Zungchinius cum ampla potestate, ac novis exercitibus
Yuenum Ducem misit in
Leaotung, eique mandavit ut pacem iniret cum Tartaris,
si illam admitterent. Iam enim intra
Sinicum Imperium latrones exorti, illud
perdituri excreverant, qui magis quam Tartari Imperatorem anxium habebant. Erat
Yuenus subdolo ac astutissimo ingenio praeditus, sermone simul et calamo
eloquentissimus, qui rationibus ex militari peritia deductis, non modo
Imperatorem, sed et Regiae summos Praefectos dementarat. In eo itaque
spem totam
Sinae posuerant: nec spe sua Imperator frustratus
fuisset, si nequissimus
Yuenus bonum publicum ac fidem speratis divitiis
praetulisset: nam a Tartaris ingentem auri vim accepit; quo corruptus, primo
Maovenlungum (quem unum Tartari ti
[48]mebant) fidissimum ac
fortissimum,
°Maovenlugus veneno occiditur.
convivio exceptum, propinato veneno necavit: deinde iniquissimis
conditionibus pacem cum Tartaris fecit, ad Tartarorum arbitrium, quorum opibus
inhiabat. Eas conditiones, a Pacificatore empto admissas, ubi
Imperator vidit, indignatione motus, rescidit. Quid faciat hoc loco
Yuenus? Ut Imperatorem ad eas admittendas cogeret,
anno
M.DC.XXX. Tartaris suadet, ut alia via, non regionem quam ipse cum praesidio
habebat,
Sinas ingrediantur; se enim nihil moturum. Tartari cognita illius
avaritia, securi consilium admitunt, a tergo iam nihil metuentes,
Peking
Provinciam ingrediuntur; quamplurima diripiunt loca; urbes ac civitates vastant;
ipsam
°Regia Peking obsidetur.
demum
Peking Regiam obsident. Iam Praefecti Imperatori suadebant, ut ea
relicta Australes peteret Provincias: at ille mortem sibi potiorem ratus, quam e
Borealibus partibus fugam; ne ex Regia quidem abeundi facultatem cuiquam concessit.
Interea Tartari
impressionēimpressionem faciunt, et cum clade suorum saepius reiiciuntur.
Advocatur etiam
[49]Yuenus, cuius nondum innotuerat perfidia
ut Tartaris resistat. Adest illico, ne videatur perduellis: ad ipsa usque moenia
Regiae accedit, cuius vastitas magnum inter duos exercitus intervallum erat, unde et
Tartaricus et Sinicus videbatur exercitus. Sed
Yuenus nihil magni agit; imo
Imperatori persuadere conatur, ut a se factas Pacis conditiones
admittat. Mens una illi erat, ut quam ditissimus domum suam rediret. Nec fefellit
Zungchinium proditoris, quamvis alta simulatione tecta, cupiditas.
°Perfidus Dux mira arte capitur ac occiditur.
Ergo nullo cum
Praefecto re communicata,
Yuenum invitat in urbem ad militare
consilium. Per murum intromissus est, nulla aperta porta, obtendente
Imperatore nimiam Tartarorum vicinitatem; revera autem, ne illius
ingrederetur exercitus. Habebat summos Praefectos fautores aliquos ac amicos
Yuenus, a quibus cum non admoneretur de infesto Imperatoris animo,
quem et ipsimet ignorabant, satis securus ingreditur. At ubi vero ad conspectum
Imperatoris venit, capitur illico, et brevi habita quaestione
[50]trucidatur. Tartari cognita illius morte, antequam novus
daretur Sinico exercitui Praefectus, urbe Regia relicta,
°Tartari Peking Provincia vastata, excedunt.
circumiacentem Regionem vastant, in
Xantung usque progressi: demum
spoliis onusti in
Leaotung regrediuntur. Post haec ad annum usque
M.DC.XXXVI
varia fuit belli fortuna; numquam tamen Tartari intra Sinas pedem figere
potuere, semper eiecti.
Eodem anno°Moritur Tartarorum Rex; alter succedit.
moritur Tartarus Rex
Thienzungus, cui
filius successit
Zungteus, qui, modo
Sinicum Imperium gubernantis,
pater fuit: de quo haec sunt memoriae tradita.
Iam antequam regnare coepisset,
°Zungteus, novus Tartarorum Rex, comis ac prudens.
magnam prudentiam prae se tulit
Zungteus;
comitatem in primis ac reliquas Regias virtutes, si quis alius gentis suae, coluit.
A patre missus, adhuc puer, Sinicas indutus vestes, inter Sinas
occultus vixit; mores, litteras, doctrinam ac sermonem Sinensium accurate
perdidicit. Regnum adeptus, Decessorum suorum gubernandi modum in melius mutavit;
patrisque exemplum hac parte secutus feliciter superavit. Nam
animadvertens suorum ni
[51]miam crudelitatem in tractandis
Sinis, ne quid magni efficerent, obstitisse; ut
Imperium, cui inhiabat, non
minus amore quam armis subigeret, alios mores induit: advenientes Sinas quoscumque
amore et benevolentia demerebatur, captivos bene habebat, et ad obsequium suum
invitabat, vel liberos dimittebat. Ita, crescente comitatis eius fama, quamplurimi
Duces et Praefecti ad eum confugiebant; a quibus deinde adiutus, sicut eorum amorem
sibi conciliare noverat, ita et
Imperium magna ex parte occupavit. Satis enim
constat,
°Comitas potior in occupandis Regnis.
plus saepe in obtinendis ac firmandis Regnis voluisse amorem quam arma; et
nimia in subditos saevitia frequenter amissum, quod armorum potentia fuerat
feliciter occupatum. Ubi ergo Sinis innotuit, se apud Tartarum Regem non modo
asylum, sed et gratiam habere, plurimi Sinici Imperatoris iram
fugientes, ad Tartarum se recepere. Est enim Sinicae gubernationis inhumana illa
quidem, sed in speciem necessaria, ob quorumdam perfidiam ac avaritiam consuetudo,
°Barbarus Sinarum mos.
ut Duces et Praefecti illi morte
[52]mulctentur, in quorum
administrationem infelicius quidpiam inciderit: facile enim sibi persuadent, illud
non ex inconstantis fortunae vicissitudine ortum, sed vel ex negligentia, vel
perfidia. Si quis adverso Marte pugnam iniit, si commissam sibi Provinciam perdidit,
si populi defectione, milites seditione tumultuantur, ea Reip.
vulnera, undecumque provenerint, ad Praefectos transeunt, quorum paucis vita
relinquitur. Cum itaque non rari Duces aut Praefecti hinc Tartari humanitatem,
inde Imperatoris iram reformidarent, hanc fugientes, illam data
occasione amplectebantur.
Quae res me admonet,
°Ignatius fortissimus Dux Christianus, iniuste occiditur.
ut quid Proregi
Ignatio, Deo ac Regi
fidissimo non minus quam fortissimo Duci acciderit, exponam. Hic, tota stupente
Sina, Tartarorum asylum, et suorum militum promissas vires vitae postposuit ac
fidelitati; et maluit in ingrata patria, etiam iniusta ex sententia,
carnifici caput amputandum submittere, quam vel illam relinquere, vel minimum in
Imperatorem, etiam iniqua statuentem, crimen committere. Po
[53]terat fortasse
°Ignatii fidelitas.
(ut milites illi suadebant sui) et Regnum
occupare; sed occumbere maluit, quam infidus, vel Patriae profugus ac
proditor audire. Postquam ergo non raras habuisset victorias, et quamplurimas a
Tartaris recepisset urbes, ac omnino eos iam debellandi spes adesset, accidit, ut
illius milites, multo tempore solitis stipendiis carentes, per seditionem, amicam
urbem invaderent ac diriperent. Saepius
Ignatius de suorum militum inopia
Imperatorem monuerat, et stipendia per supplices libellos petierat: sed
eius libelli in Regia a Praefectis supprimebantur, quorum avaros animos pecunia aut
donis, ut reliqui solent, non emebat. Praeterea cum Christianis sacris initiatus
esset, ac vere pius, nihil nisi rationi ac iustitiae consentaneum in sua agebat
gubernatione. Qua re Expraefectorum praecipue in se odium accendit, qui (ut est
pluribus solemne) ob accepta a litigantium parte munera, contra aliam partem favorem
petebant apud
Ignatium.
°Ignatii iustitia.
Sed frustra erant, si a postulatis abesset iustitia. Quam
illi re
[54]pulsam non virtuti, sed superbiae tribuentes, seque
ab
Ignatio contemptos rati, cum amicis in Regia Praefectis agebant, ut stipendia
differentur, hac ratione
Ignatium perdituri. Accedebat et ipsorum in Regia
Praefectorum invidia et indignatio, non ferentium hominem sua virtute ad illam
pervenisse dignitatem, quam solis Doctoribus debitam crederent: perinde ac si
doctiores etiam fortiores essent. Erat enim
Ignatius secundi litteratorum gradus,
et lauream Licentiati, non Doctoris, obtinuerat. Hoc rerum statu, seditione non
contenti milites, ubi proximum amantissimi Ducis periculum ipsorum causa
insonti iam incumbens animadvertere, ut Provinciam sibi occupet, ac regnet,
hortantur: imo ut debitum iam pridem tantae virtuti
Imperium invadat, persuadere
conantur; operam ad omnia fidelissimam spondent; extirpandos clamant Praefectos, qui
privato potius odio explendo, quam Imperatoris sui promovendo obsequio
studerent. Sed
Ignatius prudentibus monitis militem a maiori violentia prohibet,
[55]imo obsequentem reddit et quietum, ac pro Sinico
Imperatore stare iubet, cui fidem iurasset; auctores etiam praecipuos seditionis
punit. Merebatur haec
Ignatii fidelitas maiorem aestimationem ea quam apud
Imperatorem, vel summos in Regia Praefectos invenit. Ea enim contemptui
habita, submisso alio Duce ac Pro-rege,
Ignatius in Regiam adesse
iubetur. Non ignorabat se tunc temporis ad mortem peti; quod et militibus suspicari
facile erat: unde ira frementes pro illo arma sumunt: nullo pacto se
Ducem suum optimum deserturos coniurant, et denuo
Ignatio suadent ut
ad Regiam non accedat:
Nostrum, inquiunt,
erit te incolumem conservare; nobis vires sunt, perfidorum aemulationi et potentiae pares.
Ad haec surdus
Ignatius°Ignatius mavult mori quam regnare, vel Tartaro servire.
indignantes demulcet, urgetque ut
Imperatori suo fidelem semper operam navent. Atque ita maluit ingratum
patriae solum proprio sanguine irrigare, quam inimicorum suorum sanguinem militum
viribus propinare, satius ducens in patria subire immeritam necem, quam ad
invitantem Tartarum
[56]confugere. Non eadem quamplurimis
illius exercitus Ducibus ac militibus fides fuit. Ad Regem enim Tartarum
defecere, multorum exemplum secuti, quos a Tartaro bene exceptos
videbātvidebant, non
vero
Ignatii in fide constantiam. Horum iam aliqui Tartarorum sunt summi
praefecti in
Sinico Imperio; aliqui etiam Regulorum obtinuerunt dignitatem, quia
fidelem illi contra Sinas operam navarunt, cuneorum instar, qui in sui generis
ligna facillime
penetrātpenetrant.
Ceterum hoc bellum Tartaricum, quamvis Sinici hactenus magnum fecisset negotium,
deinceps tamen quasi sopitum elanguit: ita ut Sinas a maioris damni metu securos
redderet. Occidentalis enim
Leaotung pars undequaque valide munita erat, et ingens
in confiniis contra Tartaros exercitus stabat, qui
insulam Cu occupans, ulteriorem
ingressum intercludebat Tartaris, qui Orientalem occupabant partem. Maximum itaque
periculum
°Fortissima perdendi Sinici Imperii causa Latrones.
a perduellibus ac latronibus intra ipsum fuit
Imperium; a quibus demum
destructum est, ac Tartaris
traditūtraditum. Supra iam horum motus attigi: deinceps fu
[57]sius de illis
agendūagendum, ut, quo pacto Tartari
Imperium
occuparint, intelligatur.
Primi perduelles
°Latrones varii.
insurrexerunt in
Suchuen Provincia, quorum tam prospera fuit
fortuna atque audacia, ut post direptas multas civitates, demum et Metropolim ipsam
Chingtu obsiderent; de qua et actum fuisset, nisi Amazon illa Sinensis supra
memorata cum suis subvenisset. Eius
°Latrones reprimūturreprimuntur, sed non delentur.
igitur fortitudine inde cum clade expulsi, sed
non omnino deleti montes repetivere, novas perditorum hominum turbas congregantes.
Hos secuti sunt alii in
Queicheu Provincia, qui ob latam iniustam sententiam in
lite duorum Dynastarum, insurrexerunt, duce usi, qui causa ceciderat, Magnate; ac
primo impetu Praefectos iniustae sententiae auctores occiderunt, et Proregis
exercitum fuderunt. Verum reparato mox exercitu, ab eodem superati, sed non extincti
sunt. Sub haec urgente fame,
°Fames latrones auget,
quae ingens eo tempore in Boreali
SinarūSinarum parte per
inauditam locustarum plagam fuit, quamplurima alia latronum capita exorta sunt,
praecipue in
Xensi Provincia ac
Xantung.
[58]Hi primo,
numero pauci ac viribus, praedas per pagos et oppida agebant; inde montes petentes
in iis latitabant; cumque tam facili negotio sine ullo labore non modo cibos, sed et
divitias raperent, quamplurimi continuo aggregabantur. Huic seditioni magnuum
incrementum addidit Imperatoris
Zungchinii°Et avaritia Imperatoris.
insignis avaritia, qui a populis
tributa omnia exorquebat, perinde ut anno felici rebusque florentibus. Hi ergo cum a
Praefectis reprimi cito non possent, paulatim numero ac animis aucti, in octo per
varias Provincias creverunt iustos exercitus. Ab his ut quisque manu audaciaque
promptissimus habebatur, in Ducem eligitur;
°Latrones Duces evadunt, ac ad ImperiūImperium aspirant.
et mox acta iam latronis persona, armis
ac divitiis fortes, iam ad ipsum aspirant Imperium. Ac primo quidem, ut quisque
alteri praeriperet quod ipse optabat, inter se pugnarunt: demum res eo devenit, ut
duo tantum Duces praecipui superessent, qui reliquorum milites, post victorias,
extinctis eorum Ducibus, ad sua sequenda vexilla ac
fortunāfortunam invitarunt. Illi vero
cum minime dubium
[59]expectarent supplicium, si quo casu a
Sinicis Praefectis exciperentur, facile victorem sequebantur. Primus
°LatronūLatronum praecipua capita.
inter hos
latronum Duces
Licungzus dictus est, secundus
Changhienchungus; uterque
facinoribus editis et ferocia insolens; qui, ne alter ab altero tamquam aemulo
deleretur, longius invicem discesserunt, fortunam quisque suam secuturi.
Licungzus
Boreales
Xensi Provinciae ac
Honan partes tenuit; alter
Suchuen et
Huquang
divexebat. Verum ne si de utroque mixtim agamus confundatur narratio,
Licungzo
priorem locum dabimus: qui potissime in causa fuit, cur Tartari
Imperium illud
occupaverint; quod ipse iam tenebat, si moderationi clementiam adiunxisset.
Subsequentur deinceps res ab altero gestae.
Anno itaque M.DC.XLI. latrones
°Latrones Provincias Xensi et Honan vexant.
ex
Provincia Xensi (ubi quamplurimas civitates
ac oppida expilaverant) ingenti numero in amoenissimam
Honan Provinciam irrumpunt,
et recta nobilissimam metropolim,
C'aifung dictam, petunt ac obsident. Illam
ingens defendebat praesidium; unde
[60]tormentorum curulium
saeviente in eos procella, cum clade obsidionem deserere coacti sunt. Inde
populabundi circumvicinas invadunt civitates ac urbes, et quamplurimas diripiunt.
Ita viribus aucti, annona quamplurima, ac perditis hominibus congregatis, iterum
metropolitanam petunt;
°C’aifung nobilissima urbs obsidetur.
quam cum desperarent vi aut assultibus occupari posse, longa
obsidione ad deditionem cogere statuunt, ut ditissimis opulentissimae urbis spoliis
augerentur. Urbs haec tametsi trium fere leucarum ambitum habet, undequaque tamen
cingunt, ut nihil urbem invehi posset. Praefecti per duos menses, quibus alio
latrones diverterant,
quamplurimāquamplurimam quidem annonam congregaverunt; sed quod tota
Provincia frugum alioquin abundantissima, earum inopiam a sterilitate pateretur, non
fuit tanta annonae copia, quanta sex mensibus infinitae populi multitudini alendae
sufficeret. Sex ergo menses tenuit haec obsidio pertinacissima; et quamvis ad summas
angustias famis praesidiarii pervenissent, numquam tamen cum hoste pacisci volue
[61]runt, auxilium ab Imperatoris exercitu sperantes.
Calamitatis
°Inaudita fames.
magnitudo excessit modum, et Ierosolymitanae similis, si non maior,
videri potuit. Orizae libra, argenti libra vendebatur; corii antiqui putridi libra,
decem argenteis: cadaveris humani caro publice tamquam porcina prostabat: mortuos in
plateis exponere, ut illorum essent cibi qui mox aliorum futuri erant, pietas
putabatur. Reliqua dirissima taceo. Urbs in planitie sita est ad Australem partem
ingentis ac praecipitis fluminis, quod
Hoang Sinae vocant, nos
Croceum vel
luteum dicimus, a colore luteo, quo semper turbidum fluit: una fere leuca distat hoc
flumen ab urbe; cumque eius aquae urbis planitie altiores sint, eiusdem littora
aggere longissimo ex quadratis lapidibus muniuntur, ne superfundat se urbi. Ad hos
aggeres tandem Imperatoris exercitus venit, ratus sine pugna hostes omnino deleri
posse aquis, si aggeres dissolveret. Ac suspicio aberat aquas ad tantam altitudinem
perventuras,
°C’aifung urbs aquis mergitur.
ut altissima urbis moenia superarent. Forte per id tem
[62]pus Autumni crebriores solito pluviae fuere, quibus sic flumen
intumuit, ut maiores voluens undas ruptis latius quam pro necessitate aggeribus non
modo quamplurimos hostium ruina involuerit, sed et amicam urbem totam submerserit,
plus quam trecentis hominum millibus aqua haustis. Ita nobilissima urbs, quae iam
antiquis temporibus Imperatorum sedes fuerat, non campus, sed lacus quidam repente
fuit: domus omnes undarum vi non modo tectae, sed et omnino dirutae sunt. Cum illis
periit et Templum, et Sacerdos Societatis nostrae
R.Reverendus
P.Pater Robertus de
Figueredo ibidem submersus: qui cum mature se periculo posset subducere, maluit
animam suam pro ovibus suis ponere; non raros enim Christianos urbs habebat.
Contigit huius urbis excidium
nona Octobris M.DC.XLII. Eodem tempore
°Dux latronum Regis titulum assumit.
latronum
Dux
Licungzus Regis titulum assumpsit, dictus
Xunuang, quod prosperum Regem
sonat; et mox iterum
°Xensi Provincia occupatur.
Xensi Provinciam invasit, ac totam occupavit, postquam
Honan fere totam in suam redegisset potesta
[63]tem. Ubi ab
Xensi Provinciae Metropolim Sigan venit, a praesidio quidem aliquantisper
repugnatum est: post trium tamen dierum obsidionem urbs intercepta est: totidem
dierum spatium militibus ad praedam concessum in victoriae praemium. Intra eamdem
deinde urbem totius fere Provinciae annonam collegit, tum ut populus in officio
contineret, tum ut Imperatoris militibus vastitatem obiiceret. De
Imperio°LatronūLatronum Dux Imperatoris Sinarum nomen assumit.
quoque
velut obtinendo iam securus, titulum Imperatoris assumpsit, et familiam quam fundare
meditabatur,
Thienxunam dixit. Thienxun Caelo obedientem sonat: quo titulo
populis ac militibus suis persuadere conabatur, Caeli esse voluntatem ut imperaret,
atque a Caelo Imperium sibi tradi, ut populos ab Imperatoris
avaritia liberaret, et Praefectos sui studiosos, populoque graves extirparet.
Speciosus titulus, cui Sinae facile arrident: a Caelo namque dari Imperia credunt;
nec humanis artibus aut vi occupari debere existimant. Post haec,
°Bonum latronis regimen.
ut factis prae se
ferret quod titulo ostentabat, plebem perbelle tra
[64]ctare
coepit, nullam suis violentiam permittere, Praefectos solos, quotquot assequi
poterat, neci tradere, Expraefectos pro modo divitiarum quas collegerant, pecunia
mulctare, subiugatis populis tributa remittere, novos Praefectos urbibus ac
civitatibus occupatis assignare, denique ut subditos comiter ac magna tractent
aequitate severe praecipere. Ita facillimo negotio occupatas regiones subditas
habuit, novum regiminis modum omnibus laudantibus atque amantibus: alias enim parva
est fidelitatis cura, ubi extorta obsequia tyrannis imperat. Duo Patres nostri
versabantur hac in urbe,
R.Reverendus
P.Pater Ignatius d’Acosta, et
R.Reverendus P.Pater
Petrus Fabri, quos initio quidem, cum milites Metropolim
diriperent, perstrinxit communis clades: demum pro exteris cogniti, tamquam hospites
bene sunt habiti.
Interea
°Alia perdendi Sinici Imperii causa, Praefectorum discordia.
in Regia tertia ac potissima perdendi
Imperii causa excrevit, cuius initia
iam tum Imperatore
Thienkio pullularunt, Praefectorum dissidia, factiones, ac
aemulatio ob nimiam Eunucho
Gueio concessam potentiam;
[65]quem non modo ad summos honores evexerat
Thienkius,
Imperii universo plenoque
regimine illi concesso; sed et Patris titulo honorabit. Hic ergo gratia abutens,
summos etiam Praefectos levissima de causa vel necabat, vel in ordinem redigebat;
praecipue illos, qui vel scriptis, vel verbis, vel minori exhibito honore Eunucho
non adulabantur, vilissimo homini subesse dedignantes. Et quamvis alioquin satis
bene Rempublicam administrasset, multos tamen exasperavit; atque inter eos, etiam
Principem, qui post
Thienkium sine sobole extinctum Imperator fuit
Zungchinius;
cui in adeundo
Imperio Eunuchus quidem obstitit, sed irrito et infelice conatu.
Hinc Praefecti in binas (ut ipsi vocant) Academias divisi, paulatim se extulere, rei
propriae magis quam publicae intenti. Ceterum dum quaelibet ex partibus aliam
opprimere ac extirpare conatur, utraque bonum
Imperii publicum praetendens, illud
ipsum negligebat; partiarios tantum suos extollere, aut rebus praeficere, invida
aemulatione tentabat: et cum huic potentissimo
[66]malo mederi
vellet
Zungchinius ipse Imperator, non paucos ex praecipuis Praefectis ac Eunuchis
exasperavit. Ubi enim
Imperium assumpsit, supra modum in Eunuchi fautores saeviit,
et Eunuchum tandem ipsum cum pluribus aliis eidem factioni illigatis de medio
sustulit, mirabili plane tragoedia, cuius haec est catastrophe.
Zungchinius, ut
Eunuchum pessumdaret, atque ab
Imperii gubernaculis amoveret, dedit illi mandatum,
in speciem honorificum, ut magnifica Imperatorum ac parentum suorum sepulchra
viseret, inspecturus num aliquid operis ornamento deesset. Non potuit Eunuchus tam
splendidum imperium detrectare: sed brevi didicit, quo consilio ad sepulchra
visitanda mitteretur. Cum enim aliquousque progressus esset in itinere, oblata est
ei capsula inaurata, funem byssinum continens, quo seipsum, mandato Imperatoris,
suspendere debuit; quod genus mortis apud Sinas maxime censetur gloriosum. Inde
factum est, ut ex utraque factione plurimi Imperatorem prodiderint, qui cum
latronibus se
[67]creta habebant consilia. Hinc vel nulli
mittebantur exercitus, vel nihil magni efficiebant, ab aemulis turbati ac impediti:
imo saepe cum possent rem bene gerere, occasionem dimittebant, ne Magistratibus,
quorum Duces aemuli erant, meritum aut gratiam apud Imperatorem victoriis
conciliarent, quasi eorum ductu et consilio hostes vicissent. Quae dissensiones tam
opportune acciderunt latronibus, ut ad ipsam Regiam accedentibus, idem fuerit
venisse, ac vicisse; quod iam narrare aggredior.
Cum haec agerentur in Regia,
°Latrones Xansi Provinciam occupant.
Licungzus latronum ductor, stabilitis in
Xensi
Provincia rebus, Ortum petit.
Croceum fluvium nullo defendente tam facile
superat, quam facile a parva manu impediri transitus potuisset: fuit enim ille magna
aquarum mole ac violentia, medius inter
Xensi et
Xansi Provincias; illam ad
Occasum, hanc ad Ortum habens: sed cum nemo obsisteret, superato fluvio facile
quoque primam civitatem ditissimam
Kiangcheu occupavit, quae in Australiori iacet
Provinciae parte,
Croceo vicina.
[68]Est etiamnum illa in
urbe superstes
R.Reverendus
P.Pater Michael Trigautius e Societate IESU, viri
illius Apostolici
P.Patris Nicolai Trigautii nepos. Exinde eodem fortunae cursu
civitates reliquae ultro se
Licungzi potestati dediderunt, vel ut se a maioribus
molestiis liberarent, vel novum regimen inconsulte amplexantes. Saepe enim in
nostram perniciem novitatibus ac mutationibus gaudemus, et veteribus meliora
sperantes, deteriora invenimus. Sola
Metropolitana urbs Taiyuen aliquot diebus vim
experiri voluit: sed ipsa quoque occupata, ingentes morae poenas dedit. Praefecti
omnes necati, ac novi a latronibus substituti sunt.
Zungchinius Imperator, ubi
audivit latrones iam
Croceum superasse, et
Xansi Provinciae, Regiae confini,
imminere, ingentem per Colaum, summum scilicet Praefectum, exercitum misit, qui
latronem detineret saltem, si debellare non posset. Nihil tantus egit exercitus, et
maxima quoque militum pars ad latrones defecit: Praefectus ipse, qui Colaus
Lius
dicebatur, rebus desperatis sibi ipsi laqueo vitam ade
[69]mit.
His auditis,
°Imperator Sinicus turbatur.
cogitabat Imperator Borealem
Peking Regiam relinquere, et
Nanking
Australem petere: sed ut maneret, tum a fidis, tum a perfidis persuasum est: ab his
quidem ut facilius, antequam eorum paterent proditiones, latroni Imperatorem
traderent; ab illis, bono ut putabant consilio: nam fugere, erat
Imperium magis
turbare: sperabant enim Regiam, ingenti praesidio munitam, defendi posse; et ob
Imperatoris praesentiam reliquas omnes Provincias ad defensionem advolaturas non
dubitabant. Bonum videri poterat horum consilium, si Regia proditoribus caruisset.
Interea latronum
°LatronūLatronum stratagema.
Ductor (quia non minus ingenio quam manu promptus erat) vulpinam
pellem leoninae assuens, ex suis militibus quamplurimos mutato habitu in Regiam
paulatim intromittit, data pecunia ut mercaturam in ea latitantes exercerent;
conductisque tabernis, caupones, aut minorum rerum mercatores esse iubet, donec ad
moenia cum toto exercitu adveniret: tunc vero ut intra urbem tumultus excitent
imperat. Mirum fuit
[70]horum silentium, quodque inter
perditissimos infimae sortis homines sperari vix potuisset. Huic velut cuniculo
intra Regiam parato, alium superaddit, secretum videlicet commercium cum summo
Militaris Tribunalis Praefecto, qui cum Imperatoris rem perditam esse
animadverteret, ut rebus suis caveret, cum latrone de urbe tradenda convenisse
dicitur. Utut fuit, latrones celeri itinere Regiam
Peking petunt. Ingens
praesidium urbem defendebat, et curulium tormentorum magna vis pro moenibus stabat
disposita: verum illa parte, qua a perduellibus admoniti latrones, impetum
faciebant, solo pulvere, nullo globo imposito, explodebantur. Unde hac parte securi,
°Capitur Regia Peking.
mense Aprili M.DC.XLIV. antequam lucesceret, per apertam ultro a consciis portam
ingrediuntur. A fidis quoque non diu pugnatum praesidiariis. Nam intra moenia
hactenus latitantes latronis milites, ac confoederati perduelles, tumultus
excitarunt ex condicto. Hinc ingens orta confusio, cum nemo sciret cum quo rem
haberet; et non minor undique con
[71]fusa strages. Inde
Licungzus per confusam illam Babylonem victor transiens, recta palatium
Imperatoris petit, ac nequicquam fidioribus Eunuchis vim repellentibus, ipsum
occupat. Iam hostes, quod mirum, primum palatii murum tenebant, et Imperator omnium
adhuc periculorum inscius vivebat. Perduelles enim Eunuchi, qui maioris erant
auctoritatis, data opera admonere differebant, ne forte effugeret formidantes: at
ubi fugae spem nullam vident, tunc Imperator admonetur de urbe ac palatio iura
occupato. Qui sic admonitus, interrogavit primo, num hostium manus evadere fuga
posset: verum intellecto omnia itinera esse interclusa, epistolam proprio, ut
ferunt, sanguine scripsit, in qua Praefectos de perduellione, sed sero cognita,
increpabat; subditos innoxios proclamabat; a
Licungzo petebat, ut, quandoquidem
Caelo dante
Imperium occupasset, pro se de illis ultionem acciperet. Postea
°Imperator obtruncata filia, seipsum suspendit.
arrepto gladio filiam nubilem obtruncat, ne latroni in ludibrium cederet: mox
pomarium ingressus, de arbore
[72]pruno, ex vitta qua caligas
alligabat laqueo facto se suspendit infelicissimus Imperator, qui et ultimus
censetur
Taimingae Familiae. Nam licet alii deinde electi sint (ut infra sum
narraturus) quia tamen partem tantum
Imperii habebant, inter Imperatores non
numerantur: atque ita Familia, quae a latrone inchoata fuit, a latrone extincta est.
Tam vilis arbor, et vilissimus laqueus, tanti
Imperii, tot deliciis et divitiis
cumulati, ac vitae ipsius regalis fragile filum abrupit. Ad eius
exemplūexemplum summus
Praefectus, qui Colaus dicitur, ibidem resti cervicem implicuit: idem Reginae, idem
aliquorum praeterea ex fidissimis Eunuchorum exitus fuit. Ita arbores illae amoenae,
sub quibus saepissime genio ac deliciis indulserant, velut in funestissimas
cupressos mutatae sunt. Sed non minus in urbe ipsa quam intra palatium quamplurimi
in seipsos saevierunt; alii in lacus insilientes, alii laqueo voluntariam sibi
mortem inferentes, gentis more: nam cum Imperatore suo mori, ne alteri inimico,
subesse cogantur, vel ab illo occidan
[73]tur, summum credunt
fidelitatis decus. Quid autem iam magnum, quid stabile mortalibus videbitur, quando
tantis opibus viribusque exaggerata felicitas tristi momento in nihilum recidit,
nullo alio quam in spectantium aut audientium lacrymis relicto vestigio?
Licungzus interim victor palatium ingreditur, et Imperiale solium occupat, inque
eo considet. Memorant prima sessione eum inquietissime se habuisse, ac plane
titubasse. Omnino videbatur solium ipsum non diu duraturam tyranni felicitatem
praenuntiare, et tamquam indignum excutere velle. Altera die
°Latronis saevitia, ac crudelitas.
Imperatoris cadaver in
minutissimas partes concidi iubet, adiecto probro, quod in subditos pessime iuxta ac
crudelissime consuluisset; perinde quasi ipse, nefarius latro ac perduellis, tot iam
contrucidatis mortalibus, tot regionibus foedissime vastatis nulla noxa contactus
esset. Ita plerumque in aliis damnat improbitas quod ipsa committit, et aliorum
mala, etiam minima, amplificans, caecutit in suis. Susceperat Imperator
[74]Zungchinius tres mares filios: unus aetate maior numquam inventus
est, licet a latrone diligenter ac diu conquisitus. Hunc alii fuga elapsum, alii
intra lacum voluntaria morte periisse scribunt. Minores duo, adhuc pueruli, in
latronis manus vivi pervenere, quos tertia exinde die extra urbis moenia abreptos
immani crudelitate capitibus plecti iubet. Sed innoxio sanguine satiari haec bellua
non potest; ac mox in apertum erupit atrox indoles, cui hactenus ad dementandos
clementiae simulatione populos speciem benignitatis obduxerat. In urbe itaque omnes
Praefectos conquiri iubet; ingentem numerum exquisitis tormentis enecat, alios
maxima pecuniae vi mulctat: palatium Imperatoris sibi servat: urbem nobilissimam ac
ditissimam militibus ad praedam concedit, ubi nullum saevitiae, nullum violentiae
genus a latronibus praetermissum: quae ut referre longum, ita recordari molestum
fuerit. Atque hac tam barbara immanitate
Imperium, quod felicissime occuparat, ac
comitate servare potuisset, merito perdidit.
[75]Inter alios quos cepit Praefectos, senex fuit, Us dictus,
cuius filius Usangueius contra Tartaros in confinibus Leaotung excubabat, totius
exercitus Sinici summam exercens Praefecturam. Huic ergo crudelissimam mortem
minitatur Licungzus, nisi filium in suum obsequium cum toto exercitu iurare vi
paternae obedientiae cogat. Ea apud Sinas sacrosancta habetur: deinde omnia magna
patri ac filio promittit. Bonus ergo senex hanc ad filium epistolam dedit: Solum, Caelum, ac fatum, has quas videmus afferre possunt
mutationes. Scias fili, Zungchinium Imperatorem, ac Imperium periisse
Taimingae Familiae: Licungzo illud Caelum dedit. Tempori cedendum est, et
necessitas in virtutem mutanda, ut eius tyrannidem evitemus, ac crudelissimam
mortem; liberalitatem vero experiamur. Regalem tibi promittit Dignitatem, si cum
tuis eum agnoscas Imperatorem. Ex tua responsione vita mea pendet: quid illi
debeas, qui tibi vitam dedit, considera.
Usangueius filius brevissimis verbis
[76]tale dedit responsum:
Qui Imperatori suo fidus non est, mihi quoque non erit mi
pater: et si tu ipse debitam Imperatori tuo fidelitatem oblitus es, me nemo
reprehendet, si debitam tali patri obedientiam obliviscar. Mori malo, quam
latroni servire. Missa hac epistola
°Tartari contra latrones invitati.
statim ad Tartarum Regem Legatum
mittit: rogat ut sibi auxilio sit contra
Sinici Imperii latronem; byssi, sericorum
pannorum, auri, argenti ingentem vim, et certum puellarum numerum promittit, quas
praecipue Tartari expetunt, quod illis careant, maribus vero abundent. Rex Tartarus
hanc bene rem suam agendi non negligit occasionem: eodem die cum octoginta millibus,
quae in praesidiis
Leaotung expedita erant, adest, et
Usangueium ita affatur:
Ut nostra certa sit victoria, suadeo, ut tuos milites
Tartarica veste ac pileo, scissisqscissisque capillis uti iubeas; ita fiet ut latro
nos omnes Tartaros credat: maiora enim auxilia ex Regno meo advocare tam cito
non possum. Usangueius nihil non admittit vindictae cupidus, ignorans, ut
Sinae dicunt, se
[77]tygrides intra
Imperium admittere, ut
canes eiiceret.
Licungzus Tartaros
°Latro Tartaros fugit.
advenisse audiens cum
Usangueio, et resistere
non audens, ut facile Regiam occupavit, ita velocissime deseruit . Palatii ergo
divitias compilat, ac
Xensi Provinciam petit, ubi Regiam sedem fixit in
nobilissima
Sigan urbe, quae olim saepe Imperatorum fuit sedes. Narrat fama,
°Palatii divitiae auferuntur.
octo
ipsos dies per quatuor palatii portas, currus, equos, camelos ac baiulos continuo
exivisse, nihil nisi pretio eximium exportantes, plurimis per festinationem in eo
relictis. Ita ingentes auri, argenti ac pretiosarum rerum thesauri, per ducentos
octoginta annos, a
Taimingae Familiae Imperatoribus sexdecim, ac per otium
congregatae, brevissimo tempore dispersae sunt. Verum quamvis magna recederet
velocitate latro, Tartarorum equos vix ipse effugit; qui ingentem gazam, ac
impedimenta, necnon et ultimum illius agmen insecuti per multos dies tandem
occupant.
Croceum porro fluvium superare vel noluerunt, vel neglexerunt, ut sic
paventes ac confusas
Peking terras facilius
[78]occuparent.
Revertuntur ergo Tartari victores ac divites, et
Peking urbem ingrediuntur, a
Sinis admissi; quae res una universum illis
Imperium dedit. Ubi notandum illud
rarum in Tartara gente, quod nec Rege suo ad primum in
Sinas ingressum extincto,
huius belli expeditionem reliquerit.
Zungteus°Rex ZūgteusZungteus meritur.
enim Tartarorum Rex, dum ex
Leaotung Sinas ingreditur, fato functus est; et
Imperium, cui tantopere
inhiabat, non obtinuit quidem; quamquam suis viam ac modum illud obtinendi aperuit.
Moriens sexennem filium successorem declaravit, fratribus imperans, ut pro illo rem
strenue gererent; tutelam maiori natu commendavit: quae ultima imperia summa fide
servarunt, ac stupenda, in ambitiosa gente, concordia, quam vix sperare in alia
possis.
His ita gestis,
Usangueius, expulso latrone, iam cogitabat e
Taiminga Familia
proximum Regulum invitare, ac in Sinicum eligere Imperatorem. Promissorum itaque
memor, Tartaris gratias ingentes habet; laudataque eorum, fortitudine, ac fideli pro
[79]Sinico Imperio navata opera, liberaliter promissa
praemia offert, et simul rogat, ut illis acceptis in
Tartariam redire, ac
continuam in posterum cum Sinis pacem habere velint, antiquas obliti iniurias, quas
iam satis superque ulti fuissent. Huic orationi responsum
°Tartari, intra Sinas admissi, exire nolunt.
iam a multo tempore
praeparaverant Tartari, longe aliud quam
Usangueius expectabat machinantes. Itaque
sic
Usangueium affantur:
Nondum se ac Imperium Sinicum
deserendi tempus idoneum esse arbitramur, nisi tibi aliud videatur. Latrones
supersunt plurimi; pauci ex illis periere: iam in Sigan Xensi Provincia
metropoli Imperialem sedem Licungzus fixit. Cogita ditissimas ac
populosissimas Provincias sub illius adhuc esse potestate. Nobis discedentibus,
peiora Sinis timenda manent. Nos Tartaros timuit, quos ubi abiisse didicerit,
auctis mox viribus aderit, ac Imperio maiores quam antea turbas inferet: et
nobis fortasse commodum non erit missis denuo auxiliis fortunae tuae labanti
succurrere. Quandoquidem hic praesto sumus, nostrum erit latrones [80]omnino extinguere, ut pacatum Regi tuo Imperium tradas.°Eorum astutia ac dolus.
De
promissis praemiis sollicitus ne sis; cum ea sive in nostra, sive in tua
potestate fuerint, aeque nobis tuta ac secura sint. Quod reliquum est suademus,
ut tu cum tuorum parte, ac Tartaricis aliquot legionibus, in Licungzum moveas;
nos cum reliquis copiis Xantung latrones opprimemus: ita Imperium ex omni
parte pacatum respirabit. Usangueius vel stratagema non intellexit, vel
quod a potentiore ei opus erat decipi, dissentire non est ausus.
Antequam autem Tartari invitati
Sinas ingrederentur, in patriam ac vicina Regna
miserant, qui quotquot possent milites ad
Sinicum occupandum Imperium evocarent.
Quae copiae cum nondum advenissent, oratione ad benevolentiae speciem blande
composita, a vi tantisper abstinebant. Sed cum haec agerentur,
°Magnae Tartarorum copiae Sinas ingredientur.
non modo ex
Niuche, et
Niulhan Regnis, sed et ex veteri Occidentali
Tartaria, ac ex
Yupi Orientali
ingens Tartarorum numerus adfuit. Hi postremi ad mare Orientale supra
Iaponiae
insulas acco
[81]lunt;
Yupi vero dicuntur a loricis ex piscium
pellibus factis, quibus in bello utuntur: quinimo et ex
Volga non raros in
Sinis vidi, quos Tartari Alga-Tartaros vocabant; et apud illos
Moscoviae ac
Poloniae notitiam reperi. Hi Orientaliores Tartaros barbarie superant. Haec
auxilia ubi advenere, minimum etiam demortui Regis sui filium sexennem adduxerunt.
Tum enimvero
°Tartari ££Sinicum ImperiūImperium occupant.
diserte ac palam
Imperium suum esse, illoque se potiri velle
ostenderunt. Sexennem itaque puerum Imperatorem Sinarum proclamant,
°Xunchi coronatur primus Imperator Tartarus.
qui
Xunchi
dictus est: nova quoque familia Imperialis
Taicing appellata. Sexennis puer, magna
gravitate ac maiestate antiquum gentis suae solium ascendit, ex quo non puerilem,
sed praeclaram ad suos habuit concionem in hunc modum:
Non mea
virtus aut felicitas, sed vestra, charissimi fortissimiqfortissimique Patrui, ac reliqui
Duces mei, quam videtis mihi constantiam dedit. Haec firmitas, qua hoc solium
occupo, ita nobis bonum erit ac rebus nostris omen, ut titubatio latroni
Licungzo praesagium sinistrum fuit. Initia vi[82]detis
occupati Imperii: at fortitudinem virtutemqvirtutemque vestram tantam esse intelligo,
ut me iam totam possidere Sinam credam, imo Orbis Imperium, non inchoatum
modo, sed firmum at stabile. Imperii divitiae, Regales dignitates, praemium
licet impar tantae virtuti debitum erunt. Modo fortiter agite. Haec sexenni
puero dicta admiratio Regiae totius excepit: a Caelo fatoque electum omnes uno ore
et applausu conclamant. Eadem die
°AmavāgusAmavangus Patruus et tutor Imperatoris fidelissimus.
Patruum natu maximum, tutorem suum, tamquam Patrem
veneratus est; unde
Amahan Tartara voce dictus est, quae Patrem Regem significat;
Sinae
Amavang vocant. Illi ergo totum bellum regendum commisit; et huic proprie
Tartari
Imperium debent: nam non minus consilio et prudentia, quam fortitudine ac
fidelitate insignis fuit: unde rationibus ac consiliis prudentissimos quosque inter
Sinas in admirationem rapiebat; comitate vero ac iustitia eos dementabat. Plurimum
etiam ad haec omnia contulerunt Sinenses illi Praefecti, qui, ut ante diximus, irae
Imperatoris se subducentes, ad
[83]Tartaros confugerant, et
patriae infidi, modo cives suos verbis ac exemplo sollicitabant, modo egregia
Tartaris consilia suggerebant; unde ad summas a Tartaris Praefecturas admissi sunt.
Eadem quoque die ad
Usangueium aliquae Tartarorum Legiones missae sunt cum
diplomatibus, quibus
Usangueius a novo Imperatore
Pingsi Rex creabatur;
tributarius tamen (
Pingsi autem, Pacificans Occasum sonat;)
Xensi Metropolim pro
regia illi sede assignando. Quid hic faceret fidissimus hactenus
Usangueius?
Maiora praemia a Sinico Imperatore sperare non poterat; Tartari autem iam tanto
numero aderant, ut viribus longe inferior esset. Admisit ergo
°Usangueius Tartaris subesse coactus.
novam dignitatem, et
Tartarum Imperatorem agnovit: ac ita, qui modo pro Sinis contra latrones ibat,
contra Sinas, ut Tartaris Provincias subigeret, ire coactus est. Ut autem erat
egregius Dux, latronem facile ex
Xensi expulit, a Tartaris adiutus; ac in
Sigan
Metropoli regnavit hactenus. Ita honoribus auctum, a militia removerunt, quem
armatum timere potuissent Tartari.
[84]Quid
°Quid de Licungzo actum, ignoratum.
de
Licungzo latrone actum sit, ignoratur hactenus.
Tantae illius vires repente obrutae conciderunt. Ab
Usangueio occisus in pugna
creditur; quamvis nec vivus nec mortuus a quoquam mortalium agnitus aut repertus
sit. Reliqua Tartarorum pars, eadem facilitate
Peking et
Xantung Provincias
occupavit, ubi Sinicis militibus a Ducibus per suas copias distributis, in immensum
suos statim auxerunt exercitus. Universos enim non in fidem solum, sed etiam in
militiam ad sequenda Tartarica signa recepere; ne devictos quidem aspernati, dummodo
Tartarorum more capillos ac vestes adhiberent. Quin etiam, ut occupatae gentes
universim hoc facerent, edixerunt sub perduellionis poena: quod res Tartarorum
saepius turbavit, plus pro capillis dolentibus ac pugnantibus Sinis, quam pro
Regione vel Imperatore; ita ut non raro potius mori, ac capite plecti elegerint,
quam in hac re Tartaris obedire: et quamplurima huius rei exempla proferrem, nisi
brevitatis memor essem. Minori itaque quam anni spatio,
°Tartari varias occupant Provincias.
quatuor ingentes
[85]Boreales Provincias in suam redegerunt potestatem,
Peking
nimirum,
Xansi,
Xensi, ac
Xantung (
Leaotung non admunerando) in quibus
stylum Politices Sinicae modumque gubernationis omnino non mutarunt; imo Sinicis
Philosophis, ut antea, regendas urbes ac Provincias concesserunt; examina
Litteratorum ut antea
reliquerūtreliquerunt; sagaci consilio: nam ita propriis, ac a se
inauguratis hominibus, regimen quasi suis creaturis concedentes, id effecerunt, ut
fidelitate omni pro Tartaris starent:
°Sinicas leges non mutant.
solas autem militares Praefecturas, ac
Militiae regimen sibi reservarunt; quamvis ad huius etiam Praefecturas fideliores
Sinas admiserint, et in ipsa quoque urbe Regia eosdem Praefectorum ordines, ac sex
summa Tribunalia, prout sub Sinico erant Imperatore, retinuerint; ita tamen, ut
partim Tartaris, partim Sinis constent.
Interea Australium Provinciarum Praefecti, de periculo Imperatoris admoniti, quam
maximas potuerant ex omnibus copias convocarant, et iam
Peking versus tendebant,
quando de
[86]Imperatoris morte, ac Urbe
Peking occupata,
moestissimum habuerunt nuntium. Statim ergo milites ab itinere coepto revocant, et
simul naves omnes, quibus annis singulis annona ac reliqua necessaria in Regiam
transvehuntur. Paulo post de Tartarorum invasione et occupato per ipsos
Imperio
tristiora audiunt. Tum temporis ego ipse in urbe
Nanking eram, ubi ingentem
Sinarum confusionem ac metum vidi; donec tandem resumptis animis omnes Praefecti ex
Taiminga Familia Regem unum in Imperatorem elegerunt,
°Hungquangus in Nanking Sinarum Imperator coronatur.
quem
Hungquangum
vocarunt. Hic ex
Provincia Honan advenerat, latrones fugiens; erat
Vanliei
Imperatoris nepos,
Zungchinii consobrinus; quem magna coronarunt pompa ac
ostentatione, sub eo meliora sperantes. Hic quamprimum electus est, ad Tartaros
Legatum misit, pacem postulans magis quam petens, et occupatas cunctas Boreales
Provincias ultro illis offerens. Sed Tartaros
°Tartari pacem nolunt.
non latuit Australium Praefectorum
animus: volebant bellum differre, donec res ac vires resumerent: unde respon
[87]derunt, se ab alio non accipere, quod armis iam
acquisivissent; et quandoquidem Praefecti Imperatorem elegerant, illum porro
defenderent; se vero aut totum
Imperium aut nihil habere velle. Hac infecta
Legatione, dum arma parantur utrimque, adest interea
Nanking adolescens,
°Zungchinii filius Nanking comparet;
qui se
Zungchinii maiorem filium dicebat: nec parva huius rei vera dabat signa; quinimo a
multis Eunuchis agnoscebatur. At
Hungquangus, regnandi ambitione tactus, numquam
eum agnoscere vel admittere voluit, ne cederet
Imperio: quinimo in carcerem
detrusit, occidendum tamquam impostorem, multis Praefectis ex adverso frementibus.
Res
°Res Sinarum turbat.
ad seditionem spectabat; et eo tandem deducta est controversia, ut Tartaris
occasionem praebuerit intercipiendi Provinciam et urbem
Nanking, aliquibus
Praefectis non impedientibus, ne dicam instigantibus. Adsunt ergo Tartari in
territorio
urbis Hoigan; Orientale
Crocei fluminis littus occupant, mox
navibus flumen traiiciunt. Ex alia parte tantus stabat militum Sinarum numerus, ut
[88]si vel calceos abiecissent, aggerem fecissent, quem
Tartarorum equi vix superassent.
°Sinarum fuga.
Sed nimirum animus in praelio valet, non numerus.
Vix Tartari naves conscenderant, quando velut oves visis lupis, nudo relicto
latissimi ac velocissimi fluminis littore, aufugiunt Sinae. Tartari fluvio superato,
nullo viso hoste,
Nanking Provinciam nobilissimam ingrediuntur, ac quidquid illius
ad Boream
Kiang fluminis, Maris filii, iacet, occupant velocissime. Ubi
observandum illud in Tartarica militia rarum, quod antequam ad Provinciam aliquam
ingrediantur occupandam, praecipuarum urbium ac locorum magis opportunorum
Praefectos cum debitis praesidiis assignatos habeant: unde sine mora, quasi fulmina
vix ingrediuntur, quin occupatam, et iam munitam possideant. Una urbs
°Tangcheu urbs vim Tartarorum sustinet; sed capta deletur.
ditissima ac
nobilissima
Yangcheu vim experta est, ac egregie cum Tartaris pugnavit aliquoties;
ubi et Reguli Tartari filius occisus est.
Zuus Colaus,
Hungquango Imperatori
fidelissimus, illam defendebat cum ingenti militum praesi
[89]dio; sed tandem Tartaris cedere coacta est: in qua milites omnes ac cives
internecione deleti sunt, domus omnes spoliatae; mox ne foetida cadavera tabem ac
pestem corrupto aere ingenerarent, omnia supra domos posita cum tota urbe ac
suburbiis combusta sunt.
Hic Tartarus copias suas auxit,
°Tartari varia loca occupant.
Praefectis reliquarum urbium ac copiarum se
subiicientibus; quorum plurimi easdem sub Tartaro obtinuerunt Praefecturas ac urbes
custodiendas, quas sub Sinico habebant Imperatore; alii etiam ad maiora evecti sunt.
Hac vero comitate, qui deficientes ad se amplectebatur Tartarus, ac crudelitate quam
vim expectantibus urbibus inferebat, illud obtinuit, ut fere omnes illam potius,
quam hanc experiri vellent. Ita facile quidquid ultra Maris filium est Boream
versus, pronum ad deditionem Tartari habuere. Hic fluvius ultra milliare Germanicum
latus, per mediam fere
Sinam ab Occasu in Ortum fluens, in Borealem ac Australem
eam dividit; imo et
Nanking Provinciam mediam secat, quamvis
[90]Nanking Metropolis ac Regia in Australi sit littore. Ut ergo
illam occuparent, fluvius superandus erat. Quamplurimas itaque naves colligunt, ut
novam
Nanking Regiam, ac novum petant Imperatorem. Sinica ingens classis in alio
littore stabat, sub fortissimo ac fidelissimo Duce
Hoangchoango:
°Pugna inter Sinas ac Tartaros.
pugnatum hic
utrimque acerrime; et
Hoangchoangus iam Tartaros a Sinis vinci posse ostendebat,
quando a proprio Duce sagitta transfixus est, qui a Tartaris corruptus fuerat
ingentibus promissis (
Thienus dicebatur, ex
Leaotung terris oriundus)
°Proditor rem Sinicam perdit.
cuius
sagitta rotam fortunae Sinicae fixit, ac
Imperium perdidit. Nec his perduellis
contentus, cum suis in fugam se dedit, et fugiendi militibus reliquis exemplar fuit;
atque ita ad
Nanking urbem transiit, et quasi fidelissimus, Imperatori
Hungquango ex eadem urbe fugienti comitem se adiunxit. Tartari, superato fluvio,
ubi Imperatorem effugisse audiunt, velocissime insequuntur;
°Hungquangus Tartaris traditur ac occiditur.
quos
Thienus adesse
videns,
Hungquangum capit, ac Tartaris tradit,
mense Iu[91]nii M.DC.XLV. quem
Peking mittentes, ibi pro moenibus arcus chorda strangulant
(quod mortis genus nobile aestimant Tartari) cum nondum integro anno imperasset.
Eadem poena affectus est iuvenis ille, verusne fuerit an fictus
Zungchinii filius,
quem in carcere Tartari reperunt. Sed non hi solum ex Imperiali Familia
Taiminga
occisi a Tartaris sunt; verum omnes quotquot ad manum habere potuerunt, undique
diligenter conquisiti: atque hic tyrannicus mos est totius
Asiae, ubi occupato
Regno, omnes Regum consanguinei ab inimicis radicitus extirpantur. Post haec
Nanking ingrediuntur, ac reliquas omnes nobilissimae Provinciae urbes pronas ad
deditionem inveniunt. Inde velocissimo cursu usque ad urbem
Hangcheu, nobilissimam
ac ingentem
Chekiang Provinciae Metropolim victores transeunt;
°Tartari Hangcheu urbem petunt.
diviso tamen
exercitu, cuius una pars per
Kiang fluvim missa est, ut mediterranea occuparet,
Kiangsi,
Huquang et
Quangtung nimirum, vastissimas Provincias. Praecipui autem
Sinarum fugitivi milites;
[92]Duces ac Praefecti, ad
Hangcheu
convenerant; ubi novum e
Taiminga Familia Imperatorem eligere volebant
Lovangum
Regem, qui Imperialem dignitatem non admisit, solo Regis titulo contentus; forte ut
minus ex alto caderet, ac minus mortem sentiret: illam vero se admissurum dixit,
quando milites expulsis Tartaris Regiam unam occupassent; proinde ut fortius quam
hactenus agerent. Nondum triduum regnaverat (minori tempore, quam saepe ii, qui in
Sinicis comoediis Regum personas agere solent) quando Tartari adsunt. Post eorum
adventum, milites, qui sub variis Ducibus ad hanc urbem confugerant, pugnare
promittunt, si prius debita persolverentur stipendia: volebant scilicet eo tempore,
quo maxime videbantur necessarii, tum a Regulo, tum a civibus argentum extorquere,
nihil deinceps acturi. Hic vero
Lovangus,
°Inauditus Lovangi Reguli erga subditos amor.
qui natura vere comis ac pius erat,
tantae urbis ruinam non ferens, et populorum sortem miseratus, quantum subditos
amaret ostendit; ac tale dedit exemplum, quale
Europa numquam
[93]audivit. Urbis moenia scandit; inde Tartarorum Ducem flexis genibus
alloquitur; rogat ut urbi ac civibus parcat:
De me, inquit,
quod vultis statuite; pro meis subditis vobis victima
ero. Haec dicens, ad Tartaros ipse tendit, ac capitur. Fuit hoc illustre maximi
erga subditos amoris testimonium: et talis virtus fructu suo non caruisset, si vel
Alexandrum aliquem, vel
Caesarem reperisset. Tum Tartari, ut urbis moenia
claudantur a civibus, iubent; ne vel proprii, vel Sinenses milites eam
ingrederentur: hos vero milites extra urbem positos undique infectantur, ac necant;
sed multo plures
°Multi milites hauriuntur.
aquae hauserunt, quam sagittae Tartarorum aut acinaces: ad
Australem enim urbis portam ingens labitur fluvius ultra leucam latus, cui nomen
C'ienthang; hunc fugitivi milites superare, omnes confusione ac timore pleni,
contendunt: naves plus aequo onerant, dum debito plures conscendunt, ac ita
merguntur; alii ab aliis in flumen proiiciuntur: multa sic millia periere. Expulsis
in hunc modum aut necatis militibus, cum naves Tartari
[94]non
haberent ut fluvium superarent, in urbem regrediuntur,
°Hangcheu capitur.
nulla illata vi aut
violentia. Ita nobilissima haec urbs conservata est, cuius pulchritudinem divitias
ac magnitudinem alibi fuse describam, non ut auritus sed oculatus testis; ex hac
enim in
Europam transivi, ac in ea tres ipsos annos iam vixeram antea.
Habet eadem urbs
Hangcheu ad Boream navigabilem canalem arte factum, per quem ad
Boreales partes patet navigatio: hic solo aggere separatur ab Australi fluvio. Ex
hoc igitur canali Tartari celerrime quamplurimas naves per terram aggeris tractas,
deducunt ad
fluvium C'ienthang, quibus, nullo obstante, eumdem transmittunt, ac
totius
Sinae pulcherrimam
urbem Xaoking°Xaoking urbs capitur.
facilem ad deditionem reperiunt. Haec
urbs magnitudine quidem multis cedit; sed nitore ac munditia omnes facile superat:
in aqua dulci iacet, ac tota extra ac intra moenia navigio lutrari potest: plateas
habet latissimas, quadratis lapidibus candidis utrimque stratas, in quarum medio
navigabiles fossae aut canales
[95]omnes in utroque littore
quadrato lapide vestiuntur: pontes quamplurimos numerat ex eodem lapide, et arcus
triumphales non paucos: domus etiam (quod nullibi alibi in
Sinis) ex quadrato sunt
lapide: nihil denique hac urbe nitidius tota
Sina videt. Obtinuerant ergo illam
Tartari sine ulla vi: et reliquas
Chekiang Provinciae Australes facile quoque ad
ultroneam deditionem pronas habuissent; verum ubi edixerunt, ut omnes Tartarico more
crines abraderent,
°Sinae capillos suos defendunt.
tunc enimvero milites ac cives arma in Tartaros exacuerunt, pro
capillis magis quam pro Regione sua solliciti; pugnaruntque egregie, ac Tartaros non
modo ex urbe eiecerunt, sed ad
C’ienthang fluvium usque repulerunt: imo eos ad
transitum fluvii coegerunt, quamplurimis eorum occisis. Plane si fluvium
superassent, Metropolim ac reliqua recuperassent: sed utcumque contenti servatis
capillis, victoriam non ultra promoverunt, in littore tantum Australi, resistentes,
ac sese undique munientes. Ita integro anno Tartarorum victricia arma repressa sunt.
Ut autem Sinae
[96]caput haberent,
Lu Regulum ex
Taiminga
Familia in Imperatorem eligere volebant; qui id non admisit, sed solum Restauratoris
Imperii nomen assumpsit. Interea Tartari novas ex
Peking copias advocarunt,
quibus aucti omnem adhibuere conatum, ut fluvium
C’ienthang superarent: sed
omnia frustra. Respirabant ergo lassae Sinarum res; imo congregatis viribus maiores
victorias promittebant: sed regnandi libido ac aemulatio omnem hanc spem praescidit.
°Duo simul Reges rem Sinicam perdunt discordia.
Nam ex
Fokien Provincia milites ac Praefecti e
Chekiang aufugientes, secum ex
Taiminga Familia Regulum
Thangum abduxerant. Hunc ergo in
Fokien Provincia,
quae
Chekiang confinis est, in Imperatorem elegerunt. Hic volebat, ut
Lu Regulus
Imperio cederet, eo praetextu, quod paucas obtinuisset urbes, et sanguinis
propinquitate remotior esset ab Imperatoribus quam ipse. Contra vero,
Lu Regulus
se primum proclamatum a subditis praetendebat, et victoriae fructum ostendebat. Ita
Tartari, inter duos litigantes tertii, gavisi sunt, vel (ut Sinae dicunt),
[97]volucre ac concha pugnantibus, piscator qui utramque cepit,
lucrum habuit. Numquam hi duo Reguli arma coniungere, aut alter alteri cedere
voluerunt, ut communibus armis Tartaros reprimerent. Cum itaque
Lu Regulus solas
octo urbes regeret, stipendia tot militibus necessaria habere non poterat: unde soli
defensioni intentus, numquam est ausus fluvium traiicere. Tartari interea, quo pacto
fluvium transmitterent, inquirebant: navibus non audebant; quia
Lu Regulus
quamplurimas, etiam ex mari advectas, cum tormentis maioribus in promptu habebat:
sed anni istius felicitas iis viam aperuit. Forte aestas solito siccior fuit, et
fluvius in Australi parte, prope civitatem
Tunglieu, ubi per montes fluit, nec
maris aestu augetur, multum profunditatis amiserat: hic Tartari equites transitum
repererunt. Nondum
°Tartari fluvium superant, et Xaoking recuperant.
viginti fluvium superaverant, nullo obstante (nam ab hac parte,
ob montium asperitates, nulli Sinarum milites stabant) quando a rusticis fugientibus
admoniti milites Sinae, omnes aufugerunt. Ipse
Lu Regulus
Xaoking urbem [98]deseruit; ac terrae non fidens, naves conscendit,
Insulamque Cheuxan, e Regione
Nimpo urbis petiit; ubi hactenus tutus mansit, ac
regnat. Quae Insula, cum vix habitaretur nisi a rusticis et piscatoribus, modo in
potentissimum evasit Regnum, quamplurimis Sinis ad
Lu Regulum confugientibus,
quasi ad suorum capillorum asylum. Hic iam
°Insula Cheuxan in Regnum evadit.
Septuaginta duae numerantur civitates:
classes multas habet, quibus hactenus omnem Tartarorum vim elusit, et bene
agendi ex ipso Sinarum continenti aliquam expectat occasionem. Ita Tartari
facile
Chekiang Provinciae reliquas omnes urbes ac civitates in suam redegere
potestatem. Una
Kinhoa urbs, in qua summus Praefectus mihi amicissimus domum ac
fedem habuit, eiusque urbis erat civis, vim Tartarorum aliquot mensibus
sustinuit, ipso Praefecto Duce. Unde Tartari, ne una urbs aliarum victoriam
retardaret, in tres partes copias diviserunt; una pars per
Khiucheu urbem ac
montes, alia per
Vencheu ac littora maris,
Fokien Provinciam petebat; reliqua
°Kinhoa urbs capitur ac vastatur.
Kinhoa pertinaciter obsidebat.
[99]Quo tempore ego ab Imperatore Lunguuo missus, Venxui
civitatem, urbi Vencheu subiectam, ingressus sum. Adfuere quam mox Tartari, ac
urbem quidem Vencheu primo facile impetu occuparunt, neque multo difficilius illi
subditas civitates. Ego domum quamdam ampliorem Venxui civitatis, quae tota
tumultu ac plurimum tum pavore, tum fuga fervebat, incolebam. Ut Tartaros
adventare inaudii, supra maiorem domus portam longae lataeque rubrae papyro haec
inscripta verba exposui: Hic habitat ex magno Occidente divina
legis Doctor. Similes inscriptiones Praefecti, dum iter faciunt, domibus,
ad quas divertere consueverunt, affigere sunt soliti; ut qui qualesque sint omnibus
innorescat. Deinde ad domus atrium in aula maiori Europaeos libros, interque eos
maiora quaedam ac splendide compacta volumina exposui, instrumenta quoque
Mathematica quaedam, tubos optico, specula cautica, aliaque similia adieci: demum
Dei Servatoris imaginem in altari ad hoc erecto felici plane eventu collocavi.
Tantum enim [100]abest, ut ullam a militibus Tartaris passus
sim iniuriuam aut molestiam, ut potius ipsemet Tartarorum Regulus invitatum me
liberalissime exceperit, rogaveritque, num capillitium ac vestes Sinicas aequo
ac lubenti animo essem mututurus. Annuentem me, coram se tonderi iussit; cumque
significarem ego, rasum huiusmodi caput Sinicis vestibus haud admodum congruere,
suas ipsemet, extraxit ocreas, meque induere voluit, pileolum quoque suum
Tartaricum capiti meo imposuit, epulo excepit, datisque patentibus litteris ad
antiquam meam stationem, templumque nostrum ac domum nobilissimae urbis Hangcheu
abire permisit. Plurimas ad Kinhoa acceperunt a fortissimo Praefecto clades
Tartari, quia maioribus tormentis assidue in illos saeviebat: unde eos castra
longius figere coegit. Demum et illi ex Metropoli maiora tormenta adduxere, quibus
moenia disiicientes, urbem tandem occuparunt, totamque ferro ac igne misere
vastarunt. Ipse Praefectus, ne in Tartarorum manus perveniret, cum tota familia
seipsum combussit, dolio [101]tormentarii pulveris admonens
ignem intra palatium in quo habitabat.
Fokien Provincia a tribus Provinciis,
Quangtung nimirum,
Kiangsi, ac
Chekiang, continuis separatur montibus; per quos ut ingrediaris, trium dierum iter
est asperrimum; altissimi undique colles, ac profundissimae valles, horridique
calles, famosi Graecorum
Thermopylis sive
Tauri iugis aut difficiliores, aut
aequales fortasse. Erat facilis defensio,
°Tartari Fokien Provinciam occupant facillime.
si vel pauci rustici asperiora occupassent
loca, aut vias rescissionibus aliquibus impedivissent: sed Tartarorum metus adeo
Sinarum animos occupaverat, ut vel equorum aspectum non ferrent. Nudos ergo a
praesidio montes fugientes relinquunt Sinae, quos vel ita vacuos ac non
custoditos summa superarunt difficultate Tartari, multis curribus ac
impedimentis relictis, et pluribus equis praecipitio amissis. Demum facilius totam
Provinciam Fokien occuparunt, quam alii potuissent prohibere: vix enim tantum
temporis in ea occupanda insumpserunt, quantum necessarium est ad eam facile
perambulandam. Ipse
[102]Imperator, cui nomen
Lunguus (quod
Draconem Belligerum sonat) ovi se quam Draconi similem magis praestit, aufugiens cum
valida militum manu, si numerum spectes. Sed nec sic Tartaros effugit: nam
pernicibus equis eum insecuti, sagittis hos fugientes velut ovium greges mactarunt;
ipseque Imperator
°Lunguus Imperator occiditur.
derelictus a suis, inter occisos creditur mansisse: numquam
enim amplius de eo quidquam auditum est.
Quia ergo tota Provincia ultro sese dedidit, et facilius quam ulla alia occupata
fuit, nullibi vim repellentibus Sinis, parum passa est a Tartaris; quinimo
pluribus ex ea militibus assumptis, et aucto exercitu, eodem deinceps victoriae
cursu in
Quangtung irrumperunt. Illud rarum, pari felicitate ac velocitate usum
fuisse alterum Tartarorum Ducem, cui ut mediterranea subigeret, mandatum erat.
Nam eodem tempore, per
Huquang et
Kiangsi victor transiens, in
Quangtung
pervenerat;
°Quangtung Provincia invaditur.
et primam illius urbem
Nanhiung, vim experiri volentem, igne ferroque
delevit. Ita a duplici exercitu
[103]facile subacta est
Provincia Quangtung. Inde vero unus exercitus ad
Peking, dives spoliis, ac
victoriis nobilis, revocatus est; relicto tamen in singulis urbibus praesidio, et
designatis Imperatoris Tartari nomine Magistratibus, tam Togatis, quam
Militaribus.
Prudentiores, huius facilitatis causam in occupanda
Fokien Provincia aliunde
coniiciunt; quibus et ego subscribo. Erat tum temporis in ea famosissimus pyrata
Chinchilungus nomine. Hic ex
Fokien oriundus, ac vili loco natus, Lusitanis
primum
Macai, mox Hollandis in
Formosa (ita Insulam vocant) ut famulus
servivit (
Iquon exteri omnes vocabant)
°Famosus pyrata apud Sinas.
omnibus notissimus, Hispanis, ac
Hollandis. Non ita multo post pyrata evasit: ubi vero ex parvis initiis ingentes
congregavit classes, ingenio ac manu promptus, ad tantas demum divitias ac vires
pervenit, ut Sinicum Imperatorem vel aequaret, vel superaret: nam totius
Indiae mercimonia solus obtinebat, cum Lusitanis
Macai, cum Hispanis in
Philippinis, cum Hollandis
[104]in
Formosa ac
nova
Batavia, cum Iaponibus, nec non reliquis Regnis, ac Insulis huius
Oceani
Indici ditissima habebat commercia. Sinicas merces solus per suos educebat;
Indicas autem et Europaeas, ac argentum reducere solitus. Cum enim ab
Imperatore Sinico criminum veniam extorsisset potius quam obtinuisset, ita
viribus auctus est, ut iam classes ter mille navium instrueret. His non contentus,
occulte
Imperium inhiabat: verum quia probe noverat, nihil se efficere posse,
dum Imperialis
Taiminga Familia superesset (numquam enim populus aut Praefecti
illum admisissent, quinimo ut perduelli restitissent potius) hac Tartarorum
occasione sperabat illam extinguendam: tum contra Tartaros, tamquam Sinarum
hostes, arma pia pro
Sina, ac ab omnibus passim arripienda sumere cogitabat. Nec
dubium quin eo praetextu, tamquam Servator ab omnibus adiutus ac susceptus fuisset.
Itaque cum Tartaris secreta habebat consilia, illis favens, ut sibi prodesset.
Hoc autem tempore, quando in
Fokien irrumpebant, totius
[105]belli Dux a
Lunguuo declaratus fuerat; omnes exercituum Duces, illius erant vel
fratres, vel affines; milites omnes illius obsequio addicti. Ab hoc ergo admissi
sunt Tartari: unde non mirum, si
Provinciam Fokien ingressi, illum Regis
titulo donarint,
Pingnan Regem constituentes (quod Pacificans Austrum sonat) ac
multis aliis honoribus ornantes, ut facilius deciperent:
°Tartari mira arte pyratam decipiunt, ac capiunt.alter i
fortassis enim illius mens
eos non latuit, vel ex magna qua pollebat potentia suspicabantur quod erat; illum
videlicet aspirare ad summa: vim tamen contra illum adhibere ausi non sunt; quinimo
toto tempore, quo in
Fokien Tartarorum Regulus militum Dux mansit, honorifice
eum habuit, munera saepe transmittens, ac splendidis, excipiens conviviis, eidem
insuper
Fokien et
Quangtung Provincias regendas promittens. Iam ergo se
Australium Provinciarum regimen solidum ac stabile obtenturum cogitabat: sed longe
aliud accidit. Cum enim Regulus Tartarus ad
Peking redire vellet,
Sinarumque Praefecti (ut mos est) omnes illum convenirent
[106]ad valedicendum, ac per aliquod itineris spatium comitarentur ac
deducerent; hoc ultimum urbanitatis officium
Iquon sive
Chinchilungus, sui
omnisque adeo periculi securus, etiam praestitit: ita cum paucis, classe in portu
Focheu Metropolitanae relicta, Regulum Tartarorum adiit, ac comitatus est: sed
cum valediceret, et iam abeundi peteret facultatem, a Regulo invitatus est ut
secum ad Imperatorem in
Peking iret, ubi maiores honores splendidis verbis
promittebantur. Multis hoc iter excusavit: sed ire tandem coactus fuit; et hac arte
captus est, qui alias armis vix capi potuisset. Etiamnum in
Peking arcta detinetur
custodia: quia illius filius ac fratres, cum captum audirent, classes repetivere,
quibus mare Sinicum infestant hactenus. De quibus infra aliqua dicenda
occurrent.
Alter interea exercitus,
°Vincuntur Tartari in Quangsi.
qui per mediterranea in
Quangtung pervenerat, inde
Quangsi Provinciam invasit. Sed hic arma, quorum vel nomen Sinis timendum
fuit, egregie retusa sunt; et unde minime cogitabant Tartari, vi
[107]ctoriae obicem repererunt. Erat forte
Quangsi Provinciae Pro-rex
Kiu Thomas, Christianis sacris initiatus, et summam militum huius Provinciae
Praefecturam
Ching Lucas obtinebat, cuius familia, iam a quinta progenie, non
minus Imperatori Sinico strenue quam Christo militabat. Hi ergo quamplurimis
militibus ac Ducibus congregatis, qui ex aliis Provinciis in
Quangsi confugerant,
communibus armis Tartaros vinci posse ostenderunt. Nam postquam iam Tartari
aliqua huius Provinciae loca occupassent, illos magna strage affectos vicerunt: imo
Quangtung vicinam Provinciam ingressi, Occidentalem illius partem recuperarunt.
Post haec, ut caput haberent pro quo pugnarent, ac cuius auspiciis regerentur,
reliquosque Sinas promptiores et alacriores ad communem patriae defensionem
allicerent, Regulum ex
Taiminga Familia,
Vanliei Nepotem, qui in
Queilin,
Quangsi Provinciae Metropoli sedem habuit, in Imperatorem elegerunt,
°Iunglieus fit Sinarum Imperator.
qui
Iunglieus dictus est. Hic in
Quangtung Provinciae nobilissima
Chatking [108]urbe Imperialem fixit sedem, et hactenus utcumque feliciter
contra Tartaros pugnavit. Apud hunc maximus Eunuchus,
P’ang Achilleus dictus,
Christianis est sacris initiatus, a multo tempore ita Christo serviens, ut nomine ac
re semper hactenus se verum Christi cultorem ostenderit; quod ut melius ageret, apud
se Patres e nostra Societate habuit: inter quos est
R.Reverendus
P.Pater Andreas
Xavier (cuius agnomen proprium est
Coffler) Austriacus, et
R.Reverendus
P.Pater
Michael Boym Polonus; quorum opera frequentissimi hic ad Christi ovile
accesserunt;
°Imperii heres Christianis sacris initiatus.
inter quos, ipsa Imperatoris Mater, Uxor, ac filius, totius
Imperii
heres; qui
Constantinus dictus est, et cui a bonis omnibus adprecandum, ut
(favente Deo) alter sit Sinarum
Constantinus. Ipsemet Imperator a Fide Christiana
non abhorret; sed hactenus Baptismum distulit: permisit tamen ut Regina patrem
Michaelem Boym e nostra Societate Legatum, ad praestandam Summo Pontifici
obedientiam, ablegaret, ut
Europa iampridem inaudiit. Deus
Opt.Optimus Max.Maximus
eam illi concedat felicita
[109]tem, quae longe lateque in omnes
redundet
Sinas, ad maiorem Dei gloriam.
Non tantum in
Quangsi, sed etiam in
Fokien,
°Latrones Fokien Provinciam turbant.
uisi sunt Sinae animos resumere. Cum
enim Tartarorum exercitus ex ea Provincia ad
Peking revocatus esset, vix eo
pervenerat, quando ex montibus
Fokien Provinciae Vangus quidam idolorum
sacrificulus (qui olim militum Dux fuerat) cum multis seditionem excitavit, ac
nobilem urbem
Kienning, aliasque civitates occupavit, occisis Tartarorum
praesidiis. Alii quoque huius exemplum secuti, ex montibus ubi latitabant eruperunt,
et varia loca receperunt. Quinetiam eodem tempore capti
Iquon affines ac fratres
maria infestabant: unde in terram egressi, partem Provinciae circa
Siuencheu et
Changcheu suis armis ac milite habuerunt infestam. Erat tum temporis in
Chekiang
Provincia summus Tartarorum Praefectus, duarum Provinciarum Pro-rex; qui auditis
his motibus, eadem nocte, maxima celeritate cum omnibus copiis in
Fokien
contendit. Timebat non imme
[110]rito ne montium fauces, ac
difficiliora itinera Sinae occuparent: quod si fecissent, plane de illa actum
fuisset Provincia. Sed ubi ad montes pervenit
Changus (nomen id Pro-regi fuit) et
a praesidiis vacuos montes invenit, tum se victorem, ac rebelles perditos
proclamavit. Ingressus est ergo, nemine reluctante; et
Kienning urbem,
°Changus Tartarorum Dux frustra urbem Kienning obsidet.
in quam se
receperat
Vangus, obsedit. Tenuit aliquot menses haec obsidio: numquam tamen eam
urbem vi intercipere potuit; quin potius plurimis suorum amissis, indicavit sibi
temperandum esse ab assultibus, et urbem eminus obsidendam: obtinuit tamen per id
tempus, ne reliqui Sinarum Duces cum
Vango coniungerentur; unde vires sufficientes
habere non potuit
Vangus, quibus extra moenia bellum committeret.
Tartari vero qui erant in
Peking,
°Capitur tandētandem, ac deletur.
ubi hos audivere motus, novum exercitum statim
submiserunt, ad hanc Provinciam pacandam. Novorum ergo militum auxilio, post aliquot
mensium spatium quo urbem obsederant, tandem magnis allatis tormentis (quae
[111]baiuli per asperrimos montes raro portabant artificio,
onera etiam maxima longis vectibus suspensa humeris ferre soliti) moenia disiecta
sunt, et omnes intra urbem tum milites, tum cives, ipsique infantes ad internecionem
occisi: trecenta hominum millia ibi caesa fuisse Patres nostri mihi scripsere.
Deinde urbs tota flammis est tradita. Eo incendio nostrum hic etiam templum
pulcherrimum conflagravit. Duo autem Patres e nostra Societate ex ipsa urbe paulo
ante mira Dei providentia emissi fuerant,
R.Reverendus
P.Pater Simon de Cunha
Lusitanus, et
R.Reverendus
P.Pater Ioannes Nicolaus Smogoleski Polonus, tamquam
Loth ex Sodoma servati (quod nomen, ob nefandam libidinem, huic urbi maxime
convenit.) Intercepta porro et deleta hac urbe, totam hanc Provinciam facile iterum
subegerunt Tartari: ex Sinis autem, alii montes repetivere, alii maria: atque ita
denuo ad
Peking novus hic exercitus revocatus est. Observandum enim hoc quoque in
Tartarica militia rarum, quod victores exercitus revocent, ac novos submittant ex
sua gente, quae
[112]tota omnino belli studiis addicta est; qua
in re duo potissimum spectant: Primum quidem, ut ultro citroque militibus per
Provincias assidue transeuntibus, Sinas timore in officio contineant: Secundum, ut
magis egentibus Tartaris militibus provideant: victores enim multis spoliis ditatos
revocant, ut se recreent; quorum exemplo ad fortiter pugnandum magis egentes
invitantur, similem fortunam expectantes, opimamque praedam sibi quoque minime
defuturam rati.
Ceterum his peractis, res Tartarorum ad maximum pervenerunt discrimen, occasione
cuiusdam proditionis. Quamvis enim omnem moveant lapidem, ut nullus detur rebellioni
locus; quamplurimas tamen experti sunt. Cum enim vastum et ingens sit hoc
Sinarum
Imperium; ut praesidia debito loco atque ordine collocentur, necesse est Sinas ipsos
ad haec etiam adhibere:
°Praesidia Tartarorum qualia.
soli enim Tartari non sufficerent. Et quamvis hoc diligenter
observent, ut numquam ex eadem Provincia Duces vel milites in ea relinquant;
quamplurimos tamen habuere
[113]perduelles. Ita autem praesidia
distribuunt, ut in qualibet Metropoli sedem figat summus militum Dux, cui omnes
reliqui pareant. Hic iustum alit exercitum; ac ubi maiores motus audit, opportune
subvenire debet. Quaelibet deinde urbs suum habet Ducem cum sufficiente militum
numero. In Metropoli maxima ex parte Tartari sunt milites; in aliis urbibus
Sinae,
fere omnes. Sed cum nullum adeo, egregium consilium, aut regimen providum sit quod
proditio evertere non possit, nec sui Tartaris defuere proditores. Inter hos,
°Dux Kinus a Tartaris deficit.
primus
a Tartaris defecit summus Dux
Kinus, qui
Provinciam Kiangsi regebat. Erat ille
ex
Leaotung oriundus. Huius autem regionis incolis, utpote
Tartariae
vicinissimis, maxime fidunt Tartari. Accidit autem
°Inter duos Tartarorum Praefectos odium Kiangsi Provinciam turbat.
(nescio quo casu) ut illi cum
totius Provinciae Visitatore, ob huius avaritiam, suborirentur aliquae controversiae
et contentiones, quae paulatim in secreta odia transierunt: et quamvis uterque more
Sinarum miro artificio odium dissimularet ac tegeret; demum tamen in apertam
[114]totius Provinciae perniciem erupit. Cum enim eamdem
regerent Provinciam, ille Militaris, hic Togatus Praefectus, sepe simul convenire
debebant, imo et convivia simul
celebrabātcelebrabant. Forte protracto diutius convivio (ut
moris ibi est) Comoediam spectabant, in qua personae Sinicis, non Tartaricis
vestibus, tamquam pulchrioribus utebantur. Tum
Kinus ad Visitatorem conversus,
An non hic habitus nostro, inquit,
est
gravior ac melior? Fuere haec verba eiusmodi, ut de iis Visitator per
libellum Imperatorem admonendum indicaret, in quo aemulum
Kinum accusabat, quod
edictum Tartarorum de mutandis vestibus contemneret, magisque propensum erga Sinicas
vestes animum ostenderet.
Habebat
Kinus apud Visitatorem muneribus largitionibusque a se corruptum quemdam,
qui alteri erat a secretis: is eum de singulis dictis vel scriptis admonebat. Ubi
vero hunc libellum missum audiit, per suos statim cursorem intercipit, ac libello
lecto, quamprimum Visitatoris palatium armatus invadit, ac ipsum trucidat. Dein
[115]de cum tota Provincia,
°Multa loca a Tartaris deficiunt.
applaudentibus Sinis, a Tartaris
deficit, ac
Iunglieum Imperatorem agnoscit. Una
urbs Cancheu, quae a fidelissimo
Tartaris Duce regebatur, non parvit
Kino; imo, ut videbimus, sola in causa fuit,
cur Tartari denuo
Kiangsi ac
Quangtung Provincias recuperarent. Nam et in
Quantung Provincia summus militum Dux
Lihuzus eodem tempore a Tartaris
defecerat, ac eam Provinciam
Iunglieo subiecerat; et in
Huquang Australiores
partes
Iunglieum quoque admiserant Imperatorem.
Lihuzi autem mens ac consilium
erat, cum
Kino vires coniungere, et unitis viribus Tartaros eiicere ex
Imperio.
Nec forte victoria consilio defuisset; sed Praefectus urbis
Cancheu (quae quatuor
Provinciarum clavis est) dolo ac arte spem omnem praecedit. Is ubi
Lihuzum etiam a
Tartaris defecisse, et cum exercitu advenire inaudiit, hanc ad eum epistolam dedit:
°Cancheu urbis Praefecti dolus.
Hactenus Kino non parui, quod illius vires Tartaris pares
non crederem: sed quandoquidem, fortissime Dux, etiam in Tartaros moves, quod
[116]amplius ab his sperem non habeo. Tuus sum, et
tuarum partium sectator: ubi vel ipse, vel per tuos aderis, hanc urbem tibi
tradam. Interea ex vicina
Provincia Fokien quanta potest a Praefectis
Tartaricis auxilia poscit, quae quam potest occulte in urbem intromittit. Adest ergo
Lihuzus, et urbis portas apertas reperit: sed dum quasi de tota re securus coepit
ingredi, ab undique insurgentibus Tartaris invaditur, ac magna vi repellitur.
Inopinatus iste casus perculit eius milites; magnaque affecti sunt strage: ipse
quoque extinctus dicitur; nam de eo nil amplius auditum est.
Haec res maxime
Iungliei Imperatoris negotia ac spes turbavit. Sed
Kinus°Kinus Tartaros vicit.
interea
non paucas de Tartaris victorias obtinet. Cum enim summus Australium Provinciarum
Praefectus, qui in
Nanking urbe sedem habebat, quantas potuit copias repente
collegisset, ut
Kinum opprimeret; caesus tamen ac fugatus est aliquoties. Et
siquidem hic
Kinus victoriarum cursum promovere potuisset, ad ipsam usque
[117]Nanking urbem victor penetrasset; sed propter urbem
Cancheu merito sollicitus, regredi coactus est: quia a tergo hostem relinquere
tutum illi non erat, cum nec annonam, nec reliqua necessaria a
Iunglieo habere
posset, nisi per
urbem Cancheu, prono flumine. Quare ubi de
Lihuzi casu
inaudiit, cum omnibus suis copiis ad
Cancheu urbem se contulit, eamque obsedit.
Verum dum haec obsidio moras trahit, ex Regia
Peking novus adfuit Tartarorum
exercitus, cui mandatum erat, ut
Kiangsi Provinciam recuperaret. Unde
Kinus,
relicta obsidione, ad Borealia Provinciae confinia custodienda se recepit, Tartaris
ingressum prohibiturus. Et primo quidem satis feliciter ac fortiter pugnavit:
ingentem enim habebat exercitum Tartaricis armis assuetum ac pugnis: sed irruentium
impetum sustinere diutius non valens, coactus est tandem retrocedere, ac
Metropolim
Nanchang ingredi ad securitatem:
°Kinus a Tartaris obsidetur.
quam tamen urbem Tartari violento marte invadere
non ausi, longa obsidione ad deditionem cogere statuunt. Convocatis ergo
[118]undique rusticis Sinis, et ad opus adactis, tantum effecit, ut
latissimam fossam per ingens spatium circa urbem ducerent quacumque per terram
patebat iter; in fluminibus vero classes disposuerunt, omnem sic urbi annonam
interclusuri. Et
urbs Nanchang ampla, et incolis frequentissima, quam ingens tum
temporis militum multitudo propugnabat: unde, licet quantam potuit
Kinus annonam
collegisset, post aliquot tamen obsidionis menses ad summas angustias redactus est.
Quamplurimi iam fame moriebantur, et tamen deditionem differebant, a
Iunglieo
auxilia sperantes. Sed et
Cancheu urbs, numquam a
Quangtung militibus subigi
potuit. In quo rerum articulo, summa victus inopia pressus
Kinus, sic suos est
allocutus:
Nulla nobis, commilitones, spes restat, nisi in manu et
animis. Vi nobis per Tartaros aperienda est via: fortiter agite, meum secuti
exemplum. His dictis,
°Kinus ex urbe erumpit.
et rebus bene ordinatis, derepente erupit; summamque
in fossae transitu difficultatem expertus, demum eam, nequicquam pugnantibus Tar
[119]taris, cum suis superavit, ac pugnando fugae locum invenit;
quamplurimis occisis Tartaris.
Kinum vivum evasisse, constans est fama, ac
latitare in montibus cum non contemnendis copiis, et novas bene agendi ibi expectare
occasiones.
Ubi ergo evasit,
°NanchāgNanchang urbs vastatur.
Tartari urbem ingressi eam diripiunt; deinde cives omnes
internecione delent. Est enim hoc Tartaris solemne, ut urbibus sese tradentibus nil
mali inferant; resistentibus autem priusquam in eorum potestatem veniant, duriores
sint; sed rebellantibus nullo modo parcant, si vi recipiantur. In hac etiam caede
duo ex nostris Patribus
R.Reverendus
P.Pater Tranquillus Grassetti Italus, et
R.Reverendus
P.Pater Iosephus de Almeida Lusitanus, ac frater Coadiutor
Emanuel
Gomez Macaensis periere, non quidem intra urbem, sed in pago a praedantibus
militibus occisi; antiquum quoque ac pulchrum templum nostrum conflagravit intra
urbem. Post haec, Tartari totam Provinciam pronam ac deditionem nacti, ea omnino
pacata, et relictis novis praesidiis, reversus est ad
Peking vi
[120]ctor exercitus. Interea
Peking alii tres novi parabantur
exercitus, ad
Quangtung, ac reliquas Provincias,
Iunglieo Sinarum Imperatori
adhuc subiectas, denuo subigendas, ac melius conservandas. Cum enim tutor
Imperatoris Tartari, ac reliqui Magnates, tot viderent motus et defectiones
Australium Provinciarum; ut sibi subditos in officio continerent, decreverunt eas
concedere Tartaris Regulis, tributariis tamen, a quibus regerentur. Anno itaque, quo
haec agebantur,
M.DC.XLIX. tres Reguli missi sunt cum tribus iustis exercitibus,
qui partim Tartaris, partim Sinis militibus constabant. Unus ex illis
Provinciae
Fokien Regulus, alius
Quangtung, tertius
Quangsi constitutus est, ea
conditione, ut primum unitis viribus ac armis
Quangtung recuperarent, ac
Iunglieum profligarent. Sed de his infra: nunc ad praecipuas Borealium
Provinciarum a Tartaris defectiones veniamus.
Non minus ad Boream, quam ad Austrum, libertatis amantes Sinae se sic interim
probarunt: ubi Duces qui
[121]dem a Tartaris victi, sed non
capti, seceta de eiiciendis Tartaris agitantes consilia, et hi Provinciarum tutiora
ac secretiora loca incolentes, quotquot poterant milites congregarunt. Tres ex illis
in
Xensi Provinciae densissimis montibus vagabantur: primus,
Hous dicebatur. Hic
iam viribus pollens, reliquos invitavit ut sibi auxilio essent, ac coniunctis
viribus patriam liberarent. Unus illi consensit, alter non adfuit; duo tamen militum
millia ad
Houm in suppetias misit. Itaque
°Hous in Tartaros insurgit.
cum vigintiquinque millibus progreditur
Hous; non contemnendae copiae, si milites animo ac fortitudine fuissent pari.
Praemisit diploma, quo Tartaros audacter provocabat, ac omnia illis extrema
minitabatur; Sinis vero libertatem, incolumitatem, atque omnia bonorum genera
promittebat. Neque paucas urbes ac civitates ad deditionem faciles invenit, Sinis
ultro portas aperientibus, et excipientibus:
Sigan Metropolitana urbs sola
praesidium ad vim repellendam idoneum habebat. Tria erant ea in urbe Tartarorum
millia, ac selecto
[122]rum Sinarum duo millia, ex his qui sub
Tartaro Imperatore merebant. Eorum Dux, ubi
Hoi motus audivit, undique quas potuit
collegit vires, ac reliqua ad ferendam obsidionem necessaria, donec nova Tartarorum
auxilia advenirent. Ubi autem rescivit,
°Crudele consilium Ducis Tartari.
Sinas ultro urbes ac civitates tradere, ut
hoc in Metropolitana ne fieret, cives omnes ipse trucidare crudelissime constituit:
nec ullis umquam precibus ab immani hac sententia dimoveri potuit; donec tandem
totius Provinciae Pro-rege rogante, ac suadente, promissa civium fideli opera,
tyrannicum consilium mutavit. Interim edixit, ut omnes denuo capillos, et omnino
more Tartarico raderent, indicta perduellionis poena; ut eo discrimine cives a
reliquis, si qui forte ingrederentur, dignosceret: hactenus enim Sinae, capillorum
suorum amantissimi, non totos crines abradebant, sed parvam dumtaxat eorum partem
temporibus haerentem. Edixit praeterea, ut ubicumque intra moenia plures quam bini
colloquerentur, id morte luerent: vetuit, ne quis moenia con
[123]scenderet; ne quis noctu per urbem obambularet, ignemve aut candelam noctu domi
accenderet: iussit ut omnia armorum genera traderentur; qui secus facerent, omnes
cum tota familia rei mortis essent.
Post haec, ut hostium vires exploraret, aliquos equites emisit, qui partim caesi,
partim fugientes in urbem regressi sunt. Quinetiam ut fortitudinis Tartarus Dux ac
securitatis ostentatione deterreret hostem, portas urbis apertas esse voluit; imo
nec mobiles fossarum pontes attolli permisit. Adest tamen
Hous,
°Metropolitana Sigan obsidetur.
et ingentem hanc
urbem circumquaque a longe obsidet, extra tormentorum curulium ictum. Trium leucarum
est ambitus urbis: ut autem maiores quam revera habebat
Hous vires ostentaret,
ignavūignavum vulgus rusticorum suis adiunxit, cum quibus trecenta hominum millia
effecit. Tantam ubi Dux Tartarus vidit multitudinem, omnes esse milites credidit;
unde de civibus omnibus delendis iterum cogitat: sed meditata tam immania spes
prosperi successus discussit. Gavisus enim plurimum fuit,
[124]quando ex moenibus prospectans, milites Sinas, quos habebat sub signis, magnis
animis cum
Hoii copiis dimicare vidit. Hoc enim viso clamabat,
Hoo Manzu, quod bonos barbaros sonat: ita nimirum a Tartaris Sinae
vocantur; ut fere subactae gentes subigentibus ludibrio sunt. Cumulabat vero hoc
scomma his verbis,
Manzuxa Manzu, hoc est, barbari barbaros
necant: quos tamen, ubi a pugna redibant, non solum collaudabat, sed argento etiam
donabat, quod in moenibus, ad praemia eorum qui promptissime dimicassent, exponi
iusserat. Itaque
Hous, cum nullos intra urbem motus esse civium, prout sperabat,
intelligeret, conatus suos in irritum cecidisse videt.
°Urbs SigāSigan liberatur.
Sed et Tartarorum exercitus
suppetias venit: de quo ubi per exploratores admonitus fuit
Hous, aufugit illico;
neque sic tamen Tartarorum manus omnino evasit. Tartarus enim Dux equites in
fugientem ex urbe emisit, qui ultimum eius agmen occuparunt, et occisione
deleverunt, quamplurimis ablatis spoliis; quae Dux ita distribuit, ut vulneratis
plus
[125]daret, quam ceteris. Quid post haec de
Hoo actum,
hactenus ignotum est, et nihil de eo auditum. Nihil ergo hi motus Borealium Sinarum
contra Tartaros magis effecerunt, quam Australium Provinciarum turbae; nisi
vastitatem incolarum ac regionum, quas Tartari denuo occupantes, utrimque misere
vastarunt, ac spoliarunt.
Hoc periculo defuncti Tartari,
°Tartarorum insolentia res eorum ad magnum discrimēdiscrimen perducit.
in aliud maximum, ab eorum insolentia ortum,
incurrerunt. Anno enim
M.DC.XLIX. Tartarus Imperator, iam adolescens, uxorem
ducere cogitabat filiam Regis Occidentalis
Tartariae, nimirum
Tanyu Regni; ut
vel sic hunc Regem, cuius vires formidabat, amicum conservaret. Ad eum ergo Legatum
misit Patruum suum Regem, cuius vires formidabat, amicum conservaret. Ad eum ergo
Legatum misit Patruum suum Regem
Pauang. Huic per fortissimam
urbem Taitung,
quae
Xansi Provinciae Borealissima est, iter erat. Dicitur autem haec urbs clavis
Xansi Provinciae, estque magni momenti contra Occidentales Tartaros: multis enim
munimentis praeest, ac ingentem militum numerum alit, ad montium et itineris
custodiam; ibi enim trans mu
[126]rum illum fama inclytum
ingentes planities sese explicant, Tartarorum excursionibus aptissimae. Sunt in hac
urbe (ut vulgo creditur) totius
Sinae pulcherrimae mulieres: harum aliquas
Tartari, qui comitabantur
Pauang, rapuerunt; ac inter ceteras, nobilem puellam,
cum ad sponsi domum duceretur.
InauditūInauditum hactenus Sinis crimen. Gubernabat pro
Tartaris has terras
Kiangus Praefectus
militūmilitum: apud hunc populi de Tartarorum
insolentiis conquesti sunt. Ille rei indignitate motus, mittit statim qui Regulum
Pauang admoneat, ac roget, ut sponsam restitui iubeat, ac suorum immoderationem
compescat. Regulus haec surda excepit aure. Quamobrem ipsemet Dux
Kiangus Regulum
adit: a quo non modo non admissus est ad
colloquiūcolloquium, verum etiam iniuria affectus
ex palatio eeiicitur. Ira itaque fremens,
°Kiangus in Tartaros insurgit.
Tartarorum sanguine acceptam iniuriam
ulcisci statuit: suos milites convocat, ac repente Tartaros invadit ac trucidat.
Ipse Regulus per murum dimissus vix vivus evasit, pernicis equi celeritate. Tum
Kiangus vexillum eri
[127]git, quo se
Han Regni, hoc est,
Sinici Imperatoris subditum declarat, nullo tamen Imperatoris nomine sigillatim
expresso; forte quia ob maximum itineris intervallum de
Iunglieo nihil audierat.
Itaque
°Kiangus magnas congregat vires.
Sinas omnes ad patriae defensionem, ac Tartarorum expulsionem invitat. Nec
pauci fuere milites ac Duces, qui ad eum concurrere. Quin et ab Occidentalibus
Tartaris (contra quos ipse cum suo milite hactenus steterat) magnis promissis
auxilia poscit, ac obtinet. Haec res mirum quantum Regiam turbavit, ac Tartaros
Praefectos: nam Occidentales Tartaros
Imperio inhiare, ac sibi invidere, non
dubitabant: sciebant eorum vires, ac copias firmiores ac plures esse, quam
Orientalium Tartarorum. Augebat metum quod nullos deinceps sibi equos fore
animadverterent, quibus ut abundat Occidentalis
Tartaria, ita Orientales non
aliunde eos emere poterant. Quare quanta possunt velocitate, antequam
Kiangus
maiores congregaret vires, iustum exercitum Tartarorum contra cum ex Regia
Peking
mittunt.
Kian[128]gus vero, qui non minus fortitudine quam
arte promptus erat, et Tartarorum ingenia probe perspecta habebat, a multo tempore
cum illis degens, fugam primo cum suis simulat; sed in ultimo agmine currus
quamplurimos ire iubet, operose contectos, quasi ditissima quaeque continerent; qui
tamen reipsa non merces, verum tormenta maiora ac minora quamplurima inverso ore
vehebant. Tartari
°Kiangus stratagemate Tartaros vicit.
veram eam fugam rati, incomposito agmine ad praedam advolant:
verum tormentis inopinato explosis maxima eorum pars occumbit; quin et
Kiangus
acie obversa, confusos invadit, ac non parva edita strage fugat. Paulo post quoque,
non minus stratagemate quam fortitudine insignem se
Kiangus ostendit: cum novo ac
reparato Tartarorum exercitu aperto confligit marte,
°Tartaros iterum caedit.
ac nobilem reportat victoriam,
qua Regiam
Peking confusione ac metu implevit. Iam enim victor
Kiangus ingentem
ex concurrentibus undique Sinis contraxerat exercitum, ita ut centum quadraginta
millia equitum, et quadringenta millia peditum nume
[129]rasse
dicatur. Ut enim victorem sequuntur omnia, felici iam Duci militare universi contra
patriae hostes contendebant. Unde
Amavangus,
°Amavangus ipse in KiangūKiangum movet.
Imperatoris tutor, nulli alteri tanti
momenti negotium committere volens, ipsemet in
Kiangum movit, ultimum periculum de
Tartarorum fortuna facturus. Tota igitur octo vexilla ad hoc bellum eduxit; hoc est,
cunctas Tartarorum vires, quae in
Peking reperiebantur Constat autem, sub octo
vexillis omnes milites Tartaros ac Sinas, tum qui in
Peking, tum qui per totam
Sinam sunt sparsi, distributos esse.
°Tartarorum vexilla.
Primum, album est, quod Imperiale dicitur;
secundum, rubrum; tertium, nigrum; quartum, croceum; his tribus ultimis Patrui
Imperatoris praesunt; primum autem ipse Imperator regit. Ex his quatuor, permixto
colore alia quatuor conficiunt; unde quilibet miles sub quo vexillo sit, et ad quae
castra, vel ad quam urbis partem divertere debeat, cognoscit; ubi semper paratis
equis ac armis ad bellum prompti habitant. Cum autem exercitus vel cohors aliqua
emittenda
[130]est, intra semihoram expediri possunt omnia.
Inflatur enim pro tuba marinum cornu, illis simile quae nos Tritonibus appingimus:
eo loco autem, ac modo soni, qui et quo numero milites ac Duces procedere debeant,
intelligunt; unde sine mora parati adsunt, ac vexillum sequentes (quod a tergo
ligatum eques portat) exeunt; licet saepe praeter Ducem ac Signiferum, nemo, quorsum
et cuius rei causa ducatur, intelligat. Quando pugnandum est, tum primum quo
destinentur cognoscunt. Secretum
°Secretum magnifaciunt in militia Tartari.
hoc in Tartarica militia Sinas omnes semper suspensos
ac attonitos tenuit. Cum enim putarent Tartaros hanc autillam regionem petere, saepe
aliam derepente petivere. Illud etiam in Tartarica militia rarum, quod nulla secum
ducant impedimenta, nec de annona sint solliciti: cibus quem occupant, satiat: carne
ut plurimum vescuntur, nec a semicocta vel semiassa abhorrent:
°Tartari venatione delectantur.
ubi alia deest,
occisos equos ac camelos vorant: per otium venantur, ac saepe integros campos vel
montes circumdant; deinde paulatim
[131]coeuntes feras in medio
claudunt, ex quibus quot et quascumque volunt, interimunt: venaticos etiam ad haec
canes praestantissimos alunt, ac vultures. Cubile illis est solum, tapete, quo
ephippium contegunt, substrato: a domiciliis incolendis abhorrent: tentoria
pulcherrima habent, quae tanta velocitate ac arte erigunt vel deponunt, ut
festinantem exercitum non detineant. Si domos inhabitare necessitas cogat, parietes
omnes perrumpunt, relictis columnis, ac tectis: eumdem locum cum equis pro cubili
habent. Ita militiae soli vivunt, seque indurant.
Ex omnibus ergo vexillis,
Amavangus optimos quosque ac frequentissimos eduxit.
Praeterea a tribus Regulis, quos in Austrum ablegabat, partem militum sibi adiunxit;
mandans ut per Provincias, per quas transibant, ex praesidiariis certum acciperent
numerum, quo defectum supplerent. Sed ingentem licet exercitum duceret
Amavangus,
°AmavāgusAmavangus cum Kiango pugnare nōon audet.
numquam tamen pugnare cum
Kiango voluit; ne nondum bene fundati Tartarorum Imperii
for
[132]tunam everteret, aut unius pugnae periculo
exponeret. Itaque, licet
Kiangus saepius pugnam parato exercitu obtulisset, semper
Amavangus detrectavit, donec qui Occidentales Tartari responderent cognosceret; ad
quorum Regem Legatum cum magnis misit muneribus, filiam eius pro
Sinici Imperii
domino in uxorem petens, ac affinitatem; rogans insuper, ut
Kiango auxilia non
submitteret. Obtinuere ditissima auri, sericorum, argenti ac mulierum munera, quod
volebat. Unde
Kiangus a Tartaris desertus, ut rebus suis melius provideret, ad
Taitung urbem regressus est;
°Kiangi error.
cuius rei cito illum, sed frustra poenituit.
Amavangus enim, convocatis innumeris undique rusticis, ingenti fossa (quae decem
leucas ambitu continebat) incredibili trium dierum velocitate, et erectis undique
castellis, subitaneo opere urbem clausit. Tum enimvero
Kiangus errorem suum
agnovit, ac sibi suisque fame pereundum non dubitavit, quod ad fossam ducendam
spatium concessisset. Itaque ira fremens, ut erat egregius miles, ad
[133]suos conversus,
Mori, inquit,
volo, non fame, sed ferro, si moriendum est. His dictis cum
toto exercitu ad fossam tendit. Pugnatum hic magna utrimque contentione; ab istis,
ut fossam transirent; ab illis ut defenderent; varia fuit fortuna, ac incerta
victoria, donec
Kiangus°Kiangus occiditur.
fortiter pugnando sagitta transfixus corruit, et cum eo
spes tota Sinarum. Milites, eo mortuo, depositis armis partim aufugerunt, partim se
Tartaris tradiderunt; a quibus libenter ac humaniter excipiebantur, satis utique
gaudentibus, quod tantum amittendi
Imperii periculum evasissent, ac tantum hostem
debellassent. Post haec
Taitung urbem spoliarunt, et praecipue
Pucheu civitatem,
quam etiam igne cremarunt; ita templum ibi nostrum periit, ubi paucos ante annos,
Licungzi latronis tempore, et Patrem
Michaelem Valta Austriacum amiseramus.
Reliqua ultro se submiserunt. Inde vero Tartari victores, ac spoliis onusti,
Peking redierunt; ubi tum temporis eram, et ditissimos plerosque redeuntes vidi.
Amavangus autem deinceps Occidentalem
Tarta[134]riam
ingressus est, ubi
Xunchii°Xunchius Imperator uxorēuxorem ducit.
Imperatoris matrimonium stabilivit, et quamplurimos
equos a
Regni Tanyu Tartaris accepit.
Interea tres Reguli,
°Tres Reguli creāturcreantur, ac cum totidētotidem exercitibus contra IunglieūIunglieum mittuntur.
de quibus supra, Austrum petebant, ut inquietas illas
Provincias in officio continerent. Per
Xantung iter habebant prono
flumine
Guei navigantes: cumque transirent per eam regionem, quam Imperator, occisis ob
perduellionem Sinis, inhabitandam et colendam Tartaris distribuerat, horum
quamplurimi, cum magis bello ac armis gauderent quam aratro aut ligonibus,
agriculturae ignari, ut Regulos comitari possent rogarunt. Duo ex Regulis hos
admittere noluerunt inconsulto Imperatore; tertius,
Kengus dictus, admisit; itaque
laeti rustica instrumenta in bellica permutarunt. Imperator, ubi haec rescivit,
Kengo mandat, ut eos remittat: at ille varia praetendens, obedire detrectat. Quare
Australium Provinciarum summo Gubernatori, qui
Nanking residebat, Imperator rursum
mandat, ut
Kengum vel vivum capiat, vel occidat. Facit ille Impe
[135]ratoris mandatum secretissime. Regulos
Nanking advenientes
alacriter excipit, paratis conviviis, ac comoediis exhibitis, quasi nullum ab
Imperatore mandatum haberet. Cumque adesset dies, quo iter suum Reguli per magnum
Kiang fluvium
continuare volebant, praedictus Gubernator eos iterum
convenit, ac in ipso flumine convivio excipit, quasi valedicturus: (habet autem Sina
ad hunc usum pulcherrimas ac ingentes naves, quae quaedam palatia inaurata
crederes.) Regulos igitur in huiusmodi navi convivantes hilariter detinet, donec
milites omnes longius praecessissent: tum vero Imperatoris mandatum
Kengo exponit.
Ille promptam obedientiam simulans, se in eius potestate futurum, et
Nanking
reversurum promittit, si prius concederet, ut ad navium, quae ipsum expectabat, se
conferret, et de rebus suis disponeret. Concessum est; et navem ingressus,
°Kengus Regulus seipsum suspendit.
laqueo se
suspendit; ac mortem, quam effugere non potuisset sibi ipsi intulit Summus autem
Gubernator, Imperatoris nomine, eius filio eamdem
[136]quam
pater habuerat Praefecturam concessit; atque ita tres Reguli, superata
Nanking ac
Kiangsi Provincia, ingressi sunt tandem
Provinciam Quangtung,
Iunglieo
Imperatori bellum illaturi. Et primum quidem nullo negotio plurimas urbes ac
civitates ad voluntariam deditionem pronas habuerunt, trium videlicet exercituum
potentiam formidantes; sed
Quangcheu Metropolis vim experiri voluit.
Est
Quangcheu urbs°Quangcheu urbs obsidetur.
ditissima, ac amplissima, undique magnis ac latissimis aquis
cincta. Unica Borealis porta in continenti est; alibi tantum naviculis in urbem
patet iter. Aderat ibi cum ingenti classe capti
Iquon filius: numerosae praeterea
militum copiae illam defendebant, inter quas et Macaenses fugitivi non pauci, qui ob
opima stipendia
Iunglieo militabant. Unde non mirum si integro fere anno
obsidionem tulit: fame enim domari non poterat; quia mari facile omnia ac libere
advehebantur; Tartaris interim classe carentibus, et navigationis ignaris. Quibus
addendum insuper, Tartaros plurimos in ea obsidione occi
[137]sos, et ter impressionem facientes, fortiter reiectos fuisse. Attamen
°Quangcheu tandem capitur, ac vastatur.
XXIV.
Novembris M.DC.L. postquam magnis tormentis moenia Tartari deiecissent, eam
ceperunt; prodente etiam, ut fertur, Praefecto quodam Sinico; cui eamdem Tartari
Praefecturam, quam habebat, reliquere; unde proditionis suspicio.
Altera vero
die urbem spoliare coeperunt, et ad quintam usque Decembris depraedatio
tenuit, in qua infantes, mulieres, ac obvii omnes necabantur crudelissime; unaque
audiebatur vox,
Occide, Occide hos rebelles barbaros.
Artificibus tantum aliquibus vita permissa est, ad conservandas artes, et iis quos
ad spolia portanda milites Tartari robustiores videbant.
Sexta demum die
Decembris Regulus diploma publicavit, quo saeviri ultra vetuit, postquam supra
centum millia hominum occisa sunt, praeter eos qui obsidionis tempore vario mortis
genere praerepti fuerant. Post haec, circumvicinae civitates omnes Legatos suos
miserunt, per quos Tartaris se ultro dedebant, misericordiam implorantes,
[138]quam magnis missis muneribus obtinuerunt. Deinde Regulus in
Chaoking copias duxit, ubi
Iungliei erat Regia;
°Iunglieus fugit.
ex qua cum tota Familia impar
viribus Rex aufugit, et urbem Tartaris cedere est coactus. Quonam autem Rex iste cum
suis devenerit, hactenus ignotum est mihi, (
Quangsi Provinciam ingressum non
dubito.) Hoc enim tempore ex
Provincia Fokien Sinica navi vectus,
Philippinas
petii, in
Europam ab iis missus, a quorum nutu discedere mihi nefas.
In
Metropolitana Quangcheu templum magnificum habebamus, ubi Pater
Alvarus
Semedo Christianam rem procurabat, qui etiam a Tartaris captus ligatusque fuit,
saepe mortem minitantibus, nisi argentum, quod bonus Pater non habebat, proferret:
demum postquam multa passus esset, ob venerandam canitiem, et libertatem et vitam
mirabiliter obtinuit, a Regulo agnitus ac dimissus: quinimo
°Tartari Templum offerunt Patribus.
ab eodem Breviarium
Romanum, Sacra Biblia, ac bonam argenti summam eleemosynae nomine accepit, et domum
insuper, ex qua templum con
[139]strueret. Quod mirum videri non
debet; namque hic Regulus et Patres in reliqua
Sina noverat, et Religionem
Christianam perspectam habebat, quando sub
Sun Ignatio militabat, sub quo ad
Tartaros confugerat. Nec solus hic Tartarus rebus nostris favet; ceteri fere omnes
Europaeos Patres amant, aestimant ac venerantur. Et non pauci
°Tartari Fidem amplectuntur.
ex illis iam Fidem
admiserūtadmiserunt nostram; maioresque multo fructus speramus, si a sociis adiuti, ipsam
ingrediamur
Tartariam, ut meditamur; ubi nostros Deo Optimo Maximo egregiam operam
navaturos confidimus. Et fortasse benignus Deus Sinam Tartaris aperuit, ut Religioni
Christianae in ultimam
Tartariam pandat iter, hactenus ignotam nobis ac
inaccessam.
Eodem tempore quo haec agebantur, contra Coreanos
°Corea a Tartaris deficit.
etiam motum est bellum. Erant illi
ab aliquot annis Tartaris tributarii, ea conditione, ut vestes ac capillos non
mutarent; sed Tartari, tot victoriis inflati, iam cogebant ut Tartarico more
incederent: quare totum illud Regnum a Tartaris defecit. Sed quid deinceps
[140]actum, nondum ad me perlatum est.
Ceterum inter tantas Tartarorum victorias,
°Amavangus moritur.
initio anni M.DC.LI. mors
Amavangi
luctuosa incidit. Vir fuit, cui Tartari occupatum
Imperium debent, prudentia,
iustitia, bellica arte et comitate insignis; ob quas virtutes non modo Tartaris, sed
ipsis Sinis amori simul ac terrori fuit. Huius mors Regiam turbavit. Alter enim Rex
Tartarus, huius frater, nomine
Quintus,
Xunchii iunioris Imperatoris tutelam per
vim arripere volebat, Tartaris ac Sinis invitis, qui
Xunchium iam annorum
sexdecim, posse ac debere regimen suscipere contendebant.
°De quo fol.folio 81.
Quintus autem Rex
contra,
Xunchii aetatem tantis rebus adhuc imparem praetendebat, ac sibi debitam
tutelam. Quare Praefecti omnes, eo tempore in Regia versantes, palatium ingressi,
Praefecturae insignia deposuerunt; negantes illa ab alio quam a
Xunchio se
recepturos. Hac visa constantia,
Quintus ipse Rex, ne magis exacerbaret animos, et
maiores turbas excitaret, tandem quievit.
Ceterum,
Amavangi mortem, Tar
[141]tarorum res turbaturam, ac
ad magna discrimina perducturam non dubito. Aegre enim iuvenis Imperator illi
similem fortitudine ac gubernandi peritia inveniet, quem Reges ac Praefecti omnes
venerentur simul, ac timeant: sed tempus futura evolvet. Nunc ad
Changhienchungum
secundum latronem veniamus; de quo me acturum promisi:
°Vide supra pag.pagina 59.
ut quo pacto Tartari non
modo Orientaliora, ac Mediterranea, sed etiam Occidentalissima
Sinae occuparint,
edisseram.
Pudet equidem ac taedet de huius latronis rebus agere;
°Changhienchungus immanis tyrannus.
tum quia eius facinora vix
fidem inuenient, tum quia sunt eiusmodi, ut de iis ne cogitare quidem deceat sine
horrore. De eo longam habeo narrationem, a duobus nostris Patribus scriptam, qui in
Suchuen Prouincia, ubi latro erat, rem divinam procurabant, nempe
R.Reverendo
P.Patre Ludovico Bullio Siculo et
R.Reverendo
P.Patre Gabriele de Magellanes
Lusitano: quorum integritati quia debetur fides, ideo adducar vt credam, mortalem
hominem ad tantam nequitiam ac saevitiam pervenire potuisse. Ex ea igitur narra
[142]tione haec breviter desumpsi, quae nihil fere aliud
continent, quam dirae crudelitatis exe1mpla, et adeo exquisitae, ut vix dubitari
possit, quin Lector, quantumuis humanus, eius auctorem, non hominem, sed feram, aut
carne humana indutum daemonem appellare debeat; et si quod est aliud dirius nomen
illi imponere.
In varias Prouincias penetravit hic latro, quas omnes rapinis, caedibus, incendiis,
omnibusque miseriis impletas foedavit. Erat illi animus omnes vastare, ne hostes
haberet, vel in vivis relinqueret qui a se deficere possent; solis suis contentus
militibus: sed nec horum quamplurimis pepercit. Verum
Provincia Suchuen, ingens ac
populosissima, in qua per vim Regium assumpsit nomen, crudelitatis summae theatrum
fuit. Postquam enim
Huquang ac
Honan, et partem
Nanking ac
Kiangsi vexasset,
pervenit ad eam
anno M.DC.XLIV. et in eius
Metropoli Chingtu, vi capta, primo
furoris aestu, Regulum ex
Taiminga Familia,
°Varios Regulos occidit.
qui in hac urbe sedem fixerat,
occidit; uti iam septem alios ex maioribus crude
[143]lissime
mactaverat. Haec fuere praeludia tragicorum actuum, quorum scenas breviter exhibebo,
ut videant Europaei quam horrenda sit effraenis et armata ferocitas in mediis
infidelitatis tenebris furibunda.
Habebat latro crudelitatis impetus repentinos, ac principia ex dirissima orta
indole. Nam vel leviter ab aliquo offensus, vel sola offensionis suspicione tactus,
repente mactari iubebat. Nihil ei in ore nisi vocabula mortis. Saepe unius ob crimen
totam familiam necabat, nec infantibus nec praegnantibus parcens: quinimo saepe
totam plateam delebat, ubi ille, a quo offensus fuerat, habitabat, sontem cum
insontibus involuens. Aliquando
°Ob unum sontem insontes plurimos necabat.
cursorem in
Xensi vicinam Provinciam misit: ille
regredi ad tyrannum noluit, laetatus plurimum quod eius manus evasisset: ob id totam
regionem urbis, in qua habitabat, delevit; et magnam quoque feritati vim intulit,
quod cives omnes non eadem poena affecerit. Ubi carnifex, quem forte ob crudelitatem
prae reliquis amabat, morbo extinctus fuit, tum de Medico a quo
[144]medicinam sumpserat inquirit: quo interempto non contentus, centum
eius artis homines carnificis manibus immolavit.
Erat quidem in speciem comis ac suavis erga milites; cum illis ludebat, epulabatur,
ac tamquam gregarius colloquebatur: saepe ob bene exhibita militaria exercitia, ipse
suis manibus eos sericis ac argento donabat. Non erat hoc illi inutile, nec
probrosum: verum et facili de causa crudelissime coram se aliquos ex illis trucidari
iubebat; praecipue milites ex
Suchuen Provincia;
°Odium tyranni in SuchuēSuchuen populos.
cuius populum miro persequebatur
odio, quod suspicaretur eum Regia eius potestate non gaudere. Et vix quidquam agebat
in publico, quin id ex comoedia in tristissimam catastrophen ac tragoediam
desineret: si enim vel male vestitum, vel parum generose ambulantem militem forte
videret, morte quamprimum afficiebat. Aliquando militi sericum dono dedit, qui de
eius vilitate apud commilitones conquestus est. Id forte audivit explorator (quorum
quamplurimos meticulosus tyrannus vbique
[145]habebat, qui facta
et dicta omnium referebant) a quo admonitus, ipse totam illam legionem,
°Legionem militum delet ob unius crimen.
sub cuius
vexillo querulus ille miles arma gerebat, coram se trucidari crudelissime iussit.
Erat ea legio, ut ferunt, duorum millium.
Habebat in Regia urbe Praefectos Togatos sexcentos,
°Praefectos varios necat,
publicis officiis praepositos:
ex his post trium annorum spatium vix viginti superfuerunt; omnes levissimis de
causis vario mortis genere affecit. Summo militaris Tribunalis Praefecto, quem
Pingpu Sinae dicunt, vivo pellem detrahi iussit, quod absque peculiari mandato
Philosopho Sinico ad domum suam e Metropoli exeundi potestatem concessisset.
Eunuchorum quinque millia,
°et Eunuchos.
quos ex
Taimingae Familiae Regulis a se occisis ad
proprium admiserat obsequium, trucidari immaniter iussit; quod eorum uni semel
accidit, ut non Regis titulo, sed antiquo latronis
Changhienchung nomine eum
compellaret; perinde quasi iam latro non esset.
Nec idolorum pepercit sacrificulis.
[146]Hi, antequam latro
Suchuen occupasset, ingentem tumultum, fictis armati criminibus, in Patres, qui
incolis Christum annuntiabant, moverunt; quae demum in maiorem Dei gloriam
redundavit; ita ut Patribus Iibere divinam rem agere permissum sit. Postquam autem
latro
Suchuen occupavit, sacrificulus magni nominis, qui turbarum caput ac auctor
fuerat, ob quaedam verba quae de tyranno protulit, captus est, ac in Patrum
conspectu, qui forte tyranno adstabant, capite truncatus. Didicerant Patres a
Christo inimicis benefacere, sed pro illo intercedere non potuerunt; quod latronis
insanam iram noverant, quae intercedentes eadem poena, cum eo, pro quo
intercedebant, affecisset. Amabat
°Tyrannus Patres modo amat, modo necare vult.
quidem dirissimus latro Patres, tamquam doctos ac
hospites, ac saepe cum illis colloquebatur, in palatium saepe invitabat; Patres
tamen toties ad mortem se vocatos credebant, quam ob praecipitem tyranni iram merito
formidabant. Ter morti destinati, ex quarto demum periculo divina quadam manu, ut
suo loco videbimus, erepti sunt.
[147]Non quievit autem tyrannus
unius sacrificuli morte:
°Ob unius sacrificuli crimen 20 millia occidit.
undique ad viginti millia conquisitos vario mortis genere
ad orcum, cui servierant, misit. Laudabat se ipse coram Patribus, tamquam rem bellam
egisset.
Hi (dicebat)
vobis vitam eripere
volebant: sed Tienchu (ita Deum nominant, quod Caeli Dominum significat)
me misit, ut pro vobis de his hostibus meritas reposcerem
poenas. Saepe etiam cum Patribus de Christiana Religione loquebatur, et tam
apposite, ut Christianus videri potuerit. Laudabat ac extollebat Christianam
doctrinam, de qua tum a Patribus ore tenus multa audierat, tum ex libris, Sinico
idiomate a nostris impressis, legerat. Promittebat, ubi
Imperium occupasset,
extructurum se Deo templum, sua dignum munificentia: eratque in operibus externis
vere splendidus ac magnificus: nihil enim nisi omnino egregium extruxit; sed omnia
operariorum sanguine foedabat, quos ubi vel levissimum errorem commisisse
deprehendebat, ipso in opere crudeliter necari iubebat.
Ad Boream
Suchuen Prouinciae, ubi
[148]cum
Xensi concurrit,
iacet urbs fortissima
Hanchung,
°HāchungHanchung urbem occupare tentat.
quae ad
Xensi pertinet: utriusque Prouinciae
clavis dicitur, ob loci praestantiam ac fortitudinem: hanc tyrannus occupare
contendit, ut facilius ad reliquas penetraret. Ingentem ergo exercitum
anno
M.DC.XLV. praemisit, in quo, praeter reliquos, milites erant ad centum et
octoginta millia ex
Suchuen oriundi. Cum diu urbem frustra obsidione cinxissent,
obsessis fortiter ac strenue resistentibus, quadraginta millia ex
Suchuen ad urbis
Praefectos defecerunt: ita tantus exercitus demum ad tyrannum re infecta redire
coactus est. Sed tyrannus ira fremens,
°Centum quadraginta millia militum crudelissime necat.
ceteros in fide perstantes ex
Suchuen
milites (centum erant et quadraginta millia) tamquam rebelles, horribili ferocitate
a reliquo exercitu occidi iussit. Quatuor integros dies tenuit haec carnificina:
quamplurimis vivis adhuc spirantibus pellis detracta, et relicto annexo capite
stramine repleta, atque ita ad civitates vel urbes, ex quibus oriundi erant,
transmissa, ut civibus terrorem incuteret: atque hinc in totam Provin
[149]ciam, tamquam a se Rege alienam, illud odium concepit, quod vix
eadem omnino deleta extinctum est. Plurimi quidem, ob inauditam eius tyrannidem,
contra ipsum arma capiebant; qui cum milites non essent, sed solum ex confusa populi
turba collecti, sine peritis Ducibus, facile a latrone superabantur: plurimi, iique
prudentiores, urbibus relictis, secretiora montium occupabant: hi ex tota fere
Provincia soli crudeles tyranni manus evaserunt.
Post haec
°Studiosos omnes occidit.
omnes totius Prouinciae studiosos ad Litterarium examen vocat,
Praefecturas doctioribus promittit. Has adeo caeca ambitione prosequuntur Sinae, ut
tyranni stratagema ac perfidiam ne intellexerint quidem. Adsunt ergo ad decem et
octo plus minus millia; quos omnes (ut moris est) in Gymnasium urbis, tam quam ad
examen introduxit; ubi captos, a militibus necari crudelissime iussit, asserens eos
esse, qui suis sophismatis populum perturbarent, et ad rebellionem provocarent.
Horresco referens tot funera, et no
[150]vis tamen obruor.
Necdum enim
°Infantes necat, ac matronas exponit.
recensui quot ubique passim infantes, pueros, puellas ac matronas, etiam
praegnantes interemerit. Quot Praefectorum uxores, vivis adhuc maritis, sed morti
destinatis, prius publico exposuerit ludibrio turpissimus aeque ac crudelissimus
tyrannus, quam morti victimas immolaret: unde quamplurimae violentas sibi potius
manus inferebant, quam ut paterentur honestatis suae publicum hoc et infame
detrimentum. Execranda quamplurima huius generis exempla relinquo, ne castis oculis
ac mentibus infanda et tacenda subiiciam.
Anno deinceps
M.DC.XLVI in Tartaros, quos
Xensi Provinciam ingressos audierat,
movere coactus est. Quare, ut securior procederet, reliquos omnes
Suchuen
Provinciae incolas delere decrevit, iis exceptis, qui ad Barrapeliotaeem vergunt,
ne exercitibus alimenta deessent: nam per eas terras procedere debebat; ea de causa
illorum mortem in aliud tempus distulit. Primum
°Sexcenta civium millia Chingtu urbis mactat.
itaque omnes omnis generis ac
conditionis in
Chingtu [151]Metropolitana urbe cives, ab
intromissa exercitus parte vinculis constringi voluit; (sexcenta hominum millia
fuisse scribunt) mox ipse per hosce vinctos obequitans transivit, quem lamentabili
eiulatu et lacrymis, quibus vel lapidem movissent, Regem ac Dominum compellabant,
flexis genibus rogantes, vt innocenti populo suo parceret. Stetit ipse tantillum,
natura humana diris visceribus ac crudelitati vim aliquam inferente: mox tamen ad
ingenium rediens,
Occidite, inquit,
Occidite hos rebelles. Quare omnes eodem die extra urbis moenia, spectante
ac vidente sanguinolento latrone, trucidati sunt. Patres nostri per id tempus, ut
famulis suis subvenirent, tyrannum cum evidenti suo adierunt periculo; a quo tamen,
stupentibus omnibus, famulorum vitam obtinuerunt. Iam ligati cum reliquis
educebantur: unde divisi Patres, alter una, alius alia urbis porta egressus est, per
quas miserabilis populus educebatur veluti ad macellum; atque ita famulos
liberarunt: ubi etiam Deo ac Religioni
praeclarāpraeclaram navarunt operam,
[152]infantes innumeros,
°Innocentes baptizantur.
militibus concedentibus, sacra Baptismatis
aqua abluentes, qui ex carnificum manibus in Caelum evolaturi erant; atque ita
immanis tyranni crudelitas parvulis illis profuit, ut
Herodis Innocentibus: magnum
plane Divinae praedestinationis testimonium.
Scribunt, tantum sanguinis hic fusum, ut magni Kiang fluminis (quod urbem
praeterfluit) aquas auxerit: imo ipsa corpora in flumen proiecta sunt; a quo
abrepta, reliquis urbibus ac civitatibus, ne meliora a tyranno sperarent,
nuntiabant. Nec diu dilata res est: nam tyrannus, eodem modo undique dimissis
exercitibus, reliquarum urbium ac civitatum incolas, quoscumque assequi potuit,
occidit: ita totam pene populosissimam Suchuen Provinciam incredibili vastitate
corrupit.
His peractis, milites omnes congregavit in campo, quem pro militaribus exercitiis
quaelibet urbs in
Sinis habet (
Kioochang vocant) ubi eos ita est allocutus:
Orbis Imperium, expulsis Tartaris, vestra virtute me consecuturum
spero: sed expeditiores ac prom[153]ptiores vos volo, quam
modo sitis. Ego ipse, ut vobis notum est, sexaginta naves argento plenissimas
Kiang fluvio mersi, quod, ubi Imperium occupavero, facile extraham, ut vobis
de me bene meritis distribuam (verum dixit de merso argento; sed ut locus
lateret, nautas omnes mactaverat:)
maius restat itineris nostri
impedimentum; mulieres nimirum, quibus vestrum quilibet gravatur. Agite
fortiter, Imperio occupato exquisitissimae aliae non deerunt. Exemplo praeibo;
quamvis, ut Imperator, legi communi minime obnoxius. His dictis,
°Militum mulieres omnes necari iubet.
ex
trecentis puellis (quas pulcherrimas ad voluptatem ac servitium sibi elegerat) solas
viginti ad trium Reginarum obsequium servat; reliquas omnes ibidem necari iubet.
Sequuntur deinceps milites crudelissimi Ducis
Imperium ac exemplum, et innumeras
innocentes mulieres, tamquam oves, et perinde ac si hostes essent, obtruncant.
Ubi vero homines ex
Suchuen Provincia, quos mactaret, non habuit, iram ac odium in
urbes ac domos evomuit. Palatium superbissimum, quod
[154]sibi
extruxerat, incendit:
°Palatium ac Chingtu urbem comburit.
quo incendio et pulcherrimam ac amplissimam
Chingtu
Metropolim etiam vastavit. Arbores omnes, ne cui prodessent, deiecit. Ita (ut
dicebat) purgato exercitu tandem processit, et ubicumque transibat, relictos
hactenus mortales internecione delebat; omnes nimirum quos ad manus habere poterat.
Neque his contentus, quamplurimos etiam ex militibus, quia praecedebant alios, vel
tardius sequebantur, levissimas demum ob causas, trucidabat: aegrotos omnes ac
debiles etiam ad orcum demittebat, ne (ut ioco ludebat) in mala ac destructa regione
miseri remanerent. Crudelissima alia taceo, et ad catastrophen propero.
Vix
Xensi Provinciam ingressus erat, quando Tartarorum Dux, Imperatoris patruus,
cum quinque Tartarorum millibus adfuit, reliquis copiis subsequentibus. More
Tartarico quinque equites praecedebant: Tartari enim semper aliquos praemittunt; qui
si bene excipiantur, pro signo submissionis ac pacis habent; si vis aliqua illis
inferatur, futurae pugnae signum
[155]inde accipiunt. Hos
equites prodromos latronis exploratores viderant, et statim adesse denuntiant. Ridet
ille exploratores, et num advolarint Tartari, interrogat. Tum temporis homines
quamplurimos ante se ligatos habebat, ut occideret; inter quos et duo nostri Patres
erant morti destinati, quia in
Suchuen redeundi copiam petierant; huius enim
Prouinciae ad Christum convertendae curam susceperant: sed inopinata mors latronis
eos a praesenti periculo exemit: eodem enim tempore a Ducibus admonetur, Tartaros
vere ac pro certo adesse. Quo audito, ipse confestim e tentorio erumpens, ut erat
animosus, sine lorica et galea, arrepta lancea, paucis comitatus exit extra castra,
ut Tartarorum exploraret adventum. Adsunt reipsa quinque illi Tartari, ac tyrannum
invadunt velocissime.
°Tyrannus occiditur.
Prima sagitta quam emiserunt, felicissima Tartaris et
pluribus aliis fuit, quae latronis dirum cor transfixit, ac illum extinxit, qui
omnes necaturus videbatur, et ex vilissima latronis sorte Regis interim titulum
violenter assumebat: ita crudelitatis
[156]monstrum corruit. Quo
proftrato, reliqui simul adsunt Tartari, et facile totum eius exercitum sine Duce
fundunt. Milites quamplurimi ad Tartaros deficiunt, alii occiduntur, alii aufugiunt:
et mox in
Suchuen Provincia°Suchuen Provincia Tartaris subiicitur.
miferae hominum reliquiae, tamquam servatores suos,
accipiunt Tartaros: atque ita haec etiam Provincia Tartaris paruit, quae in
Occidente ultima Sinarum est,
Tibetano Regno vicina.
Stabilitis exinde rebus, ac relictis praesidiis in hac Provincia, ad Peking Regiam
reditum parabat Tartarorum Dux; quando Patres nostri, iam liberi, facultatem ab ipso
petierunt remanendi in Suchuen. Hanc vero concedere noluit; sed tantos hospites
Peking secum ad Imperatorem transire debere dixit; in qua urbe ego ipse eos
reliqui anno M.DC.L.
Ceterum ante commemoratus Dux,
°Patruus Imperatoris non bene excipitur:
post tantam victoriam, ab
Amavango fratre male est
exceptus; et ubi triumphum sperabat, mortem invenit. Cum enim longissimo plurium
mensium itinere, laborum assidua perpessione,
[157]ac continuis
molestiis, plures quam pugnando Tartaros amisisset; de regiminis negligentia
accusatus, cum laudem se meritum crederet, iram domare non potuit; sed arreptum
Tartaricum pileolum in terram (quod summum est indignationis signum) proiecit. Quare
destinatus fuit carceri, in quem includi solebant ab Imperatoribus Sinicis quicumque
ex Imperiali sanguine delictum aliquod commiserant; vocaturque hic carcer Caociang.
Hoc vero probrum ne primus ex Tartaris pateretur,
°Seipsum suspendit.
in proprio palatio laqueo prius
vitam finivit; meliori dignus fortuna Princeps, quam generofus illius animus ac
praeclare gesta facinora merebantur. Non defuere qui hoc ex
Amavangi aemulatione
ortum affirment; sed credo
Amavangum ad haec adductum, quod rebus Tartaricis non
parum timeret ab hoc fortissimo, sed praecipitis ingenii fratre.
Atque hic esto narrationis meae finis, qua Bellum Tartaricum breviter descripsi, ad
initiūinitium usque anni M.DC.LI. quo tempore ex Sinarum Regno in [158]Europam a Superioribus meis missus discessi. Ex hac porro, si
nihil aliud, illud certe mirum et omni observatione dignum apparet, quemadmodum
brevi septem annorum spatio Tartari plus terrarum occuparint, quam exercitus integer
in longum et latum perambulare possit: duodecim nimirum Imperii Sinarum Provincias,
et Coraeam, ac Leaotung ingentes terrarum tractus. Quid vero post haec actum
sit, cum in charam mihi Sinam rediero, Deo bene favente, vel cum a Sociis
admonitus per litteras fuero, faciam quoque ut Europa huius belli finem non diu
desideret.