Transcribed for the ELA Project, codified in TEI for the Serica Project.
DE REBUS
IN IAPONIAE
REGNO, POST
MORTEM TAICOSAMAE,
Iaponici Monarchae,
gestis
EPISTOLAE DUAE
AD
R.REVERENDUM
P.PATREM
CLAUDIUM
AQUAVIVAM SOCIETATIS
Praepositum Generalem
X. OCTOBR.OCTOBRIS
ANN.ANNI M.D.XCIX
ET
XXV. FEBRUA.FEBRUARII
ANN.ANNI M.D.CI.
Datae.
Primum ROMAE
Italico idiomate editae, nunc
autem latino redditae,
MOGUNTIAE
APUD BALTHASAREM
Lippium.
ANNO M.DCIII.
Cum gratia et priv.privilegio
Sac.Sacris
Caes.Caesaris
Maiest.Maiestatis
EPISTOLA I.
R.REVERENDI
P.PATRIS
ALEXANDRI
VALIGNANI,SOCIETATIS
IESU, APUD IAPONIOS,
et Sinenses Visitatoris,
Ad Reverendum P.Patrem N. Claudium Aquavivam
eiusdem Societatis Praepositum
generalem.
ADMODUM REVERENDE
IN CHRISTO PATER
PAX CHRISTI
TAICOSAMA universae IAPONIAE monarcha vita defuncto, variis et incertis casibus agitati sumus. Et quamvis alii solatio non mediocri nobis fuerint, alii metu, terroreque ingenti nos concusserint, tamen singulari DEI providentia in tanta rerum vicissitudine factum est, ut neque prosperis extolleremur, neque frangeremur adversis. Qua commodorum incommodorumque temperatione consecutum est, ut integra semper divino nomini constiterit gloria, Catholicaeque fidei existimatio non exigua caeperit incrementa, tantaq;tantaque ad [4]gregem Christi facta fuerit accessio, ut a mense Februario (quo extremae litterae sunt exaratae) quadragies millena capita sacris baptismi aquis perfusa sint, multaque passim ostia conversioni gentilium patefacta, et Ecclesiae ante biennium solo aequatae, uti dicemus, denuo excitari coeptae. Verum, quo rectius haec vicissitudo ob oculos ponatur (ea enim semel bene perspecta nostrae quoquo Societatis novellaeque huius vineae Iaponicae status clarius innotescet) memoria repetendum est Paternitati Tuae, Taicosamam, ut anno superiori scripsimus, ante obitum suum, novo iurisiurandi sacramento, et parentelae mutuae vinculo ac regni Dominorum gubernatorumque miro ordine conatum fuisse, ita componere firmareque Iaponici Imperii statum, ut nullo interveniente tumultuūtumultuum bellicorum motu, Princeps, eius filius venientibus annis regni totius possessione excludi posset. Qua de causa eodem tempore eidem filio, Ieiasi octo regnorum Domini, Principum omnium tunc potentissimi, neptem desponderi iussit, ipsumque Ieiasum eius tutorem et protectorem appellavit, atque omnium regni gubernatorum caput et ducem. Ne tamen idcirco alii se ab omni administratione remotos existimarent, quatuor illi adiunxit gubernatores auctoritate ipsi pares, dicto coniugiorum et iuramentorum inter se nexu devinctos. Horum rursus potentiam, quia vidit homo versutus nōnon [5]esse ab omni suspicione vacuam, quinis aliis Dominis, aulicis suis, iam ante ad hanc dignitatem provectis immediatam gubernationem, tum Principis, aulaeque illius, tum Iaponiae totius commisit, ea cautione, ut Ieiaso, eiusque comitibus gubernatoribus generalibus maximarum quarumque causarum, ac negotiorum, quae gererentur, redderent rationem. Itaque hi nomen tantum honoremque administratorum gerebant, illis vero quinque reipsa totum gubernationis onus, utpote maxime fidis, incumbebat. Quorum caput erat Gibunoscius, amicorum Taicosamae summus. Sublato autem e vivis Taicosama, omnesiam dicti sanxerunt convenienter sponsioni suae ac iureiurando, legibus ab eo promulgatis, testamentique verbis standum, et per omnia obsequendum esse. Quare et statim, Iaponicas copias, quae in regno Coraiano erant, ut Taicosama mandarat, iusserunt ab armis discedere, et in patrium solum redire. Certe in toto huius negocii decursu, si mundi consilia spectemus, summa usum prudentia Taicosamam exitus ostendit: hac siquidem via, rationeque, ita omnium Dominorum, summorum, infimorumque, quos multis quoque ante obitum muneribus affecerat, animos sibi devinxit, maximi ut honoris loco ducerent, et Principis in futurum Imperium patrocinium susciperent, atq;atque operam darētdarent, ut ne latum quidem unguem a legum ab eo latarum obser
[6]Qua opinio eo vique progressa est, ut nullus in toto regno vel minimum laetitiae de eius morte indicium; e contra omnes nōnon exigua doloris argumenta dederint. Quocirca in horas singulas a Christianis Dominis ex omnibus Insulae partibus serio monebamur, caveremus vel minimum laetitiae signum edere, aut novam aliquam inducere mutationem, donec aliud eventa rerum docerent. Unde factum, ut multo tempore inter spem metumque futurorum successuum ancipites, ut fieri solet, in huiusmodi rerum statu, haereremus. Nec tamen pro occasionibus oblatis passi sumus ad honorem divinum promovendum desiderari industriam nostram. Nam cum e gubernatoribus duo, Gibonoscius et Asonodangius Meaco in has partes Scimanas advenissent, ut bello Coraiano iuxta commune regentium decretum finem imponerent, copiasque omnes in Iaponiam revocarent, cum utroque arctissimam inivimus amicitiam: qui litteris ad me datis meum in Iaponiam reditum comprobarunt, ac Nangasaci, quo uno in loco nostris a Taicosama commorandi potestas fuerat concessa, resistere iusserunt, atq;atque insuper promiserunt, maxime Gibonoscius Augustino nostro Tzunocamindono coniunctissimus, se, quantum temporum conditio pateretur, rerum nostrarum curationem defensionemq;defensionemque suscepturos.
Cum igitur nihil a nobis tentari posset, quod [7]cum Taicosamae edictis pugnaret, necesse fuit cum patientia domi delitescere, donec aliud consilium temporis suggereret opportunitas.
Caeterum, velut inter eos, qui aliis imperitātimperitant, diuturna haud solet esse concordia, ita in Iaponia inter Gibunoscium et Asonodangium, qui capitali odio intrinsecus a se mutuo dissidebātdissidebant, atq;atque inter Coraianae expeditionis Dominos, gravissima exarsit contentio de terminandis pacis initae foederibus, et reditu in Iaponem instituendo. Nam in factiones divulti, simulatque in Iaponiam reverterunt, qui Augustini partibus se aggregarant, mox arctissimo foedere se Gibonoscio astrinxerunt, caeteri vero Asonodangio Gibonoscii adversario, alteriusque factionis duci et antesignano. Ab utraque parte stabant magnae auctoritatis Dynastae et Domini. Augustino patrocinabatur Gibunoscius, cum suis, ut Domino Arimensi et Omurano cum confoederatis, Rege Sassumano, Gianangauandono cum aliis Dominis e Cicungo, in quorum numero erat et noster Toscirondonus, et Tarazauandonus Cubernator Nagansachanus, aliorumque statuum Domini. A contraria parte stabat Asonodangius, tum Canzuidonus (cuius status dimidiam regni Fingensis partem complectitur, Augustini ditioni, cui infestus hostis est, finitimam) Cainocamus item et Ichinocamus, Regni Bugensis Domini, ac denique Nabescima Fingensis [8]Dominus. Utrique hostilibus animis necdum patefactis in viam se dedere Meacum versus. Ad aulam ut ventum est, querelis acerrimis utrinque, maxime ab Asonodangio, decertatum est; et quamvis a Ieiaso, aliisque Dominis multum operae positum sit in utrisque pacificandis, tamen nihil effici, nisi damnata Augustini factione, potuit: quanquam ne sic quidem Asonodongiani conquierunt, sed aliquot aulicis Dominis in suam sententiam pellectis, aliisque paulatim eousque progressa est contentio, ut tota res ad civile totius Iaponiae bellum inclinare videretur. Nam Gibunoscius declaravit se Ieiaso adversari, eo quod plus auctoritatis in gubernatione sibi tribueret, quam fas esset, atque etiam invadendi dominatus Tenzae non obscura indicia dedisset. Unde factum est, ut sumptis utrinque armis, Gibunoscius annuentibus caeteris gubernatoribus non dubitarit palam Ieiaso capita quaedam suspicionum suarum obiicere. Ieiasus vero, etsi id temporis animi sui sensa dissimularet, rationemque factorum suorum redderet, tamen paulo post e regnis propriis triginta militum millia tuendi sui causa evocavit. Et quoniam omnes Iaponiae Dynastae tunc in aula regia praesto erant, quorum alii in arce Fuscimana Meaco vicina, alii in urbe Ozacana, ut illustriorem ex Taicosamae decreto Principis aulam redderent, degebant, confestim visi sunt in duas partes facere secessio[9]nem, quarum altera Gibunoscium, et Gubernatores, altera sequeretur IeciasūIeciasum; licet hic quasi neutri parti studens, velut omnium amicus, utrosque complecti videretur. Itaque cum ex omnibus regnis accitae copiae ad singulos dominos furiose concurrerent, sic ut in Fuscimo et Ozaca ducenties millena censerentur militum capita, singulorumque dominorum quasi obsidione vallata apparerent palatia, nocturnis vero horis tantus esset strepitus armatorum, ut in duobus illis propugnaculis universa orbis machina a fundamentis evertenda putaretur; nihilominus multorum licet mensium intervallo tanta perstitit inter medios hostes animorum moderatio, nullus ut prior mucronem in alterum distringere auderet, probe scilicet conscii, minimo semel pugnae initio facto mox omnes in mutuas caedes ruituros cum manifesto totius Iaponiae exitio. Eam ob rem severissimo edicto militibus, ministrisque omnibus vetitum erat, ne certamini causam darent: vigiliae quoque acriores notandis primis auctoribus decretae. At cum tandem Ieiasi factio accessione virorum Principum, qui Gibonoscium eiusque foederatos deserverant, mire augesceret, contraria vero gubernatorum languesceret, Ieiasus quasi victor magnopere urgere coepit, ut Gibonoscio venter discinderentur: nullum siquidem aliud Iaponiae tranquillandae superesse antidotum. Verum cum Augustinus, caeterique Domini [10]Christiani a Gubonoscio starent, facile apparebat malum longius progressurum, atq;atque una cum Gibonoscio foederatos quoq;quoque principes in idem capitis discrimen vocatum iri. Deniq;Denique Ieiasus robore bellico in dies aucto fretus, noctis unius beneficio propugnaculum OzacanūOzacanum, in quo degebat Princeps, invasit: cui proximus tunc erat Gibonoscius in palatio suo agens extra propugnaculum, sex millium militum custodia circūseptuscircumseptus, sed invasorem celeritate praevētuspraeventus, repellere non potuit. Quo casu plurimum imminutae sunt Gibonoscii vires, sic prorsus, ut opus habuerit se recipere FuscimūFuscimum, quod tūctunc in Gubernatorum potestate erat. Eum secutus est Augustinus, ad liberandam fidem suam semel Taicosamae et Gibunoscio praestitāpraestitam; mori, donec melior se cōditioconditio offerret, paratus. Nec diu moratus Ozacae hostis copias omnes Fuscimum movit, colloquioq;colloquioque cum aliquot Dominis de ineunda pace habito, ad extremum in eam sententiāsententiam venit Ieiasus, ut Gibunoscius (licet maiorem in modum a suis urgeretur, nulli alii cōditioniconditioni subscribere, quam ut e medio tolleretur) ut dūtaxatduntaxat exauthoraretur, hoc est omni dignitate, gubernādiq;gubernandique potestate exueretur, et cum omnibus suis, ad statum suum in regnum Omi repedaret. Qua conditione accepta, Gibunoscius recessit, una cum Ieiasi filio velut obside, ac tādemtandem salvus ad suum statum pervenit. Voluit et Augustinus se ei comitēcomitem adiungere, sed non acquievit, ob fidēfidem [11]caetero qui in multis adversitatibus constanter stitāpraestitam de Gibonoscio optime meritus. Quod cūcum non ignorarent, quotquot in aula degebātdegebant, miris Tzunicamindonum AugustinūAugustinum extollebant laudibus, atq;atque adeo ipse Ieiasus, talem hominēhominem, qualis foret August.Augustinus qui tanta fide, cum luculētoluculento vitae fortunarumq;fortunarumque periculo semper Gibunoscio adhaesisset, omni praeconio et honore dignitissimūdignitissimum aiebat, optareq;optareque se tales sibi intimo amicitiae vinculo colligatos. Unde et postea crebrius ei in colloquiūcolloquium evocato, omnia familiaritatis et benevolentie signa exhibuit, eaq;eaque de causa ipse cūcum ceteris Christianis nūcnunc in suo statu extra omne periculūpericulum vivit, et nos quoq;quoque omni metu cum ingenti gaudio et consolatione liberati sumus. Certe negari nōnon potest Ieiasum in tantis tumultibus eximiam cūcum prudentie, tum fortis animi laudēlaudem retulisse, quod universam Iaponiam, tam infestis signis in sua viscera iam prope ruentem, nullo in quenquāquenquam exerto gladio, sedaverit. QuāquāQuamquam vero nūcnunc reliquis gubernatoribus pristināpristinam administrandi regni potestatem, si externa spectemus, relinquat, nihilominus illi in omnibus eius voluntati obsecundant, hoc est non aliud sibi propositum declarant, quāquam edictis Taicosamae parere, et tueri in Imperio Principem.
Verum, etiamsi hac via et ratione iam exposita pacificata esset Iaponia, nondum tamētamen satisfactum erat capitalibus Gibunoscii adversariis qui etsi totis artubus exultarent, quod viderent [12]omni magistratu deiectum, moleste tamen ferebant eum in statu suo vivum degere; atque insuper Augustinum apud plerosque Dynastas ipsumque Ieiasum in tanta esse nominis existimatione, quare et novis in utrumque querelis aures Ieiasi obtundere non dubitarunt, sed frustra; nam velut importunos et turbulentos homines a se reiecit, omnibusque potestatem fecit patrium solum repetendi, quod et factum est. Unde summa ubique pax, omnibus supra modum ob stupescentibus consecuta fuit.
Animos tamen multorum adhuc exacerbatos et pravorum humorum plenos constat, nam quatuor Domini Ieiaso in gubernandi functione adiuncti nequaquam permittere volunt, ut ipse vel totius Iaponiae imperium sibi vendicet, vel Principem secum detineat, in caeteris ad omnia honoris amorisque officia promptissimi. Atque haec breviter necessario commemoranda existimavi, quo rectius intelligantur, quae deinceps de Societatis nostrae Patribus, fratribusque, ac rei Christianae successu sum dicturus.
Dum itaque rumoribus sermonibusque hominum iam dicta iactarentur, prosperiorum eventuum spe illecti, cogitare coepimus de Patribus nostris in praecipua quaeque loca, unde iam multo tempore exularant remittendis. Ergo P.Pater Organtinus, cum nonnullis Patribus, pluribusque fratribus, quam ante ibi fuerant, [13]Meacum revertit. Quia vero Tarazauandonus parum benevolum se nobis demonstrabat, bonam nostrorum partem Nangasacho evocare, et in locum studio litterarum prosequendo idoneum destinare, constituimus. Id ubi cognovit Reverendissimus Episcopus; non ignarus, quam necessaria sibi foret idiomatis Iaponici notitia ad suas functiones fructuose exercendas, prorsus decrevit, nulla habita ratione aut aetatis, (quinquagesimum iam attigerat annum) aut defatigationis ex praeteritis laboribus, aut difficultatis, quae esse solet in peregrinis linguis addiscendis, se cum P.Patre Valentino Carvalio, et P.Patre Ioanne Pomerio alio recipere, ut nobis exemplum daret, animumque adderet, nullos sudores, in affecta licet aetate, proximorum causa detrectandi. Delegit autem Amacusam, Augustini insulam, locum ab omni negotiationum, turbarumque strepitu remotum, et idcirco ad litterarum studia percommodum, in quo iam ante domicilia exstructa erant nostrae habitationi congruentia.
Martio ergo mense sedecim e Societate cum Reverendissimo antistite iter instituimus Amacusam, adiunctis una plusquam triginta seminarii alumnis, qui auditores futuri erant Compendii Theologici, in quo Iaponico idiomate praecipua Catholice fidei capita exponebantur. MēsesMenses aliquot ibi commorati sumus, studio cognoscendae linguae, duabusque prelectionibus quo[14]que die, repetionibus, compositionibusq;compositionibusque habendis diligentia tanta quātamquamtam nunquam ante in Philosophia Theologiaq;Theologiaque perdiscenda posueramus. Caeterum, quoniam Amacusa longiore, quam oportebat, intervallo disiuncta erat a caeteris nostrorūnostrorum domiciliis, quae opera nostra subinde indigebant, Meacensiumq;Meacensiumque res ad tranquilliorem statum vergebant, nova sedes, eaq;eaque non incommoda in ditione Scico, Augustino subiecta, ubi ante habuimus residentiam, constituta est: eoq;eoque quia haud longe Arima, Omura et NāgasachoNangasacho aberat, Augusto mense cōmigravimusconmigravimus, ubi et nunc, nostris addicti studiis, versamur.
Inter causas iam commemoratas, quae nos inducere, ut novum illud Scicianum domicilium moliremur, fuit quoq;quoque illa non postrema, quod a Tarazauandono affligeremur. NāNam cum tumultuum dictorūdictorum tempore Meaci ipse degeret, graviter tulit a me R.ReverendumP.Patrem OrgantinūOrgantinum amādatumamandatum sine sua facultate Meacum, veritus nimirum, ne nomen suum ad gubernatores deferretur, quod Ecclesias nostras solo aequasset, et idcirco Nangasachana exueretur praefectura. Quocirca vehemētervehementer ferocire cepit, et P.Patri Organtino per certos homines imperare, ut confestim Nangasachum, ubi commorandi nostris potestas esset et non alibi cōcessaconcessa, repeteret: si renuat, se nihil omissurūomissurum eorum, quae molestiāmolestiam illi cōciliareconciliare queant. Ea de re scripsit quoq;quoque ad P.Patrem Viceprovincialem, in immēsumimmensum amplificans querelas, iubens[15]que cum minis, ut Patrem ad obediendum cogeret. Vicario quoq;quoque suo gentili Nangasachum scripsit, ut nostros quibuscunque modis posset, divexaret et opprimeret, Christianosq;Christianosque omnes ab Ecclesiae nostrae aditu arceret. MandatūMandatum hoc Nangasachum ad Vicarium allatum est hebdomade sancta, qui tanta severitate illud executus fuit, ut etiam in crucēcrucem agere voluerit duos Christianos in diverberatione sui corporis, ibi iam ante consueta, deprehensos. Unde tanta secuta est perturbatio, ut ad me scriberetur, necessario seminarium cum aliquot fratribus nostris Nangasacho transferēdumtransferendum, relictis tantum in Christianorum auxilium pauculis sacerdotibus, ut sic mitesceret Tarazauandonus. Qua in re mirifica eluxit Dei providentia, quod iam ante Amacusam pleriq;plerique migrassemus. Interea Meacum misimus P.Patrem Ioannem Rodrigez in aula, ob negotia Societatis saepius cum Taicosama tractata, notūnotum, scripsimusq;scripsimusque Augustino, cui confaederatus erat Tarazauandonus, quātisquamtis afficeremur incommodis. Tarazauandonum quoq;quoque ipsum certiorēcertiorem reddi curavimus, cur P.Pater OrgātinusOrgantinus ipso inscio MeacūMeacum rediisset, ut sinistrāsinistram omnēomnem suspicionem animo eius eximeremus, eiq;eique nomine meo diserte exponi, nulla alia de causa in regnūregnum Iaponiae nos advenisse, quam ut in eo Christi fidēfidem, omnibomnibus ad salutem necessariam, annūciaremusannunciaremus, paratosq;paratosque esse nos omnes ad profundēdumprofundendum pro ea sanguinēsanguinem. Qua in re si nobis faveret, non du[16]bitaret, nobis gratum fore, si Nangasachana gaudeat Praefectura; sin secus, nunquam vi ulla effecturum, ut partibus eius astipulemur. Christiani quoq;quoque unum ex Antianorum primariis eadem de causa ad Tarazauandonum ablegarunt.
PATER Rodrigez, ut Meacum pervenit, a Ieiaso et aulicis humaniter est exceptus. In colloquium autem cum Tarazauandono cum ventum est, tum ab illo, tum ab aliis, ut Augustino, Arimandono, et iam dicto Antiano, non modo declaravit se probe intelligere nos esse ab omni culpa vacuos, verum etiam non parum se dolere de molestia nobis illata. Quocirca ilico ad vicarium suum acrem epistolam dedit, monuitq;monuitque sic deinceps ageret cum Societatis hominibus, ut intelligant se sincerum eorum esse fautorem ac patronum. Et profecto non multo post serenioris aurae effectus palam apparuit, cum Ecclesia nostra ab utriusque sexus hominibus haud secus frequentata fuit, quam si a Taicosama plena praedicandi libertate essemus donati.
Egit quoque P.Pater Rodrigez de nostra restitutione cum Ieiaso, qui uti benignum et perhumanum se ostendebat, ita respondebat, cunctatione aliqua adhuc opus esse, sibi enim per calumniam non ita pridem obiectum, leges Taicosamae a se violari, et ad monarchiam Tenze aspirare, eamque ob rem se non posse nunc publicam facere nobis potestatem, quam suo tempore esset facturus. Ex hoc responso, aliisque, [17]quae acciderunt, coniecturam fecere Domini Christiani Ieiasum non fore nostris conatibus contrarium, et idcirco posse nos esse quietos et securos.
Vix dum tempestas iam dicta sedata fuerat, cum ecce longe immanior et turbulentior excitatur Firandi. Seniore Tono Firandensi ex hac vita sublato, successerat regni haeres filius, nomine Foin, gentilis. Is Meaco, ubi tunc degebat, per litteras filio, aliisque qui eius vices in gubernatione obibant severe mandavit, primum, ut sedulo pro anima parentis precationum iusta persolvi curarent, deinde ut D.Dominum Hieronymum, eiusque filium D.Dominum Thomam, cognatos, famulos, et ad summam Christianos omnes compellerent ad abnegandum Christum; nullum enim deinceps se Christianum in suo statu toleraturum. Hoc impio mandato publicato, omnes furiae infernales se ad exscindendam Christianitatem illam, omnium totius Iaponiae antiquissimam armarunt. Ac primum quidem nuncius allatus est ad illustrem Dominam Mitiam, Omurandoni sororem, nuptiali faedere ipsius Foin filio coniunctam. Maritus enim ipse, qui Ethnicus est, ei disertis verbis dixit, parentem suum serio imperare, ut Christiani omnes ad priscas gentilitatis superstitiones redeant, ipsamq;ipsamque debere esse primam nisi malit facto divortio redire ad suos Omuram. Atq;Atque ut facilius eam in suam et scelerati genitoris pelliceret sententiam, ni[18]mis adiunxit blanditias, verbaq;verbaque amoris plenissima, qualia debebantur coniugi ex qua ternos hactenus liberos sustulisset. Erant omnes clanculum salutari baptismo lustrati. Verum illa animo fortis et constans, crebrisque huiusmodi exercitata casibus, audacter respondit, grave quidem et peracerbum sibi fore coniugale divortium, tamen id non esse inter tanta tamque dira mala et incommoda computandum, quin ea perferre statuisset potius, quam fidem semel Christo salvatori datam rescindere, quandoquidem parata sit centies millies pro ea mortem oppetere. Hoc responso dato extemplo, ut animi constantiam mōstraretmonstraret factis, marito deserto, sponte in alias aedes immigravit, e quibus ad Omurandonum fratrem suum epistolam dedit, obtestans eum, ut certos itineris comites ad se ablegaret, se prorsus decrevisse repudiato cōiugeconiuge Omuram reverti: imo potius se malle ostiatim petere in hac vita, et millies occumbere, quam tam execrando scelere divinam offendere maiestatem. Idem scripsit Episcopo, et aliis quibusdam de Societate nostra, petivitque ut se in tanta calamitate precibus commendatam haberemus. Omurandonus responsum ad eam dedit hominis vere Christiani pectori convenientem. Denique illa in omnibus tam fortiter fidenterque se gessit, ut maritus eam multo impenso labore vix tandem placare potuerit, aut persuadere illi, ne domo excederet, do[19]nec sancte promitteret, se nullum amplius verbulum de hoc diro edicto facturum, pristinamque libertatem in vita Christiano homine digna agenda concessurum: qua et nunc cum magna laude, et existimatione hominum fruitur.
Eodem tempore ad hanc perfidiam vehementer extimularunt supra nominatos Dominos, Hieronymum et Thomam, aliosque eius fratres, nec non D.Dominum Balthazarem eius consobrinum, qui sunt primarii apud Firadenses et proximi ipsius Toni cognati, ac multorum beneficiatorum vel vasallorum domini. Caeterum et ipsi fidenter responderunt, se non iam recens, sed inde a priscis avorum temporibus factos Christianos, itaque edicto eius parere bona conscientia non posse, parituros autem promptissime, si aliud quidvis imperet, unde nullum offensionis divinae impendeat periculum. Itaque gubernatores regni, eos timentes, quod essent viri Principes et valde potentes, multis artibus circumvenire conati sunt, ut sui Toni voluntati vel in speciem obsequerentur: submisere etiam exploratores, qui caverent, ne vel praesidium aliquod conscriberetur, vel excitaretur tumultus. Diem demum ex die extrahentes, obsecrabant et adiurabant eos, ne se in propriam praecipites agere velint ruinam, minimum verbis exprimerent se Toni edictis staturos; id si obtineant, [20]facile tempestatem omnem se composituros. Scripserant iidem Domini ad Episcopum, ut cognoscerent, quid facto opus foret in praesenti casu, seq;seque paratos profitebantur ad adeundūadeundum vitae fortunarumque discrimen, et nostris orationibus se commendabant. Et quia in dies reditus Foin expectabatur, praeter litteras binos e nostris eo amandavimus, qui solatium aliquod afflictis adferrent, etsi quatuor alii, qui in regno illo iam ante sedem fixerant, suis partibus in simili caritatis officio minime deessent. Sed ad extremum decreverunt solum vertere, et deserto statu ante profectionem instituere Nangasachum, quam Foin Firandum revertisset. Quo in consilio Dominus noster sic eis propitius fuit, ut nocte una cum uxoribus, liberis, familia, ac vasallis plusquam sexcentis insciis omnibus, navigio se Nangasachum transportandos curarint. Ea res Firandi divulgata, tanto stupore affecit gentiles, ut existima intexistimaverint nunquam futurum, viros tam nobiles et illustres, ne Christianae fidei renunciarent, sponte coniecturos se in tantum fortunarum, discrimen patriumque solum, amicos, omniaque commoda temporalia pro Christo suo deserturos.
Ac certe hoc facinore heroico eximia divinae maiestati gloria, Christianis Iaponiis novum decus, nobis vero incredibilis accessit laetitia: quamvis binae difficultates non exiguae se offerebant. Altera erat, quod lege a Taicosama [21]cautum esset, ne quis beneficiarius subditusve alio sine Toni sui facultate, commigraret: secus posse a Tono multari morte, aliosque omnes esse obligatos tales in eius manus tradere. Cum itaque, ut dictum est, omnes Domini Christiani hoc tempore vixerint Meaci, nulli restabant qui illis patrocinari, aut in suam ditionem recipere possent. Sed neque Mangasacana commoratio periculi expers futura erat, tum quod Tarazauandonus ibi gubernator, non solum singulari amicitia, sed etiam cognationis societate esset Tono Firandensi coniunctus, tum quod a Vicario penitus inde arcerentur. Unde altera orta est difficultas, etenim cum locus haud suppeteret excipiendo tanto hominum numero, et is esset rerum Societatis status, quem exposuimus, videbamur in luculentum vitae discrimen temere ruete, si onus omne in nostros humerosnumeros derivaremus. Accedit, quod dicti Domini, quoniam per nocturnas tenebras clam fuga dilabendum fuerat, non copiosiore commeatu se instruxerant, quam necessarius videretur Nangasachum usque. Verum omnes istos difficultatum nodos perrupit caritas, et obligatio, qua tenebamur in tam perplexo casu Christianis opitulari, divinaeque gloriae omne nostrum commodum vel discrimen posthabere. Scripsimus ergo Meacum ad P.Patrem Organtinum et ad Augustinum Tzunocamin[22]donum, ut si in aula sermones essent de praesenti negotio, causam Christianorum tuerentur, totamque noxam in solum Foin, uti verissime poterant, coniicerent. Nam cum dicti Domini inde ab annis quinquaginta Christianis fuerint imbuti institutis, industriamque suam in expeditione Coraiana praeclare probaverint, ab omni ratione et aequitate abhorrere videbatur iam illis rem tam impiam mandare, quam nunquam mandasset vel ipse Taicosama, et in vicem remunerationis tantorum laborum, domo paterna sine causa eos exturbare.
Statuimus autem eos hospitio suscipere in domiciliis satis commodis, quae olim Collegii nostri fuerant, et non longius Nangasacho aberant, quam quarta milliarii, et paulo amplius, parte: et erant non in Tarazauondoni, sed Omurae finibus sita. His adiunximus alia vicina, a Lusitanis deserta, et nova quaedam excitavimus pro inferioris fortunae hominibus: ac tandem omnibus abunde prospectum est.
Sub hoc tempus Meaco rediit Omurandonus, ut cognito rerum statu, Tono cuidam sibi subiecto, in cuius ditione iam dicta domicilia erant, praecepit, ut Dominos illos non solum non domiciliis illis quod conabatur, exterminaret, sed quibuscunque rebus et officiis posset, benigne iuvaret, ipseque magna huma[23]nitate certos homines emisit, qui eos inviserent et solarentur. Tres menses hactenus in eo loco perdurarunt, Societate nostra omnia eis necessaria, quia aliud remedium non suppetit, subministrante. Quae res multorum bonorum causam dedit, quod enim nos mera necessitate, et obligatione caritatis prestitimus, magnam omnibus Christianis attulit aedificationem, dum oculis conspexere, nullis parcitum impensis, nulla exclusa vitae discrimina pro recreandis iis qui patrio solo pro fide exularent. Nec modo Christianorum animos exemplum hoc magnopere accendit, sed freno quasi coercebit Ethnicos Dominos, ne facile audeant Christianos ad eiurandam Christi fidem impellere, qui pro sua clementia ne in his quidēquidem angustiis nos deseruit. Nam Foin Firandum reversum, ubi exitum rei cognovit, ilico facti poenituit, vetuitq;vetuitque ne quis deinceps molestia ulla afficeret Christianos: quamquam non omnino prioris furoris scintillas compressit, cum cōstetconstet eum nōnullosnonnullos, eorum, qui discesserātdiscesserant, edes flāmisflammis absumpsisse, atq;atque etiam non obscura laetitae indicia dedisse, quod solum vertissent. Neq;Neque etiamnum desunt, qui Dominos illos in suum regnum asciscere cogitent. Augustinus certe me certiorem reddidit, se post suum e Meaco reditum omnibus locum attributurūattributurum in statu suo, vectigalq;vectigalque annuūannuum maimaius, quam in Firando, habuissent. Unde postea plusquam triginta aliae familiae vasallorūvasallorum, qui dictis [24]Dominis serviebant, advenerūtadvenerunt. Caeteri vero, nullo vel studio et diligentia a Foin in patria retineri, vel comminatione etiam mortis a fuga absterreri potuissent, nisi per litteras eos commonefecissemus, ne ante patria excederent quāquam religionem Christi deserere cogerentur. Singulari autem Dei provisione factum agnoscimus, quod haec calamitas in tempus viventis adhuc Taicosamae non inciderit, si enim tunc Foin eam in Christianos excitasset, nec nos praesidio illo iam usurpato uti potuissemus in illis iuvandis, nec ipsi ullum perfugium alibi habuissent.
Dum autem res Christiana Firandi per afflictiones probatur, Deus alibi eas abunde solatiorum multorum supplemento compensavit. Cum enim nos iam Amacusae degentes animadverteremus eum rerum Iaponicarum statum esse, ut nostris ministeriis maior pateret libertas, variae institutae sunt ad varia loca missiones, quarum divina aspirante gratia tam prosper successus fuit, ut quamplurimi gentiles, maxime in Finganis finibus, qui ad ditionem Augustini pertinent, CHRISTI iugo suscepto baptismo se subdiderint. Nam P.Pater Ioannes Baptista, qui commoratur in Oiano, cum communionem aliquam cum finitimis Fingans haberet, dexteritate agendi coepit nonnullos primarios viros in CHRISTI rete attrahere, et cum illis minorum gentium per[25]multos; cumque ipse solus non sufficeret, aliūdealiunde de nostris alii adiuncti sunt, qui in reti piscium spiritalium pleno attrahendo ex baptismi aquis iuvarent, et sex mensium spatio triginta millia capitum in Ecclesiae littus attraxerunt. Neque hic ardor nostrorum constitit, sed repetita piscatione totas illas terras ita exhausit, ut brevi nullus infidelium sit superfuturus. Promovit hunc conatum non parum D.Domini Iacobi Sacuiman (qui unus est e praecipuis Augustini vasallis) industria. Is post reditum in Iaponiam e Coraiano bello, recta contenderat Nangasachum, ut ibi visitato Reverendissimo Episcopo, exomologesin peccatorum suorum apud nostros faceret, et divinum Christi corpus pie acciperet, ad gratiam aliquam divinae bonitati rependendum pro beneficiis, quibus (ut ipse loquebatur) Augustinum, se, suosque comites, liberando, scilicet, eos creberrime a praesentissimis periculis, affecisset. Deinde ut Confirmationis Sacramento ibi ab Episcopo initiaretur, quod solenni ritu factum est, tantaque animi submissione, pietatisq;pietatisque sensu ab eo susceptum, ut liquido paulo post apparuerit eiusdem Sacramenti virtus et efficacia. Nam domum ad propugnaculum suum Iatusciranum reversus, desiderio in alios derivandi, quod in se probabat, flagrans, cum primariis quibusque eius loci indigenis agere coepit de rebus ad salutem animi pertinentibus, auxilioque P.Patris Ioannis Ba[26]ptistae usus, iis primūprimum ad aures institutioni Christianae porrigendas, tum ad caput sacro lavacro submittendum, adductis, tantum suo studio et diligentia effecit, ut brevissimo temporis intervallo vicena quina hominum millia Christi Evangelio et Ecclesiae aggregata sint. Scintillis vero huius flammae, nescio quo vento in Utanum propugnaculum ubi caput est status Augustini, per octo leucas delatis, paucis diebus quater mille, nec multo post bis mille, abiecto idolorum cultu, in idem ovile Christi per baptismi ostium se contulerunt. Et iam per litteras cognovimus, quindecim Utanorum primarios viros ad audiendam Christianam catechesin paratos, qui ubi se iugo Christi subiecerint, ingens consequetur mortalium in illa religione conversio.
Iam et ad aliud Augustini propugnaculum, cui nomen Iamba, decem leucis supra Utum versus Bungense regnum, quidam de nostris amandatus est, qui hactenus bis mille capita supra quingenta salutaribus tinxisse aquis scribitur. Summa est, tantum ardorem ad baptismūbaptismum confluentium extitisse, ut quatuor nostrorum catechizandi baptizandique labori prorsus succubuerint, in lectūlectum deiecti, caeteris vero necesse fuerit indulgere remissionem aliquam et quietem, ut alacrius deinde coepta prosequerentur.
Magno gaudio exiliit Meaci Augustinus, [27]quando periucundum hunc nuncium de rei Christianae faelicissimo in suo statu progressu audivit. Saepenumero mihi scripsit, se quamprimum ad suos reverterit, Societati nostrae in Fingo residenti sufficientes redditus adsignaturum. Et iam in horas eius advētumadventum, (cum certo constet eum iam Meaco excessisse) praestolamur.
Arimondonus quoque eodem tempore Meaci degens, quoniam superiori anno D.Domina Lucia eius coniux, cum magna Christianorum sui status iactura et dolore e vivis excesserat, constituit alteras inire nuptias cum illustri foemina Congensium, quorum dignitas apud Iaponios magna est; licet enim gentilis fit, confidit tamen, ubi Arimam pervenerit, se adiuvante divina gratia facile ad baptismum eam adducturum. Primogenito item filio suo quatuordecim annorum adolescenti, neptem D.Domini Augustini et D.Domini Benedicti, (qui germanus Augustini frater est, et Sacaianus Gubernator) filiāfiliam ab Augustino tamen in filiam adoptatam, desponsavit.
Rebus autem Iaponicis ad tranquillitatem et pacem, de qua diximus, revocatis, primus Dominorum omnium Christianorum Meaco adstatum suum regressorum, fuit Omurandonus. Qui simulatque Omuram attigit, etiam atque etiam me obtestatus est, ut suae ditionis quoque Christianos consolari vellem, quando[28]quidem a novissimo meo in Iaponem reditu ibi nondum fuissem. Ivi, tantusque mox extitit concursus congratulantium, qui variis ex partibus ventitarant, ut toto octiduo, quo inibi commoratus sum, nullum tempus alloquendi nostros mihi reliquum fuerit. Tot igitur visitationibus defatigatus celeriter maturavi Nangasachum, colloquio tamen prius habito cum Tono, quemadmodum illorum locorum Christianis post disturbatas superioribus annis belli Coraiani, persecutionisque occasione Ecclesias, de necessaria verbi divini praedicatione, aliisque spiritalibus auxiliis provideri possit. Et conclusum est, initium faciendum restituendarum Ecclesiarum (visum erat siquidem Dominis Christianis, ut tunc tempora erant, posse commode fieri, nec videri pertimescenda deteriora) deinde doctrinam ubique Christianam publice tradendam, sacrificium Missae cūcum concionibus ministeria, quae olim usitata fuerant, redintegranda. Quo decreto omnes Christiani mirifice sunt recreati.
Paucis post diebus appulit quoque Arimondonus, et transacto primo visitantium ardore, ego quoque visendi eius causa iter suscepi, octonisque diebus, quibus me secum detinuit, novella, de qua diximus, sponsa cum aliquot gentilibus, quos secum abduxerat, magno studio aures praebuit Catechismo, ac tandem cum [29]iisdem. Evangelicae veritati cessit, sacrum autem lavacrum sollemni admodum ritu et pompa cum suis accepit, ac post decantatum Missae sacrum, cum Arimondonus confessionis Sacramento peccata expiasset, utrique sanctum Matrimonii Sacramentum cum admirabili omnium praesentium gaudio et applausu administravi. Ibi quoque decretum est, ut manus reaedificandis Ecclesiis adhiberentur, ac Tonus quidem respondit se extructurum Arimensem; populi vero Christiani liberalitati commissa est Omurana. Tonus etiam edicta quedam vasallis suis admodum utilia promulgavit. Itaque Christianae religionis status videtur ibi propemodum in integrum restitutus. Aciam in multis locis videre licet exurgere Ecclesias: licet nōnon excitentur, nisi quae sunt necessariae. nam cum Domini per bellum Coraianum in septimum usque annum extractum, eorumque vasalli ad tantam inopiam redacti sint, ut auxiliares manus praebere nequeant, non plures exaedificantur, quam mera necessitas, et incolarum facultates permittant.
Est et alia Missio adornata Facatam, eiusque viciniam: atque ab uno Patre, et fratre Iaponio, duorum mensium spatio mille supra quingentos e gentilitiae superstitionis tenebris ad Evangelii lucem traducti sunt. Accedit, multa ostia infidelium conversioni patefacta, non nullis visitationibus ad diversos Iaponiorum Dominos [30]institutis, sumpta occasione reditus eorum primum ex regno Coraiano, deinde e Meaco. Horum primus fuit rex Sassumanus, duorum regnorum, et dimidii Dominus. Tum Nabescima Dominus dimidiati regni Figensis, Hinc Cainocamus maioris partis BūgensisBungensis regni Dominus. Toscirondonus, qui nunc dicitur Findenarus quartae partis Cicungani regni Dominus. Itodonus fratris nostri Mantii Iti avunculus, et Dominus tertiae partis regni Fiungani. Isafaidonus, aliique Domini, quibus Taicosama regnum Bungense distribuit. Hi omnes iam nominati sunt horum novorum regnorum de Scimo Domini. Fuit autem illis haec visitatio nostra longe gratissima, omnesque declararūtdeclararunt optare se, ut nostri in ipsorum ditione et statu sedes figant: quodmodo reipsa praestare prohibiti sunt per occupationes, quas habent in propugnaculis quibusdam erigendis, ut futura mala praecaveantur. Excipio Isafaindonum, cuius status inter Arimam et Omuram interiectus est, et ambobus est potentior: is enim locum nostris attribuit, et commodas aedes illis excitavit. Ac iam una cum filio nomen Christo per sacrum lavacrum dedisset, nisi daemon per Dominum alium gentilem ipsi confaederatum, id impedivisset: quanquam non obscure significavit, se suo tempore officio suo non defuturūdefuturum. In eius regno, ab annis paucis sexies mille gentiles gregi Christi aggregati sunt. Et nostros, qui [31]vel saluti conversorum invigilant, vel isthac iter faciunt, magna humanitate et benevolentia excipit. Toscirondonus Dominae Maxentiae, piae memoriae Francisci Regis filiae, maritus, post reditum ex Meaco, unius de nostris opera mirum in modum vasallorum animos in statu suo ad complectendam Christianam legem accendit. Subscripserunt siquidem illi primarii Domini, sic ut in praesentiarum numeremus quatuor Christianorum millia: eamque ob rem duos sacerdotes, totidemque fratres illis regionibus, ac pariter regno Cainocami, in quo bis mille sunt Christiani, operatios adsignavimus. Atque ipse Cainocamus, quia paulo ante inchoatam a Taicosama persecutionem, urgente patre Quambioindono, in adolescentia sua eodem tempore, quo Toscirondonus, baptizatus est, ac postea Coraianae expeditioni interesse debuit, post visitationem ab uno e nostris factam, voluit et ipse interesse praelectionibus institutionis Christianae. Ad quam quoque permulti gentiles ex eius aula, et Bonzii concurrerunt, et Catechistae dubitationes suas proposuerunt, quibus plenissime fuit satisfactum, cum magna Cainocami consolatione. Similiter Domini Bungenses, de quibus supra egimus, licet Ethnici, tamen potestatem facere nostris in suo regno commorandi, et toto hoc anno magna benevolentia prosecuti sunt Patrem, inter Christianos ex dispersione Bungensi quon[32]dam residuos, quorum numerus est duodecim millium, degentem. Ad haec concessere, ut fas fit omnibus fidelibus convenienter legi Christianae vivere, caeteris vero, ut possint se ad Christianorum numerum, suscepto sancto lavacro, adiungere. Etiam Dominorum illorum primarius declaravit, se, ubi excitandi propugnaculi curis et laboribus liberatus fuerit, Catechesi audiendae operam daturum, eaque audita ad baptismum processurum.
Amagutii nova nostrorum residentia constituta est, magni facienda, tum quod sita sit in ditione Morindoni Ieiaso in Iaponia opibus proximi: est enim novem regnorum Dominus, tūtum quod commorandi causa eo concessit, cum tota aula sua, nepos et filius adoptivus Marindoni, qui Patri ibi degenti multa benevolentiae et humanitatis indicia dedit. Habemus nunc in eo loco Ecclesiam, et domicilia, cum quingentis Christianis, qui inde a P.Patris Francisci Xaverii temporibus inter tot tantasque calamitates religionem suam et pietatem in Deum salvam et illibatam conservarunt. Quare speramus uberrimum ex hac residentia fructum consecuturum. In alia quadam ditione dicta Simonascechi mari vicina, in via qua ex Scimo tenditur Meacum ipse Morindonus duobus Patribus nostris locum dedit, et addidit, se tantundem praestiturum in propugnaculo praecipuo, in quo ipse versatur, ac gentilis quidam et in[33]timus recepit se negotium totum ad finem perductutum.
In regno Figen, quod Meaco vicinum est, cui imperat trium regnorum Dominus magna accessio sic ad Dominicum gregem, non tam a plebe, quam a principibus viris equitibus, et eiusdem Domini cognatis.
In regno Mino occasione missionis eo directae, paucis diebus Christiani, annuente suo Dynasta, Nobunangae nepote, qui anno 17. aetatis suae alias baptismi sacris lustratus est, Ecclesiam fabricarunt, quadringentorum Iaponicorum scutatorum impensa. (omnia enim domicilia in Iaponia lignea sunt, et operae nulla mercede, velut mancipia dominorum, laborem conferunt) structura elegans est, et multorum auditorum capax, eoque pluris aestimanda, quod tam potenti Domino sit subiecta, et longe Meaco, hoc est, vicenas leucas, absit.
Ad extremum et in ipsa urbe Meacensi non pauci se Christi legibus et institutis subiiciunt. Itaque prorsus confidimus, brevi in variis Iaponiae partibus maximas hominum conversiones secuturas, simul atque finis impositus fuerit novis propugnaculis ubique extruendis, et veteribus plerisque disiiciendis; quod non alia de causa sit, quam quod Taicosama imperatore, nova belligerādibelligerandi ratio sit excogitata, quae nova longeque munitiora postulet propugnacula.
[34]Ex his paucis hactenus enarratis facile coniicere potest vestra Paternitas, quātaquanta in tranquillitate et voluptate nunc in Iaponia vivamus, dum oculis cernimus, labores et calamitates persecutionum tot annis toleratas a benignissimo Patre misericordiarum tam copiosi fructus remuneratione compensari; ita prorsus, ut attoniti infideles supra modum admirēturadmirentur, quod post tam diram, tamque diuturnam universalis monarchae, truculentissimi Tyranni, persecutionem, non solum non religio Christiana collapsa sit, aut imminuta, verumetiam eousque progressa, ut numquam florentior extiterit.
Caeterum, ne plus aequo prosperis successibus extolleremur, voluit Dominus noster laetitiam nostram peracerbo quodam casu, quem iam commemorabo, temperare.
Fuerat in Congregatione Societatis nostrae P.Pater Egidius de Matta delectus, qui, uti Procurator, discederet Romam. Conscensa navi, cui nomen iunco, hinc abnavigavit versus Meacum, mense Februario. Solet autem intra quindecim vel viginti dies in illum portum invehi: iam autem cognovimus nondum mense Iulio comparuisse, ne hactenus explorati aliquid cognitum. Macaani suspicabantur Lusitanos forte, ob non distractas iniuria temporum, et mortis Taicosamae merces alicubi [35]haerere, nec loco ante se moturos, quam quaestum aliquem fecissent. Itaque decreverant et ipsi eo anno abstinere a navigatione in Iaponiam, ne iacturam aliquam, ob diminutionem lucri facerent. Sed cum ingenti suo et nostro dispendio halucinati sunt: nam iuncus in Iaponia non mansit, et si navis altera Meaco cursum suum tenuisset, potuisset magnam partem damni ob iuncum facti reparare. Perierunt enim aquis absorpti plusquam septuaginta Lusitani, aliique multi, et in sola pecunia quadringenta millia scutatorum. Neque nos damni, tam temporalis, quam spiritualis expertes fuimus. Fluctibus enim iisdem haustus est dictus P.Pater Egidius, et cum eo omnia, quae secum deportabat; auxiliaque et remedia, quae nobis erat procuraturus. Destituti quoque sumus decem sacerdotum opera, quos e Collegio Macaano (ubi seminarium est eorum, qui aliquando mittendi sunt in Iaponiam) evocaram: eorum enim subsidium ob Ecclesiarum, et domorum novarum aedificationem, variasque missiones ad gentilium conversionem omnino nobis erat necessarium. Verum sicut afflictiones a Deo immissae, sunt cum misericordia et solatio coniunctae, non animo deiicimur, sed divinae voluntati libenter nos conformamus firmissima spe freti, eam aliis mediis idoneis rem Christianam promoturam.
[36]Reverendissimus Episcopus hactenus commoratus est in aedibus nostris, et diutius videtur commoraturus, tum quia per leges a Taicosama latas vix aliud potest, tum quia in Iaponia, alii clerici nec sunt, nec tam cito esse possunt. Ac certe propter eximias virtutes suas, et praeclara dona illi a Deo concessa, omnibus nostris magnae consolationi est et exemplo. Omnes Domini Christiani, ceterique plebei, qui vehementer consuetudine eius oblectantur, magna veneratione et amore eūeum complectūturcomplectuntur. Nec interim quicquam sinit in officii sui partibus a se desiderari, cum occasio se praebet, ut alias scriptum est.
Dum has literas exaro, pervenit Nangasachum Dominus Augustinus. ubi cum non reperisset Episcopum, visitato P.Patre Provinciale tum praesente Scichum ad Episcopum contendit, ubi Episcopi rogatu biduo magna sua, nostraq;nostraque consolatione restitit, multosque sermones habuit de promovenda re Christiana. Celeriter autem inde digressus ad terras suas propugnaculorum excitandorum causa abiit, adiecta sponsione se post viginti dies Scichum rediturum ad suscipiendum sacri Chrismatis sacramētumsacramentum. Deus ipsum aliosque Dominos Christianos diu in suis statibus salvos conseruet.
Quod ad regni totius Iaponici statum attinet, fama est, etiamsi res imperii non sint usquequaque pacatae et compositae, tamen dubitan[37]dum non esse haud facile mutationem aliquam intra breve tempus consecuturam. Nam, cum omnes Iaponiae Domini magnopere sint Taicosamae obstricti, tuerique constituerint Principem in statu suo, qui nunc est septennis obedientiam quoque debitam praestabunt, nullo repugnante, Ieiaso, si ille secundum Taicosamae leges gubernationem prosequatur. Si enim imperium sibi usurpare vellet, omnes ilico haberet infestos, et maxima bella commoverentur. Quocirca nec Ieiasus, ut est homo prudens, et affecta iam aetate, nempe sexagenarius, non facile se coniiciet in discrimen, omnia perdendi, quae iam pacisi e, et cum summa nominis, et fidi in Taicosamam Principis existimatione obtinet, ut consequatur, quod non nisi cum magna difficultate obtineri potest.
Non praetermittam hoc loco inter caetera Taicosamae mandata, ut superiori anno scriptum est, fuisse, ut post publicatam suam mortem ipsum in Deorum numerum adsciscerent, facerentque Camum, et appellarent Scinfaciman, id est, novum Facimam, Deum scilicet belli. aedificarent quoque sumptuosum delubrum, cuius typum et exemplar ipse designarat, in quo cadaver humarent, et statuam suam ab omnibus adorandam erigerent. Sublatis itaque tumultibus ante commemoratis gubernatorum voluntate exaedificatum est templum iuxta formam praescriptam, quod omnium, quae [38]nunc exstant in Iapone, fertur nobilissimum. Sollemni quoque cerimonia peracta est, eius diabolica consecratio vel relatio in Divos, cum nūcupandonuncupando Camum, omniūomnium Camorum Principem, corpusque in fanum transferendo, et statuam in sublimem locum, ut adoraretur, erigerendo; cum tamen anima infelix dudum detrusa fuerit in alia loca magis congruentia, ubi immanissime a tartareis spiritibus in omnem aeternitatem vivis exuretur flammis, ille qui credidit nullam aliam superesse vitam, quae opinio falsa, impia et execranda est.
Hoc spectaculum vere efficacis praedicationis vicem contra omnes Iaponios Camos subivit, nec aliud fuit, quam illustris et solida veritatis, quam contra illos tuemur, confirmatio. Etenim quotquot cerebro non carent, dum considerant Taicosamam, omnibus probe notum, similem caeteris mortalibus fuisse, perversae vitae, avarum, libidinosum et arrogantem, qui multa sua consilia et machinationes nec ad optatūoptatum finem perducere, nec a morte se liberare potuerit, et tamen post mortem ab hominibus stultis factus sit Camus, et in Deos relatus: facile in eam sententiam veniunt, similes fuisse illi et caeteros vetustiores Camos, quos hactenus pro diis coluerunt. Quamobrem passim dictitabant. Ecce, hoc est, quod Patres toties nobis inculcant, Camos nostros fuisse homines; multique in fide sua admodum sunt [39]corroborati, ac insuper gentiles ob superstitiosum suorum Chamorum cultum pudefecerunt.
Sub idem tempus ad confundendum amplius idololatriam Iaponis, novique delubri, placuit Deo in ditione Fingana Domino Augustino subiecta, regium vexillum erigere. Nam in Iateusciro, ubi diximus, multus sacris undis elutos, crux in coemiterio quodam defixa, coram qua preces institui solebant a Christianis, magno splendore collucens cuidam adolescenti Christiano, inibi cum aliis precibus vacanti, apparuit: cumque socios commonefaceret, caeperunt et illi fulgorem circa crucem animadvertere. Rumor huius rei ut delatus est ad Iateusciranos, locaque finitima, mox maximus hominum concursus nobilium ignobiliumque ex vicinis, remotisque locis inde ab Arimensi statu est factus. Apparitionum circa crucem magna fuit varietas. alii enim varias cernebant cruces. alii unam solam fulgentem, alii nihil. Multi licet proximi non conspiciebant, nisi ipsam ligneam crucem, sed postquam nonnihil orassent, alias multas, ut reliqui. CōspicuaeConspicuae autem erant tum interdiu, tum noctu, et nunc ex uno, nunc ex altero, nunc vero ex utroque crucis latere, ac tanta magnitudine, quanta lignea crux, vel etiam maiore, maxime sub finem. Harum apparitionum soli Domino nostro explorata est causa, utilitas autem secuta non paenitenda. Multi enim hoc specta[40]culo ad lachrymas sunt commoti, et ad confessionem peccatorum cum serio emendandae vitae proposito faciendam adducti. alii plurimum in fide Catholica sunt confirmati, immensasque divinae maiestati agebant gratias, quod tam admirabilium visorum spectaculo digni habiti fuissent: complures quoque gentiles incensi sunt, ut cupiditate magna desiderarent quamprimum Christianis initiari sacris. Unde, ut diximus, in Iatenscico tam magna insecuta est infidelium conversio.
Reverendissimus Episcopus re tota a multis fide dignis cognita, consilio cum Patribus collato, quid in re praesenti facto opus esset, tandem constituit, concursum populi, eiusque religionem in S.Santam illam Crucem non esse inhibendum, donec tempus doceat, quid decetero sit faciendum. Id modo mandavit, ut ipsa sancta crux, quia exigua erat, maiori alicui includeretur, et reverenter eodem loco defigeretur, adiuncto tecto quatuor columnis nixo, cuius tamen omnia latera paterent, ut populus a consueta devotione sua non arceretur. coeperat is iam frusta ex ea quaedam exscindere, et reliquiarum sacrarum loco conservare, sed postquam inclusa fuit, commode amplius non potuit.
Atque haec sunt, quae mihi ad P. T. scribenda et se offerebant. Superest ut nos
suis, Patrumque et [41]fratrum precibus, sanctisque
sacrificiis habeat impense commendatos, ut copiosa ista animarum messis iam ad
summam maturitatem quasi provecta, nostra incuria non pereat. Ex
Iapone, 10. Octobris, Anni
1599.
R.ReverendusP.PaterV.
Filius inutilis in
Domino
Alexander Valignani
DE REBUS
IN IAPONIAE
REGNO POST OBITUM
TAICOSAMAE
IAPONICI MONARCHAE
gestis.
EPISTOLA ALTERA
A
P.PATRE
VALENTINO
CARVALIO SOCIETATIS
IESU,
AD
R.REVERENDUM
P.PATREM
CLAUDIUM Aquavivam
Societatis eiusdem
Generalem mense
Februario anno
1601. data.
[43]
AD LECTOREM.
QUAMVIS litterae annuae
Iaponiae
anni millesimi sexcentesimi, (quae debebant proxime
subiici superiori epistolae, datae anno 1599.) in
quibus uberius Christianae rei status, fructus et augmentum explicari solet,
non sint redditae; tamen in gratiam eorum qui magnam ex harum narrationum
lectione capiunt voluptatem et consolationem, operae pretium facturi visi
sumus, si supplementum saltem hoc, in quo crebra est annuarum mentio,
adderemus: in quo exponitur rei Christianae status, qui post dictas annuas
in Iaponiae regno fuit.
EPISTOLA II.
ADMODUM REVERENDE
IN CHRISTO
PATER.
ETSI in qualibet orbis parte non desint crebrae regnorum, dignitatumque mutationes et vicissitudines, tamen eae nusquam frequentiores manifestioresque extiterunt hoc tempore, quam in insula Iaponiae. Sigillatim autem nunc, post datas ad T. Paternitatem annuas, ab Octobri mense anni sexcentesimi supra millesimum, usque ad Februarium anni proxime insequentis, tot inciderunt casus exotici, tantae regnorum conversiones, tantorumq;tantorumque Dominorum caedes, ut etiamsi alias ad novos [44]motus aures nostrae dudum occalluerint, nunc tamen quasi pavore et stupore defixi haereamus. Si quidem Domini, qui ad Imperii Iaponici clavum confidebant, tantisque ob pacta in Daifusamam foedera incedebant laetitiis, haud secus, quam si victoriam haberent in manibus, (immo eum ab omni gubernandi potestate iam excluserant) paulo post rota fortunae in contrarium acta in tantam cladem inciderunt, ut non nisi horrificam, omnique lacrymarum fonte deplorandam tragoediam repraesentarint. Neq;Neque nos communis aerumnae expertes fuimus, sed cum universo grege Christiano in maius, quam alias unquam, vitae fortunarumque discrimen vocati sumus. Verum quae Dei immensa bonitas est, et peculiaris in hanc vineolam suam providentia, exagitari quidem passus est hanc novellam Christianorum Ecclesiam atrocibus, pericolorumque plenis procellis, tamen tandem tempestatibus compressis, undisque maris sedatis salvam et incolumem in portum provexit, aciam eo loco constituta est, ut prorsus confidamus eam brevi maiori, quam alias, tranquillitate perfruituram. Cuius tranquillitatis non contemnenda initia iam se ostentare coeperunt, nec dubiam spem polliceri iacturae hac perturbatione rerum facte, ad maiorem divini nominis gloriam, Christianorumque salutem, reparandae. Quod, ut rectius intelligatur, succincte totius belli inter Dominos Iaponios post annuas po[45]stremas datas excitati decursum et successum describam, deinde alia particularia commemorabo. Cum ergo tota Iaponia in armis statet in binas dissecta factiones, quarum altera gubernatores, Dominosque statuum eis foederatos, sequebatur, altera Ieiasum, dictum Daifusamam, qui cum aliis dominis in regnis suis Quantanis Canguetaso e gubernatoribus uni bellum movebat: gubernatores, ut hosti aditum intercluderent ad urbem Meacensem, magnam copiarum suarum partem in regno Isciensi et Arimano, coire voluerunt, ut finitimi regni Voarani propugnaculum, quod inter Iaponiae firmissima numeratur confestim occuparent. Caeterum, quoniam praecipui quique Domini, ex iis qui aciem in Canguetasum direxerant, primos se obtulerant, qui ad regni Voarani fines contenderent, modo Daifusama nonnullos e suis belli duces, cum exercitus parte adiungeret, atque ita infestis signis adversarios invaderent, ac ab intercludendo itinere Meacensi prohiberent, factum est, ut tricenorum millium capita tandem in propugnaculo Voarano, cum eo pervenissent, numerarentur. Vixque eo pervenerant, cum ilico magna celeritate, qua bello durante semper usi fuerant, eo quod uni soli omne imperium delatum esset, (sicut contra alii utebantur cunctatione multa, quod imperium esset apud plures) iubentur ex improviso oppugnare Guifuanum propugnaculum, quod exi[46]gnoexi[46]guo intervallo a regno Minoano distabat, et erat Ciunangodoni nepotis Nobunagae, adolescentis Christiani, qui vicesimum secundum aetatis annum nondum excesserat, cuiusq;cuiusque mentio facta est in Annuis. Ne minima quidem id tēporistemporis illi Domino suspicio erat, Voaranos tale quid molituros, tum quod ignoraret tantum ibi militum numerum collectum, tum quod magna pars exercitus, qui stabat a gubernatoribus in vicino regno Isciano castra teneret, et iam Daifusamae quaedam loca subripuisset. Accedebat, quod in eodem regno Mino versaretur Gibunoscius, cum sex aut septēseptem millibus militum, in horas singulas expectans ampliores copias, ut in Voaranos, irrueret in ea ora, quae inter Iscianum et Minoanum regnum intecedit. Verum, dum hoc modo gubernatorum factio moras nectit, Voarani, ut diximus, improviso regnum MinoanūMinoanum ingressi progressi sunt ad Guifuanum propugnaculum; in cuius conspectum, ut pervenere, post montem quendāquendam vicena hominum millia in insidiis collocavere, praemissis quingentis sexcentisve militibus, qui statum arcis propugnaculi explorarent. Ciunangodonus, paucitate eorum quos coram conspiciebat deceptus, egressus magno impetu cum suis in eos irruit; illi paulatim quasi terga vertentes simulate cedunt, donec in medias fere insidias eos pertraxissent. ergo erumpunt in insidiis delitescentes, sequitur brevis utrimque confli[47]ctus, sed Ciunangodonus, ut animadvertit, suorum vires, hostilibus copiis impares, in propugnaculum revertit: at hostis strenue fugientes insequitur, magnaque caede facta etiam in arcem penetrat, sic ut Ciunangodonus coactus fuerit se in turrem quandam arcis abdere; qua expugnata captus est, et in Voaranum regnum missus, ut ibi in vincula cōiicereturconiiceretur. Capta arce, impositoque sufficienti praesidio, reliquae copiae mox progressae sunt ad alterum propugnaculum, in quo erat Gibunoscius, et in itinere forte fortuna bis mille milites eiusdem offendentes, omnes ad unum contrucidarunt, et paulo post, item alios mille. Appulerant sub idem tēpustempus ad dictum Gibunoscii propugnaculum Rex Sassumanus, et Augustinus Tzunocamindonus, cum aliquot armatis. Hi, cognito hostis adventu, foras ad duas leucas prodiere, ut a transitu cuiusdam fluminis illum arcerent. Hostis vero ex vexillorum indicio, coniiciens quinam essent; gnarusque tam celebres belli duces pro suorum victoria fortiter dimicaturos, neq;neque tam exiguam militum turbam tum audenter in cospectum prodituram, nisi multo plures clam latitarent, non ausus fuit castra movere longius, sed in altera fluminis parte substitit.
Interea Cainocamus Daifusamae foederatus, expedito celeri navigio certiores nos reddidit, qui statstatus esset QuābioiendoniQuambioiendoni patris sui, Domini Christiani, in regno BugēsiBugensi tūctunc cūcum octo, eoq;eoque am[48]plius militum millibus degentis, qui stabant pro factione Daifusamae. Is autem post factam de totius vitae erratis confessionem, cognito belli iam narrati eventu, cum omnibus suis in viam se dedit versus Bungense regnum, quod Daifusamae repugnabat. Erat autem eodem tempore ad regnum illud a Gubernatoribus amandatus antiquus eius rex Francisci regis filius, qui hucusque Taicosamae iussu exularat Meaci, ut velut Dominus eius regni nativus id tueretur contra Quambioiendonum vicinum, sibique contrarium. Pervenerat hic Bungum cum quaternis millibus militum; sed quia eodem fere puncto advenerat Quambioiendonus, ilico ad manus ventum est; victoria cessit Quambioiendono; regis Francisci filius, caesa magna copiarum eius parte in Bungense regnum captivus ablegatus est. Belli fortunam prosecutes dictus Quambioiendonus brevi toto Bungo potitus est.
Dum hic Bungo ditioni suae subiiciendo invigilat, Canzuiedonus dimidiati regni Fingani Dominus ob odium capitale quo prosequebatur Augustinum, et quia Daifusamae factionem sectabatur, alteram regni Fingani partem, quae parebat August.Augustino invasit, obvia omnia igni ferroque devastans, rectaque ad obsidendum propugnaculum Utanum, ubi erat sedes et caput status Augustini, processit.
His bellicis tumultibus a Quambioiendono et Canzuiendono excitatis, novēnovem regnorum Sci[49]manorum Domini inter se discordes, alii Daifusamae, alii gubernatoribus se aggregarunt, alii denique fuere neutrales. Arimandonus et Omurandonus postquam a Gubernatoribus moniti sunt, ut cum suis conferrent se Meacum, non solum non eo concessere, sed deniq;denique QuābioiendoniQuambioiendoni exemplo se applicaverunt ad Daifusamam, quod singulari Dei providentia evenit, tum ut ipsi salvi incolumesque hoc bello evaderent, tum ut in eorum statibus integra et illaesa persisteret Christi religio.
IN Scimo cum esset hic rerum status, Gubernatores copias suas variis locis dispersas conabantur omnibus modis in regno Minoano colligere. ac collegere tandem ad octoginta millia, quae poterant horis paucis universum Daifusamae exercitum opprimere, et in nihilum redigere. Sed tanta inter ipsos extitit animorum dissensio, ut triginta dies deliberando extraxerint, antequam hostem invaderent, qui tunc non superabat numerum capitum tricenorum millium. Porro Daifusama maturiore consilio omnem rem bellicam instituit; nānam cum filio suo, bona exercitus parte communito provinciam oppugnandi Canguetasi demandasset, ipse cum reliquis agminibus ad regnum Oarense cursum intendit, nihil tale expectante factione contraria; quae arbitrabatur, fieri non posse, ut remanente in armis Cangueraso, sufficiens illi militum manus ad repetendum Meacum sufficeret. [50]Summa, quo die in regnum Oaranum pervenit, nulla interposita mora porrexit in Minoanum, ut suos reliquis coniungeret, conflavitque exercitum quinquaginta millium, cum quibus postera luce in hostem invectus est. Vixque initium pugnae factum est, cum mox nonnulli qui eousque dissimulabant se stare a factione Gubernatorum, se Daifusamae dediderunt; inter quos fuit Ciunangondonus uxoris Taicosamae nepos, regni Cicugen Dominus, aliique tres vel quatuor Domini mediocris potentiae. Itaque cum illi, qui putabantur arma moturi in Daifusamam, contra converterent ea in Gubernatores, mox clamor sublatus est de proditione, omniaque consilia disturbata, Morindoni quoque novem regnorum Domini populus se expugna retraxit, brevique temporis spacio gubernatorum copiae sic concisae et dilaceratae sunt, ut omnis victoria cesserit Daifusamae. Multi eo conflictu domini hostili gladio perierunt; nonnulli ventres sibi ipsi dissecuerunt, alii captivi abducti sunt, ut miser Gibunoscius, cui tantum cordati pectoris non fuit, quod ipse postea confessus est, ut sui ipsius carnifex fieret, in proprium ventrem saeviendo. Deinde et Augustinus, qui non ex animi vecordia, (ut caeci Ethnici apud Iaponios existimant) sed quia divinis Christi Domini nostri legibus vetitum est, a dira illa ventris sectione abstinuit.
[51]Fuso Gubernatorum exercitu, Daifusama prosecutus victoriam, primum coepit propugnaculum Minoanum, deinde in regno Omensi Sauoiamanum, quod erat Gibunoscii; cuius germanus frater loci praefectus, post thesaurum in milites distributum per summam immanitatem uxorem et filium fratris, suosque interemit, ac tandem sibi etiam ventrem dissecuit. Inde digressus Daifusama exercitum movit Ozacam versus, ubi eommorabaturcommorabatur omnium gubernatorum princeps Morindonus, idq;idque in propugnaculo eiusdem palatii, quod Daifusama incoluerat. Et quamvis Morindonus novem regnis imperarit degeretq;degeretque in praecipua totius Iaponiae arce, secum habens thesaurum, et Taicosamae filium, omniumq;omniumque Dominorum obsides, usque ad illos qui Daifusamam sequebantur, ac plusquāplusqam quadraginta millia militum ex propriis subditis, cum commeatu rerūrerum necessariarum in multos annos ad bellum sustinendum sufficiente: tamen simulatque stragem factam cognovit, sic pre metu, pavoreque cohorruit, ut non solum animus illi defuerit arma corripiendi, seq;seque quod cōmodecommode poterat defendendi vel in statūstatum suum redeundi, sed neq;neque de foederibus pacis ineundis cogitarit: verūverum velut homo emotae mētismentis, iudiciique expers cum universo populo suo pugnaculūpropugnaculum egressus, sponte in suum palatiūpalatium, se abdidit, totūtotum se hostis sui potestati et prudentie committens. Unde factum est, ut Daifusama, ille quoq;quoque [52]propugnaculo in suam potestatem redacto paucis diebus universam IaponiāIaponiam imperio suo subdiderit. Verum quidem est Canguetasum in ultimi Quantani regni finibus nondum ab armis discessisse, sed videtur tandem discessurus. Rex quoque Sassumanus in rebellione persistit, qui quanquam cladi contra gubernatores illatae interfuerit, tamen sexaginta robustis vallatus militibus per infestas hostium acies gloriose depugnans salvus tandem et incolumis evasit. CōtractisContractis deinde ex fuga aliquot suorum reliquiis (erant numero circiter quingenti) Ozacam ante Daifusamae adventum, se recepit, ubi, nullo obsistente, navigiorum beneficio cum omnibus suis mare ad ducentas leucas traiecit, et Sassumam rediit, ubi se tam valide contra hostem communivit, ut non nisi optatis pacis conditionibus impetratis, sit cessurus. Ubi cesseris, Daifusama Dominus evadit potentior, quam unquam in Iapone extiterit. Nam cum Morindono septem regna modo subtraxerit, in quibus sunt argenti fodinae, duobus tantum e novem, quae ante habuerat, illi relictis, et quidem ita relictis, ut nesciat, an tandem illis quoque exuendus sit: Deinde cum imperiūimperium retineat octo regnorum suorum Quantanorum, cum omnibus, quae erant Taicosamae, haud dubium est eum longe antecellere omnibus decessoribus, qui in imperio Tenzae praecesserūtpraecesserunt; posseq;posseque facere omni respectu metuque deposito, quic[53]quid collibuerit, quod minime licuit Taicosamae, qui oculos semper intentos habebat in ipsum et Morindonum tot regnorum Dominos.
Ex hac narratione tragica facile quivis odorari potest, in quantis aerumnis, continuis duobus mensibus quibus bellatum est, fuerit et societas nostra, et Christianismus universus. Nam cum Augustinus inter Dominos Christianos facile princeps ob amicitiam quam cum Gibunoscio colebat, aliisque de causis postea commemorandis, foederatus esset contra Daifusamam, summo in metu versabamur, ne idcirco Daifusama in omnes saevire inciperet Christianos, nova aliqua et atrociore in eos persecutione excitata. Augebat metum, quod in diversis regnis eorum qui Daifusamae repugnabant, in quibus et nostri sedes suas fixerant, multi recēsrecens per sacrūsacrum baptismum Christo essent adiūctiadiuncti.
INTER damna hac bellorum tempestate accepta, primum est, quod amiserimus regnum Minoanum, quod erat Ciunangodoni Domini Christiani, in quo legem Christi complexi erant primarii quiq;quique aulae nobiles et equites: anno quoque superiore proximo in propugnaculo Guifu bella Ecclesia constructa fuerat, cum spe convertendi regnum totum. Hoc omnium primo in potestatem Daifusamae venit, eo quod finibus regnorum eius esset proximum, Ciunangondonus ergo statu suo deiectus est, et [54]Coam, qui Bonziorum locus est, ac omnium qui regnis suis exturbantur receptaculum, ablegatus. Et quoniam secundum Iaponicas leges, Domino exautorato, omnes etiam eius nobiles omnibus exūuturexuūturexuuntur facultatibus, factum est, ut omnes quoque Christiani nobiles bonis suis spoliati sint.
Post hoc eadem incommoda perpessi sunt regni Bigensis Christiani, cuius quasi gubernator erat Ioannes Acascicamon, item Christianus, et Domini dicti regni cognatus: in cuius praecipuo propugnaculo ubi residebat, iam ter mille Christianos numerabamus, inter quos erant praecipui aulici: ipseque regni Dominus ita ad res Christianas afficiebatur, ut firma spe teneremur eum cum toto regno brevi caput lustralibus baptismi aquis subiecturum. Verum cum in praelio occubuerit, statuq;statuque exciderit, nobiles Christiani, qui ei serviebant, eandem fortunae aleam subiere, partim eodem bello caesi, partim annuo vectigali, quod a Domino illo acceperant, exclusi.
Idem evenit Christianis Corumi in regno Cicungano degentibus, qui ad septenorum millium numerum pervenerant. Findecanus enim iam factus Christianus Morindoni avunculus, et regni Dominus, factioni gubernatorūgubernatorum se adiunxerat. Cuius uxor Domina Maxentia, filia piae mem.memoriae Francisci regis, quae erat in propugnaculo, cum a milite Daifusamae caperetur nisi a [55]Christiano belli duce, Quambioiendoni fratre, contra irruentes gentiles defensa fuisset, luculētumluculentum vitae discrimen adiisset. Itaque Corumensium Ecclesia eversa est, et principes viri e Christianis, omnibus fortunis destituti.
Eodem tempore nostri agentes in maximo propugnaculo quodam regni Morindoni, dicto Firoscima non exiguas sustinuere calamitates. Cognita enim Morindoni fuga, et pena amissorum septem regnorum, qua multatus fuerat, Bonzii aliiq;ue Ethnici dictitarunt, tam funestum casum Domino suo accidisse, quod Patres societatis in regnis versari permisisset. Qui rumore eousq;eousque percrebuit, ut Christiani eius loci indigenae multis precibus urgerent Patrem, qui inibi erat, ut se reciperet Nangasachum, donec Bonziorum furor conquievisset. Idem ei nunciari mandavit dicti status gubernator Sassedonus, et post illūillum ipse P.Pater Visitator universi status iam factus conscius. Quare coactus fuit Pater ille, ad evadendum Bonziorum manus, Firoscima excedere, maritimūq;maritimumque ingressus iter, in aliud nōnon minus formidabile incidit periculūpericulum grassantiūgrassantium pyratarūpyratarum, quorūquorum barbaras manus aegre evasit.
Amagutii deinde quemadmodum exagitati sint nostri, ex litteris ad P.Patrem ViceprovincialēViceprovincialem a Patre quodam, qui ibi vivebat datis, facile intelligi potest. TātaTanta inquit, pericula adiimus, quātaquanta nūquamnumquam. Ac ut R.T. aliqua commiseratione nostri tangatur, et gratias Deo debitas rependat, [56]unum alterumve casum percensebo. Primus fuit huiusmodi. Rumore quasi certo divulgabatur omnes nos e medio tollendos: Et licet aliquot diebus eum contemneremus, confisi Domino, quod remedium esset allaturus, tamen postquāpostquam nunciatum est, licet falso, huius regni Dominum, nempe Morindonum, sibi conscidisse ventrem, ac recta ad aedes nostras advolaret gubernator quidam, nunquam in iis conspectus, prorsus persuasi sumus, actum de vita nostra. Interim additus animus omnibus, monitaque salubria data, ut se ad mortem compararent. Ego vero gubernatori obviam processi, eiusque sociis, hominis animum, ut apparet, sermonibus meis sat multis ira mollivi, ut re infecta tranquillus recesserit. Non dubito Deum inter sermones immutasse eius cor, quia non videtur homo gentilis ingressurus fuisse domum nostram, nisi prava intentione. Alter casus est. Proxima insequenti nocte fama fuit, omnes nos vel ea ipsa nocte, vel summo diluculo a malevolis contrucidandos. Unde coactus fui denuo Christianos cohortari, ut se praepararent ad necem, et quia fama in horas crescebat, curavi ut omnes de peccatis confiterentur, et primo mane in sacro Missae communicarent. Versi tanta gratia digni non fuimus. Dum autem in hac afflictione sumus, Ozaca altera luce huc advenit persecutor noster Niscimangobioio, qui metum pene de positūpositum omnino renovavit. Sed [57]providentia divina factum est, ut prosperior, quam nos ominabamur, tragediae exitus fuerit. Nam cum fratrem nostrum Antonium misissem eius invisendi causa, tantam humanitatēhumanitatem, quantam nunquam alias, declaravit. Haec sunt quae ante nominatus Pater in suis litteris retulit.
Possent id genus alii multi commemorari luctuosi eventus, e quibus perspicue cognosci posset, quot casibus acerbis, dirisque periculis societas nostra iactata fuerit: vere enim usurpare illud possumus. Propter te mortificamur tota die, estimati sumus sicut oves occisionis, nimirum quotidie expectando gladium, quo conficiamur. Quod si alicui haec satis non sint, audiat quod nunc subiiciam. Cum Canzuiedonus Utanum propugnaculum obsideret, (quod supra narrare caepimus) quinque de nostris in eo remanserant, ut tempore tam necessario functionibus suis afflictis Christianis qualemcunque opem spiritualem ferrent. Irruptione facta, Augustini miles tam valida impressione hostiles repressit copias, ut Canzuiedonus prorsus desperarit se illud armata manu occupaturum. Et tamen, quia sine ingenti nominis sui dedecore abscedere nōnon poterat, nec rationērationem viamq;viamque norat, quemadmodūquemadmodum obsessis nunciaretur, AugustinūAugustinum, pro quo decertabant, in vincula coniectūconiectum, ac deniq;denique trucidatūtrucidatum (lege siquidem cautūcautum erat, si quis vel minimāminimam ab hoste litterālitteram reciperet, morte mul[58]taretur; unde et tela cum schedulis immissa ilico tradebantur flammis) tentavit variis viis a P.Patre Visitatore societatis, tunc Nangasaci degente, obtinere, ut unum e nostris ad Utanum propugnaculum amandaret, obsessis nunciaturum, quid foris ageretur in castris, quoque loco res Tenzae essent, ac denique de conditionibus pacis utrinque feriendis pertractaret. Id ut obtineret Canzuiedonus, tantum non montes aureos promittebat, et tamen ex altera parte prae furore paene in obsessos insaniebat. Nostri, cognita Augustini caede, licet vehementer optassent, conditionibus aliquibus adversas partes coire, non tamen voluerunt se in hanc tractationem immiscere. Itaq;Itaque responderunt Canzuiendono, cum institutum nostrum, ut pote religiosorum, aliud non sit, quam annunciandi in Iaponia Evangelii, non convenire, ut nos rebus bellicis ingeramus, autoresque simus deditionis; alioquin daturos nos Dominis Iaponicis occasionem suspicandi, quod in negotiūnegotium status nos immisceamus. Verum Canzuiedonus perturbatione animi excaecatus purgationi locum non dedit, sed ira inflammatus minatus est, se quotquot nostrorum in Uto essent, interempturum, ac praeterea ad Daifusamam nos delaturum, tanquam conatibus suis contrarios, auctoresq;auctoresque cur Utani non se dederent, ac effecturum, ut tota Iaponia, velut Imperii hostes, pelleremur. Qua in oratione tam longe [59]aberrabat a vero, ut ipse postea, cūcum animus a perturbatione esset liberior, palam idem confessus fuerit. Toto n.nostri obsidionis tempore, nec cōsilioconsilio, nec ulla alia re, quoad bellica obsessos iuverūtiuverunt; sed tantum continuis precationibus habendis, corporibus ad avertendam DEI iram diverberandis, humandis occisorum corporibus nōnon fine vitae discrimine in iis locis, in quibus hostiles globi passim volitabant, audiendis militum cōfessionibusconfessionibus, sacraq;sacraque Eucharistia porrigenda. Videre ibi erat nunc duces belli cataphractos brevissimo surrepto tempore ad communionēcommunionem venire, nunc alios aliis, ne stationibus praesidiarii sufficientes deessent, succedere. Discedebant autem a sacra mensa velut leones, pane caelesti roborati, qui est cibus fortiūfortium. Deniq;Denique nostri eis servierūtservierunt, quotidie sacrificiūsacrificium Missae peragendo.
Cum igitur milites Augustini corporalibus armis haec spiritalia iunxissent, incredibili animorūanimorum consensione, acriq;acrique vigilantia, ad mortem pro Christo subeundam promptissimi, noctu diuq;diuque propugnaculum defenderunt, donec famulus quidam Augustini omnibus notus advenit, certioresq;certioresque eos reddidit de infausto belli exitu, de capta Ozaca, de morte Augustini: tunc enim demūdemum decreverunt de pacis conditionibus cum Canzuiendono transigendum, quandoquidem Dominum amplius non haberent, pro quo dimicare possent. Variis autem colloquiis utrinque habitis foedera pacis icta sunt, et a [60]Canzuiendono confirmata. Sic propugnaculi Utani deditio facta est, cuius exemplum relique omnes, quae ad Augustinum spectabant, sunt consecutae. Inter ea erat et Giateusciranum, quod ab insigni quodam Christiano, praecipuo Augustini aulico, nomine Mimazaca, gubernabatur, qui etsi decrevisset, ad mortem usque illud tueri, tamen ne totum Christianorum vulgus in discrimen aliquod vitae, bonorumque adduceret, maluit animi sententiam mutare. Certe tanto amore hic Mimazaca cōplectebaturcomplectebatur Christianos, ut cum divellendus esset ab illis, lacrymas cohibere nequiverit, memor se abstrahi ab illis, quos tantis laboribus ad fidem Christi adduxerat, quibusque multas Ecclesias ad propagandam pietatem Christianam erexerat. Tanto zelo ille flagrabat, ut pueri in doctrina Christiana instituerentur, tantaque voluptate afficiebatur, si quando eos audiret dictam doctrinam recitantes, ut prae gaudio prorumperet in lacrymas, nec vereretur una cum illis sacrae doctrinae laudes cantillare. Nonnunquam etiam ad incitanda amplius eorum studia largiabatur illis merendas aut caenulas. Quodam die cum illis parati iussisset caenam in aula magnifica, quo aditus non patebat nisi magnae auctoritatis et dignitatis hominibus, rogatus a quibusdam, cur tantum honorem deferret pueris, respondit, quia sunt angeli; laudando enim DEUM in terra, fa[61]ciunt, quod beati spiritus in caelo. Saepenumero domo digressus, honorarium puerum secum ductabat, ferentem saccum imaginibus, rosariis, agnis DEI, aliisque munusculis spiritalibus refertum, quae suis manibus distribuebat Christianis. Qua ex re affirmabat se peculiarem capere voluptatēvoluptatem, maxime quando tractione pallii, aliave importunitate illa exterquerent. Cum eques aliquando incidisset in hominem, qui nescio in quo periculo, invocare sanctissimum nomen IESU, et MARIAE, subito ab equo descendens humi genua posuit: causamque facti postea rogatus, respondit, se id ad gratias divinae maiestati agendas fecisse, quod in eo loco, ubi paucis ante temporibus nulla nisi daemonum nomina audiebantur, nunc usurparentur nomina illa sanctissima. Ex hoc exemplo, aliisque, quae recensentur in annuis, coniicere licet, quanto amore hic Dominus prosecutus sit Giateusciranos Christianos, et consequenter, quanto dolore omnium, cum propugnaculum deserere cogeretur, ab illis abstractus sit.
Ingressus vero cum coniuge, filio, universa familia, quae erat plus qnamquam mille capitum supra quingenta, navem; tandem in regni Sassumani, in quo haerere statuerat, nulla re fidens Canzuiedono, portūportum delatus est: ubi cum Bonzi intellexissent, in eius comitatu esse nonnullos ex Societate Patres, repentina conspiratio[62]ne facta comminati sunt, si exscensionem in littus facerent, se eos ita tractaturos, ut in perpetuum Bonzorum sint recordaturi. quae res non parum bonum Mimazacam afflixit. Verum nostri re intellecta, eum consolati sunt, dixeruntque se, quantumvis fessos, et navigationis difficultate male tractatos (nam praeter consueta maris pericula, toto nonnunquam die ne bolum quidem panis degustarant) libenter in navi remansuros, donec responsum accepissent de repetendo Nangasacho. Sed Dominus, qui in summis angoribus et necessitatibus servos suos patrocinio singulari non destituit. Domini cuiusdam gentilis in eodem Sassumano regno pectus commovit, ut in Bonzorum despectum nostris praeberet diversorium. Cognita enim necessitate nostra, continuo antiquum quendam Christianum Bungensem ibi commorantem submisit, qui eos e navi in suam ditionem perduceret, diceretque se esse, Patrum amicūamicum, omnemque metum deponerent. Hac publica fide freti exscenderunt, et biduo cum Mimazaca haerentes bis sacrum Missae fecerunt, eique cum aliquot aliis Christianis Dominicum corpus porrexerunt. Sed cum postea litterae allatae essent, quibus a P.Patre Visitatore revocabantur NāgasachumNangasachum, coacti sunt ab illo, licet admodum dolente, discedere.
ATQUE haec sunt, quae acciderunt Mimazacae, cuius calamitas, non potuit non nostris [63]magnum adferre moerorem, dum oculis suis viderunt tanta virtute praeditum Christianum, omnibus opibus spoliatum in terram alienam extrudi, ubi coactus fuit Domino, quoniam aliud remedium non erat, servire gentili.
Nam etsi Canzuiedonus Augustini famulos honorifice tractarit; tamen quia primarium Utani propugnaculi caput voluit e medio tolli, eo quod esset frater Augustini, merito formidandum fuit, ne idem faceret Giateuscirani propugnaculi praefecto, eoque magis, quod in quodam subitaneo conflictu aliquot eius milites trucidasset.
Neque hic finis est lamentationum nostrarum. Nam idem Canzuiedonus occupato Utano propugnaculo, furore quodāquodam in nostros, qui in eo degebant, concitatus, omnes quinque cum eorum domesticis in carcerem compegit, mandans Ethnico cuidam Capitaneo, ut in perangustum, maleque materiatum tugurium eos detruderet, velut in carcerem, adhibitis nocturnis, diurnisque vigiliis. Ita factum est, caepitque graviter aegrotare eorum superior P.Pater Alphonsus Gonzalez, afflictione nova priori afflictioni adiecta. Cumque eo loci curari non posset, ob morbi qualitatem, aliaque, quae patiebatur incommoda, eo morbus processit, ut medici de eius salute desperent. Quod ut rectius intelligatur, subiungam partem litterarum, quas quidam illorum patrum e carcere dedit in haec verba.
Gentilis, cui cura nostri demandata est, cogitavit nos transferre in locum alium propugnaculi magis retrusum; cumque Christiani nobiles infimis precibus eum obtestarentur, ne faceret, vix tandem annuit, ut P.Pater Gonzales saltem loco non moveretur. Summo profecto dolore affectus sum, cum Patrem viderem tam aegrotum solum relinquendum. Dum vero expecto eventum, paratus divinae obtemperare voluntati, a primariis Canzuiedoni equitibus epistola missa est dicto Capitaneo, quo rogabant, ne quicquam contra nos tentaret ante reditum Canzuiedoni a propugnaculi Giavani obsidione. Effectus autem huius petitionis fuit, negare P.Patrem Gonzalez, quod iam concesserat: quare hic gentilis similis mihi videtur S.Sancti Ignatii gloriosi martyris leopardis, qui beneficiis fiebant deteriores. Denique omnes coacti sumus locum mutare, deiectique sumus in carcerem priore peiorem, ternis militum cuncto diis commissi, ut Christianis libera potestas non sit nos visendi. Duo Augustini equites ad nos venere, nobisque cum lacrymis valedixerunt, relictis tamen duobus famulis, qui quoad possent, nobis succurrerent. Sed parum poterunt, quia custodiae a latere eorum, licet per aquam transeundum sit, non discedent. Unde R.T. coniicere potest, quanta in aerumna P.Pater Gonzales sit futurus, qui putaret se laute haberi, si aliquid orizae parum mundae, et male coctae cōcon[65]sequi posset. Interim Dominus Deus sua gratia obfirmavit animos nostros ad omnia patienter ferenda. Ego certe, a tempore, quo in hoc antrūantrum deturbatus sum inusitato quodāquodam gaudio exultare caepi, et vix risum contineo, quod CanzuiēdonusCanzuiendonus his terriculamentis nos aggrediatur. Parati siquidem sumus, adiuvante divino spiritu, perferre quicquid sanctissimae Dei volūtativoluntati placuerit. Hucusque verba dicti Patris.
Caeterum, si tales fuere afflictiones nostrorum, qui in dictis locis commorabantur, non inferiores sane fuere eorum, qui longius ab illis abfuerunt. Omni enim momento Nangasachum, ubi degebant Reverendissimus Episcopus, P.Pater Visitator, P.Pater Viceprovincialis, aliiq;aliique de nostris, nuncii afferebantur tristitia doloreque plenissimi, nunc de incarceratione, mortisque sententia pronunciata in Augustinum, nunc toto Iapone eius coniugem Dominam Iustam, filium, avunculos, omnesque cognatos ad caedem quaeri. Iam ferebatur Dominam Iustam, cum germano Augustini, tunc gubernatore Sacaiano esse captos, et de vita periclitari; iam addebatur et filium eius unicum aetate duodennem adductum Meacum, ut ibi necaretur. His luctuosis nunciis, mille alii de Christianorum miserabili excidio, de extrema tantorūtantorum Dominorum et equitum miseria, quorum alii in vincula essent detrusi, ut capite multarentur, alii domo sua exturbati, alii omninus fortunis [66]exuti essent, miscebantur. Denique et hoc multorum sermonibus vulgabatur, residentias nostras variis in locis solo aequatas. Adhaec, quod omnia illa superabat, dicta quaedam atrocia circumferebantur, quae Daifusama, occasione Augustini, aliorumque Christianorum sibi cōtrariorumcontrariorum, in Christianam Ecclesiam effudisset; sic ut prorsus vereremur, ne ea de causa renovaretur persecutio, et gentiles causam haberent impie illudendi Christianis ac dicendi. Ubi est Deus eorum? iam enim ab illa persecutione antegressa, tam diuturna respirare caeperamus, multasque Ecclesias vastatas reparare, Christianumque gregem diu desertum et dispersum rursum in unum colligere, et multis neophytorum millibus ad baptismum confluētibusconfluentibus augere.
Post exactos in hunc modum menses aliquot certiores per epistolam redditi sumus, de nova calamitate, nempe Scimandonum Dominum Ethnicum, qui semper rei Christianae fuit infestus missum a Daifusama Nangasachum cum summo imperio in Arimondonum et OmurādonumOmurandonum, quod ante habuerat Augustinus. Iaponii appellant, facere suos Ioriques. Unde sequebatur dictos Dominos Christianos, qui soli cum suis vasallis item Christianis cladem istam salvi evaserant, subiectos fore homini infideli et idolatrae. Et quamvis nostri Meaco et Ozaca scriberent Scimandonum a Daifusama [67]missum ut informationem caperet, de opibus et facultatibus Augustini, tamen adiungebant, veteri se, ne adventu suo magnas nobis crearet, molestias. Certo quoque nobis constat, eum omnibus viribus apud Daifusamam contendisse, ut statu Omurano potiri posset, eumque cum Amacusana Insula, aliove loco commutare, iamq;iamque provisionem ab eodem impetrasse. Quae res quantum dolorem nobis attulerit, facile intelliget, qui secum perpendit, si ille Omurae Dominus factus fuisset, facile etiāetiam Arimam tam vicinam in eius ditionēditionem concessuram, vel certe eam cum aliqua alia ignota commutaturum fuisse, atque ita in utroque dominio totus Christianismus cum Ecclesiis et domiciliis nostris pessum ivisset. Nec vanus fuit timor, quem ex Scimandoni adventu sensimus. Nam ut ille pervenit Nangasachum, non parvo in angore fuimus propter Christianos, qui anno superiore, omnibus desertis Firando confugerant in locum Omurandono subiectum, nec a Nangasacho admodum disiunctum, eo quod fidem Christianam eiurare noluissent.
Cum enim graviter Scimandonus ferret Christianos illos Firando digressos, optabat omnes postliminio in patriam revocari. Sed quia sedem fixerant in Omurae statu, qui erat tunc sub Augustini tutela, non potuit eos ad hoc adigere. Atque ideo nunc Nangasachum [68]una cum Firandensi Tono Foin, singulari suo amico, et nepotis sui cognato, multoque milite, quia Sassumam ad bellum tendebant, ingressus, ilico cogitavit efficere, quod alias nos potuit: nostrisque mandavit dici, intolerabile esse, Firandenses Christianos non alia de causa patrio solo excessisse, quam quod nollent, convenienter Domini sui mandato, gentilitios quosdam ritus exercere: et si in aula cognoscatur Patres illius facti esse vel auctores vel fautores, nobis magnam impendere ruinam et calamitatem. Addidit sibi omnino id propositūpropositum, efficere, scilicet, ut Firandum revertant cum conditione dictos ritus usurpandi, et in omnibus ipsi Foin, quae in hoc genere imperasset, obsequendi: quod si his factis intrinsecus persistere velint in fide et lege Christiana, id eis non denegaturum. Deniq;Denique postulabātpostulabant a Patribus, ut persuaderent Christianis, ne dictam conditionem repudiarent. Ad hanc legationem breviter a nostris responsum est, id Christianos facere non posse, eo quod cum lege Evangelica, quam professi essent, e diametro pugnaret, ac idcirco nec se posse eos ulla ratioreratione ad id praestandum cohortari. Idem per duos aulicos Scimandonus curavit significari ipsis Firandensibus Christianis, qui responsionem iam datae consentaneam mox reddiderunt, et subiunxerunt, nullo se odio in Foin Dominum [69]suum concepto stimulatos ad discessum, paratos vero illi obtemperare in omnibus, modo fas sit eis persistere in legis Christianae, ut olim, institutis; at, si haec conditio ei videretur maiorem relinquere nobis libertatem, quam conveniat vasallo, in paenam illius, nullos redditus ex iis, quos ante habuissent, restitueret, sed opera eorum, tanquam mancipiorum uteretur in abiectissimis etiam functionibus, ut curandis stabulis, convehenda oriza, aliisque id genus pluribus cum Christiana lege non pugnantibus. Hoc responso dato ab homine fide digno commonefacti sunt Christiani, ut advigilarent, certoque ferebatur Scimandonum et Foin prima opportunitate statuisse eorum primarios adoriri, atque e medio tollere. Itaque et Patres quosdam advocarunt pro confessione facienda, atque in domum quandam se abdiderunt, ex qua se poterant tueri, ac, ut erant fortes et animosi milites, ita se valide communierunt, ut hostis non sine ingenti suo dispendio potuerit eos invadere. Nostri perpendentes, quantum periculi esset tam calamitoso tempore in nova hac tempestate, desiderantesque mala omnia impendentia tollere, Domino Hieronymo, filioque eius Thomae (qui Christianorum erant duces et capita, quibusque Foin inprimis erat infensus) persuaserunt, ut exterius quidem ostenderent se ad defensionem sui cōparatoscomparatos, quo adversarii a congressu deterreren[70]tur; sed tamen si illi nihilominus irruerent, de conditionibus potius paciscerentur, duoq;duoque illi caeterorum duces inermes prodirent ad perpetiendam mortem pro liberatione reliquorum. Quod consilium, ob desiderium coronae martyrii, comprobatunt, qua non modo destituti fuissent, si se armis tueri voluissent, verum etiam in discrimen salutis nonnullos adduxissent; quandoquidem proclive erat in ardore conflictus, aut irae, aut odii, aut cupiditatis vindictae crimen incurrere cum periculo damnationis aeternae. Denique non potuissent tandem hostilium copiarum impetum tamdiu sustinere, ut vel unus mortem evaderet, ac deniq;denique omnes Christiani tota Iaponia in periculum vitae adducti fuissent, si haec ad Daifusamam delata fuissent.
At quoniam vel Scimandono et Foin nunquam ea mens fuit, perimere Christianos illos, vel quia formidarunt exitum parum prosperum fore, eo quod Christiani se ad defensionem sui comparassent, certiores eos reddiderunt, nunquam sibi tale consilium in mentem venisse, itaque quieti essent, nec se moverent; quare et nos omni formidine liberati sumus.
Casus hic non solum ingenti aedificationi fuit omnibus Christianis ibi degentibus, sed etiam gentilibus ipsis, quanquam paucis innotuerit, de Domini Hieronymi et Domini Thomae proposito, quod studio caelatum est; ne si ad aures Scimandoni et Foin perlatum fuisset, illi [71]forte utrumque e medio sustulissent. Sed quia in bello Coraiano fortes et imperterritos se viros probarant, potius suspicati sunt eos ad se defendendum fuisse paratos.
Passi sumus et aliam afflictionem Mariae Augustini filiae ad urbem Nangasachum adventu, quae matrimonio iuncta fuerat cuidam Insulae Domino inter Corai, et Iaponem interiectae. Metuebat enim maritus ille, cognita Soceri morte, ne propter uxorem in aliquod vitae facultatumque discrimen incideret, atque ideo cum aliquot primariis faeminis eam misit Nangasachum, ubi arbitrabatur eam fore securam. Advenit autem eo ipso temporis momento, quo iussu Daifusamae inquisitio diligens instituebatur in Augustini liberos et facultates. Quocirca non parum perplexi et ancipites haesimus, quid agere deberemus. Deserere siquidem eam non poteramus, tum quod filia esset Augustini, cui tot nominibus eramus obstricti, tum quod mulier esset magna virtute praedita, et a marito nobis maiorem in modum commendata: ex alia vero parte in non leve periculum, tempore tam turbulento nos coniiciebamus, si eius tutelam a nobis susceptam Daifusamae relatum fuisset. Nihilominus nostri non passi sunt illi desiderari opellam suam, et locūum illi attribuere, virtuti eius convenientem, atque securum. Quanquam postea, cum Daifusamae Iustae Augustini coniugi eiusque filia[72]bus noxam condonavit, Maria quoq;quoque omnis prorsus periculi expers exstitit.
Hae breviter sunt tribulationes, quas in hoc tumultu bellico passi sumus: quibus ut consolationes aliquas nostras, quae in mediis aerumnis acciderunt, adiungamus, ratio postulare videtur, quo intelligatur diligentibus Deum omnia in bonum converti.
Primum itaque his praeliis, statuumque mutationibus supra commemoratis, divina providentia per Daifusamam multa sustulit obstacula, quibus conversio gentilium, et Ecclesiae Christianae incrementum retardabatur. Nam gubernandi forma, a Taicosamae gubernatoribus ante mortem praescripta, per hanc victoriam sublata, et Daifusama ad universae Iaponiae monarchiam evecto, liberi manemus a decreto contra Christianos nostrosque a Taicosama promulgato; quod non evenisset, si Gubernatores victoria potiti fuissent: hi enim iurati spoponderant se legibus Taicosamae, quarum nunc altum silentium est; obsecundaturos. Nec dubitamus, eundem aliarum rerum fore successum, divinaque providentia et voluntate iam factum est, ut is, qui vivus semper Christianos est persequutus, et humana quadam prudentia eam gubernandi rationem commentus est, qua et ipse post mortem regnaret, imo divinis honoribus, tanquam [73]belli Deus, in templo novo ad id excitato, coleretur (quae omnia mandarat gubernatoribus) spe sua defraudatus sit, omni nempe imperandi potestate Gubernatorum manibus iam erepta, propugnaculoque Fuscimano, in quo conatus erat omnem suam potentiam demonstrare, propriis ipsorum manibus solo aequato. Itaque paulatim eius memoria exolescet cum novo Daifusamae imperio, qui magna cum benevolentia clementiaq;clementiaque regnare coepit, nulla re abusus, uti in Iaponia poterat, tantis victoriis. Multis enim dominis noxam condonavit, tres tantum primarios foederis auctores ed Duces capite mulctari iussit, nēpenempe Gibunoscium, Ancocugum, Bonzum, cuius consilio in omnibus parebat Morindonus, et Augustinum, (de cuius morte prolixius ad finem epistolae huius agetur) Ignovit autem Augustini coniugi eiusque filiabus, quae secundum Iaponum leges mori debebant, deinde uni eius fratri et liberis, atque aliis multis equitibus Christianis, qui existimabantur nunquam mortem evasuri.
Ergo nos quoque se comem et humanum declaravit, nam quosdam e nostris, qui Meaco et Ozaca visendi eius causa advenerant, magna benevolentiae significatione excepit. Patri vero Ioanni Rodrigez, qui nomine nostrorum Nangasachensium eum visitavit, non modo hilarem vultum exhibuit, verumetiam magno cum gaudio aulicum quendam suum narrantem au[74]divit, quanta beneficia illi, et P.Pater Rodrigez, et alii Nangasachani tempore durantis belli fecissent. Nec verbis tantum grata sibi esse demonstravit, quae referebantur, sed opere etiam: iussit enim binas provisorias litteras expediri, quibus residentia Meacensis, Ozacana et Nangasachana confirmarentur. Quae urbes, cum sint totius Iaponiae, opinione omnium, facile principes, et in iis a Domino Tensae commorandi nostris facta potestas, perinde est, ac si in toto Iapone sedem figendi potestatem haberemus. Res profecto, ob quam summae Deo a nobis referendae sunt gratiae, quaeque omnibus maximum attulit gaudium et voluptatem. Nam inde ab anno 1587. quo mandato Taicosamae iussi sumus exulare e Iaponia, nunquam potuimus scripto obtinere ius et auctoritatem in Iaponia persistendi, sed tantum vivae vocis oraculo permissum est, ut nonnulli e nostris sed numero definito, Nangasachi degerent. Ac quamvis post Taicosamae obitum per varia regna dispersi fuerimus, nunc tamen maiori libertate, citra nostrum vel Christianorum periculum, id possumus.
Consolatione quoque non modica affecit nos reditus Scimandoni ad Nangasachum, quia superiores timores convertit in gaudium. Nam cum vehementer dubitaremus, an novi aliquid moliturus esset, simulque vereremur, ne gra[75]viter ferret, sibi hactenus nihil indicatum (nam studio id certis de causis caelaveramus) de Reverendissimi Episcopi adventu, tamen DEUS ita res omnes disposuit, ut felix exitus sequeretur. Atque ideo, cum Scimandonus pervenisset ad Carasanum propugnaculum, nomine Episcopi P.Patris Visitatoris et P.Patris Viceprovincialis eum, P.Pater Rodrigez invisit. QuāQuam visitationēvisitationem cūcum aequi bonique consuleret, et informationem de Episcopi adventu factam comprobaret, post multos dies, quibus animos nostros tenebat suspensos, ad Episcopi et P.Patris Visitatoris litteras valde humaniter respondit. Nangasachum autem appulsus, magna benevolentia Episcopum, aliosque de nostris complexus est, bisque ad convivium invitatus, semel ab Episcopo, iterum a nostris, in Collegio pransus est, testatusque sibi maiorem in modum hoc officio humanitatis satisfactum. Quare nulla re amplius nobis, neque nostra, neque Christianorum causa molestus fuit: imo disertis verbis indicavit, se in posterum omnibus in rebus, quibuscunque posset, nostra promoturum; eoque promptius et libentius, quod Daifusama imperium Tenzae teneret, qui in hoc genere longe ipso Taicosama, atque etiam gubernatoribus ob iudiciorum inter eos varietatem, facilior et humanior sit futurus.
Divino quoque numine propitio factum [76]est, ut alii quoque Domini apud Daifusamam causam nostram tueantur, nempe Cainocamus Quambioiendoni Domini Christiani filius, et Nangauoca, Dominae Gratiae Christianae, de cuius morte actum est in annuis, maritus, ut Fucuscimandonus, qui licet gentilis fit, habet tamen duos nepotes, aliosque multos in sua aula Christianos. Praeterea filius unus Afonodangii, qui licet Christo nomen nondum dederit, tamen legem Evangelicam magni facit.
Non minor quoque consolatio nobis accessit, ex cognita triginta eoq;eoque amplius regnorum partitione a Daifusama post partam victoriam instituta, quae iis, qui sibi adversabantur, erepta in eos contulit, qui eius partes sectabantur. Quod negotium ita direxit Dominus, ut Christiani nonnulli in suis domiciliis sub novorum Dominorum tutela et patrocinio remanserint alii vero per terras gentilium hinc inde dispersi sint, ut velut rosae inter spinas, inculpata sua vita omnibus bonum sanctae fidei nostrae odorem aspirarent.
Cainocamo obtigit regnum Cicugense, quod est maximum Bugensium, cuius primum partes aliquas obtinebat. Et quia in Cicugen est urbs Facata, in qua mille numerantur Christiani, ac totidem in diversis eiusdem regni locis, magnus hic Christianorum numerus confluet, maxime cum dictus Dominus cum tota nobilitate, militeque qui degebat in Bugen eo commigrarit. [77]Sunt autem in eius aula multi nobiles sacris aquis abluti. Adscivit praeterea in aulam suam Ioannem Acascicamonem, Dominum Christianum, et amicum suum singularem, eiq;eique cum trecentis aliis Christianis migranti in Cicugen annuum vectigal haud poenitendum attribuit. Quod incredibile nobis solatium et gaudium, attulit; est enim in optimorum Christianorum numero, qui suo exemplo multos ad Christum est adducturus. Illud vero longe maiorem nobis voluptatem conciliavit, audisse viam rationemque, qua flagrante conflictu mortem evasit, et quemadmodum ei Daifusama vitam condonarit. Ut enim erat vir animi corporisque robore, et bellicis artibus clarus, ita in fronte exercitus Gubernatorum, quos sequebatur, se collocare non reformidavit. Verum cum in medio certamine strenue dimicans, propter intervenientis proditionis tumultum undique ab hoste vallaretur, nec ulla spes salutis appareret, lege autem Christiana vetaretur sibi ventris sectione vim inferre, constituit pedester tamdiu in obvios quosque irruere, donec aliena manu occumberet. Quod dum imperterritus facit, forte incidit in Cainocamum amicum suum, qui tamen pro Daifusama pugnabat. Is agnito ex veste Acascicamone eum consalutavit, propiusque accedere, et de vita securum esse iussit. Mirabatur Cainocamus illum inter tot scloporum ictus vivum evasisse, vel non sibi manus violentas intulisse: [78]sed respondit, nulla alia de causa a caede propria se abstinuisse, quam ne divinum numēnumen hoc facto offenderet, et idcirco se in media hostium tela immisisse, ut alieno potius, quam suo mucrone conficeretur. At quia nunc in virum tam illustrem incidisset, se per mutuam, quae inter eos coaluisset, amicitiam rogare, ut tanti Domini manu capite truncaretur. Cainocamus contra respondit, nunquam se tantum scelus patrasse, statuisse autem eum salvare, ac etiam a Daifusama incolumitatem impetrare. Descendit ergo ex equo suo, et Ascicamoni tradidit, ipse vero alium famuli sui equum conscendit. Post victoriam Cainocamus Daifusame supplex factus est; ut sponsione se liberaret, eique vitam donari, et in suam familiam adscribi petivit; et Daifusama non solum annuit postulatis, sed significavit se non parum laetari, Dominum tantis dotibus praeditum cladi superfuisse, seque aliquando eius opera forte usurum. Itaque in hunc modum Acascicamon omne vitae discrimen evasit, et nunc in aula Cainocami vivit: apud quem confidimus eum cum Soiemondono Cainocami avunculo, fructuosam operam positurum in cōmendandacommendanda lege Christiana.
Eundem Acascicamonem postea contigit proficisci Ozacam, cumque aliquot dies diversaretur in aedibus nostris, non faciebat finem Deo gratias immensas agendi, quod ex tam evidentibus mortis periculis non solum esset li[79]beratus, sed etiam facultatibus externis, post amissum statum, eousque donatus, ut honeste vitam traducere possit.
Ad idem Cicugense regnum multi equites Corumensium Christiani, ut Cainocamo serviant, secesserunt. itaque magnus ibi coibit fidelium numerus, qui pia sua conversatione efficient, uti speramus, ut totum regnum aliquando sub iugum Christi mittatur.
Nangaiocae Daifusama, in vicem exigui regni Tangani, quod prius tenebat, dedit totum Bugense cum tertia parte Bungensis illi proximi. Qui Dominus cum valde addictus sit rationibus nostris, et iam habeat fratrem, filium et binas filias, cum nonnullis Christianis primariis, Ecclesiae Christi dudum adscriptos, spe pleni in Domino sumus, brevi in gentilium cordibus excitandum salutis aeternae desiderium. Nam simulatq;simulatque Daifusama hoc beneficiūbeneficium praestitit NāgaiocaeNangaiocae, ilico commonefecit P.Patrem Organtinum, ut scriberet ad Patrem in Bugensi regno degentem, (quod idem et aulico suo cuidam commisit) ne inde excederet, sed operam suam locaret in erudiendis eius loci Christianis: se enim plusquam decrevisse omnibus vasallis vel subditis suis in hoc genere patrocinari, dareque omnibus potestatem ut salutari baptismi sacramento initientur, et pro adiumento suo spirituali Ecclesias aedificent. Etiam triginta eius equites avide praestolantur baptismi capiendi opportu[80]nitatem. Qui ab ipso Nangaioca ad catechesin, audiendam inducti sunt colloquio quodam, in quo aiebat, res ad salutem aeternam spectantes, non coacte, sed sponte amplectendas, et ideo nunquam se ullum coegisse: optare tamen se, ab omnibus intelligi, quam gratūgratum sibi facturi sint, si legi Christianae ad salutem necessariae per baptismum se adiungant; se enim semper pluris eos fecisse, quam alios.
Neque contentus favorem omnem declarare subditis suis Christianis, septuaginta Christianos Firandenses, qui ne eiurarent fidem Christi, ut dictum est, volontarium iuxta Nangasachum elegerant exilium; perhumaniter in suum regnum invitavit, adiecta promissione, se illis maiores redditus, quam iu Firando habuissent, adisgnaturum. Demum ad conficiendum hoc, aliaque negotia magni momenti cum P.Patre Visitatore Bungo Nangasachum P.Patrem Gregorium Cespedes amandavit. Unde postea iussit dictos Christianos confestim proficisci in Cicugen, ut possessionem dictorum reddituum adirent. Quae res, uti summam nobis attulit voluptatem, cernentibus, iam suppeditare Christianis illis commeatum sufficientem, quo vitam tolerent, ita maximam omnibus Christianis creavit aedificationem.
Fucuscimadonus deinde noster Christianorumque amicus, (e quibus duos habet nepotes, equitesque multos) a Daifusama binis regnis [81]Morindoni donatus est: in quorum altero est, propugnaculum Firoscimae, ubi supra diximus nostris admodum infestos fuisse Bonzos, quorum consiliis in omnibus nitebatur Morindonus. Obtentis itaque his regnis Fucuscimadonus ad aulam suam accivit Iriafaconum et DominūDominum Paulum Bungensem Christianos antiquos et primarios. Hi cum Fucuscimandonum comitarentur ad capiendam regnorum possessionem, deprehenderentque Patrem Societatis ibidem residere solitum rediisse Nangasachum, magna celeritate per veredarium illum ex itinere revocarunt, promittendo illi omnem Fucuscimadoni favorem, locorumque omnium, quae Bonzii possiderent, nostris attribuendum commodissimum. Verum quia cursor ille non ante ad Patrem pervenit, quam ille iam Nangasachum ingressus fuisset, superioribus nostris consultius visum est, non prius remittere eo Patrem, quam Dominus ille Firoscimani propugnaculi negotia in ordinem redegisset. Atque ita factum est. Amangutio tamen interea Iaponius quidam e fratribus nostris Firoscimam ubi aliquando habitaverat, missus est, visitandi Fucuscimadoni, Christianorumque causa. Et quoniam hic Dominus pluris nostros facit, quam Bonzos, multosq;multosque secūsecum habet Christianos primarios, magna spe conversionis consecuturae ducimur. Iamque intelleximus Patrem, qui eo revertit, magna benevolentia exceptūexceptum Dominūq;Dominumque illum omnino [82]velle ut nostri ibi sedem figant, ut coversioniconversioni gētiliumgentilium invigilent, commodumq;commodumque eorum habitationi locum designavit. Divinae sane providentiae nutu factūfactum videtur, ut Morindonus septēseptem exveretur regnis, quo Bonzi, qui apud insignem illum idololatram magno erant in pretio pristina auctoritate, et nominis existimatione exciderētexciderent, ac idololatria, que plus in eius regnis, quam in aliis, dominabatur, pessum iret, ac ipse Morindonus tantopere nunc deiectus, dubiusq;dubiusque duorum tantūtantum exiguorūexiguorum regnorūregnorum possessor, animadvertens, se nullum ex falsa religione sua, vanisq;vanisque numinibus, Cami et Fotochi habuisse subsidium, et a praecipuo idolo mendaciter ad sortium iactum praedicta victoria deceptūdeceptum, nullam amplius suis idolis fidem, nisi prorsus amens sit, adhibere debeat: quod multi eius aulici sapienter iāiam fecerunt, quos P.Pater Organtinus scribit Ozace ideo sanctum suscepisse baptisma, quod iam manibmanibus tangerent nullānullam suorum DeorūDeorum Chami et Fotochi esse potentiam. Caeteri quoq;quoque eiusdēeiusdem Morindoni aulici, et viri principes, qui AmagutiūAmagutium post Domini sui ruinam commigrarūtcommigrarunt, Patri ibi degenti, quēquem alias persequebantur, omnia caritatis praebent argumenta. Ac Gubernator eorum regnorum supremus, aperte indicavit, placere sibi, quod ibi eundem Patrem reperissent, ut posset ei, cum opus esset, sua quoq;quoque deferre officia.
IN Bigensi regno Meaco finitimo, in quo [83]non parum afflictati fuere Christiani, ob Domini sui Ciunagondoni ruinam, patefacta quoque rursum porta est, et conservandis, qui erant, fidelibus, et convertendis reliquis infidelibus. Cum enim Daifusama hoc regnum impertiverit Quingodono, qui in aula sua multos insignes habet Christianos, spes non parva affulget, gentiles quoque brevi in opinionem et ditionem Christianorum cessuros. Accivitis Quingodonus in aulam suam Dominum Ioannem Amacusadonum, Amacusa quōdamquondam pulsum, eiq;eique annuos sumptus dedit, qui et ipsi, et octingentis eius aulicis et ministris satis sint. Aliis deinde nobilibus Christianis Bigensis regni, quod confederati sibi fuissent, Daifusama statum regni Mimazacae, quod Bigense attingit, largitus est.
Supra omnia hactenus commemorata, et illud ingenti solatio nobis fuit, audire prosperrimos successus Quambioiendoni. Etenim cum a primis belli initiis decrevisset sequi partes Daifusamae, et confessione generali, ut diximus, in regno Bugensi, ubi tunc versabatur, se cōmuniissetcommuniisset, copias ingētesingentes corrasit, cūcum quibus regnūregnum BūgēseBungense ingressus ad cōferēdaconferenda signa cūcum factione adversa, victorias supra enarratas ex hoste retulit, lōgiusq;longiusque progressus, praeferēspraeferens triumphale S.Sanctae crucis signūsignum in vexillo, alia quoq;quoque regna sibi subiecit. Nec cuiquācuiquam levis momētimomenti res cēsericenseri debet, qui palāpalam illorūollorum insignium indicio in belli decursu te professus sit Christianum: nam cum in partibus [84]Scimanis maximae semper existimationis et auctoritatis fuerit, dubium non est his temporibus id in summum Christianorum honorem cessisse.
Quambioiendono quodq;quodque tribui potest status Arimani et Omurensis conservatio. Cum enim illis Dominis animi sui patefecisset propositum, illi quoq;quoque tandem maluerunt se ad Daifusamae factionem applicare. Unde fictum est, non solum Christianos eis subiectos nullam cladēcladem perpessos, sed etiam ab omnibus Christianis per universam Iaponiam dispersis flagellūflagellum novae persecutionis aversum. Hoc enim eventu lapsus, si modo hoc nomen usurpandum est, ab Augustino adversus Daifusamam commissus, sic tectus et coopertus est, ut neq;neque nobis, neq;neque aliis Christianis, causa huius dissensionis tribueretur.
Inter prosperos Quambioiendoni successus videtur quoque reponendus Bungensis regis, cui nomen Iacata, ad sanctam Christi Ecclesiam reditus, cui contigit, dum regnum hoc esset in manu Quambioiendoni. Sciendum siquidem est, mensibus aliquot ante persecutionem a Taicosama contra nos motam, illum persuasione eiusdem Quambioiendoni baptisma suscepisse. Verum, quia Taicosamae metu, non ausus fuerat operibus se Christianum ostendere, mediisq;mediisque uti spiritualibus, sic in fide elanguit, ut ilico ad suorum Deorum Chami ut Fotochi cultūcultum, quibus, ut ita loquar, semper fuit devotus, re[85]dierit. Unde post varias calamitates, quas Deus illi immittebat, quo infelicem suum statuum agnosceret, ad manus, ut supra diximus, venit cum Quambioiendono, et miser superatus est destitutus omnium suorum superstitiosorum Deorum auxilio, licet nullus esset paulo celebrior, cui vora nōnon fecisset, aut de cuius delubro, non imaginem, vel aliquid simile secum detulisset, ut victoriam reportare posset, et regno Bungensi octo ante annis amisso rursus potiri. Qua in re tam erat superstitiosus, ut saccum binos palmos longum, ac mediocriter largum istis reculis confertum supra arma signi militaris loco deportaret. In vincula deinde coniectus et Nacazucauam a Quambioiendono, ubi metropolis est Bugensium transmissus, a quodam Patre nostro, qui inibi versabatur, eumque noverat, est visitatus. Dum autem Pater indicaret se commiseratione erga eum commoveri, simul tanquam sincerus amicus monuit illum, ut bene expenderet, idolorum, in quibus spem hactenus reposuisset, nullam esse potentiam, nec iam quicquam esse in mundo, cui fidere possit, nisi Deum verum; itaq;itaque tanquam filius optimi Patris Regis Francisci de salute animae suae cogitaret, atq;atque ad sanctae Ecclesiae gremium rediret. Acquievit Iacata salutari consilio, et gratias agens dixit, se perniciosas suorūsuorum Chami fraudes iāiam perspexisse, et ideo se desiderio vitae aeternae teneri. VerūVerum, quia paucorum capitum, quae [86]de fide nostra cognorat, esset oblitus, gratum sibi fore, si denuo exponerentur. Constitutus est autem quidam e fratribus nostris, qui ei necessaria declararet. Is cum aliquot horas quotidie ea in re impendisset, exeunte hebdomade repperit eum in fide Catholica omnino confirmatum. Et cum paratum se offerret exomologesin totius vitae tam sedulo facere, ac si vita discedendum esset, ratio confitendi, quando commodum erat, ei fuit explicata. Peracta confessione Daifusamae mandatum allatum est, de Iacata sine mora, ac secure ad se amandando, quod cum omnes suspicarentur factum, ut tolleretur e vivis, per multas ambages, ut aequiore animo exciperet, id ei indicatum est, licet opus non fuisset, quia sic paratus erat ad mortem, ut aliorum consolatione vel cohortatione non magnopere indigeret. Nam, inquiebat ille, cum invenerim vetum Deum Dominum nostrum, tantoq;tantoque animi sensu et conscientie tranquillitate sim de peccatis confessus, non modo non extimesco, sed etiam concupisco mortem; vereor enim, si vita mea longius extrahatur, me ob varios teterrimorum flagitiorum habitus et semina, in veterem scelerum sentinam relapsurum. Forte, addebat, et moriendum mihi foret eo loco et tempore, ubi nulla sacerdoti confitendi daretur occasio. Quare, cum beneficio sacramenti sibi videretur a peccatis immunis, et extra periculum malarum occasionum, optabat cito ex hac vita [87]migrare. Aiebat quoque se nullum dolorem ob impendentem mortem sentire, neq;neque fastidium, sed magnāmagnam consolationem. Hoc cum proposito Meacum discessit. Sed visum est divinae bonitati saluti animae iam concessae, addere et incolumitatem corporis: Daifusama enim iussit illum tantum exulare in locum non longe a Meaco remotum, ubi constanter in bono proposito per dictam calamitatem parto perseverat.
Iam vero supra omnia haec misericordiarum Pater, et totius consolationis DEUS, qui nos consolatur in omni tribulatione, dignatus est nos consolari, et mirifice recreare, inexspectato quidem, sed maxime optabili successu Christianorum Fingensium, Domini Augustini subditorum. Qui cum iuxta iudicii humani cursum viderentur in extremum pervenisse exitium, tamen paterna DEI providentia servati sunt, et defensi. Nam Canzuiedonus memor fidei, quae in absentia et post mortem Domini sui fortissime Utanum propugnaculum defendissent, nec se militibus eius, aut probiores, aut magis in armis strenuos habere posse, posthabito dispendio interitus suorūsuorum tempore obsidionis accepto, voluit eos in suos ministros adsciscere, nihil imminuto pristino eorum, immo cumulato potius quorundam stipendio, qui validius contra suos decertassent. Et quoniam animadvertit nōnon fore quietos, nisi potestas ipsis relinqueretur vitae Christiano homine dignae ducēdeducendae hāchanc quoq;quoque [88]libertatem illis benigne indulsit. Atque ita saepenumero colloquium instituens, vel cum primariis Christianis, vel cum suis aulicis de fide Christiana, rationeq;rationeque vivendi nostrorum, ac de praeterita obsidione, moderari indignationem contra nos conceptam cepit, ac denique intelligere omnem illam conspirationem voluntatum, et ardorēardorem in obsidione notatum ex eo uno capite natam, qui essent Christiani. Quare et demōstravitdemonstravit se ad illos magis affectūaffectum. Non parum quoq;quoque ad hanc rem iuvit gubernatorum quorūdamquorumdam, qui a Canzuiodono missi erant ScichūScichum et Amacusam relatio, ipsi, consiliariisq;consiliariisque eius facta de modo procedēdiprocedendi nostrorūnostrorum, cūcum inde revertissent. Referebant nimirūnimirum, ad fovendāfovendam populorūpopulorum illorūillorum, qui omnes Christiani forent, pacēpacem, obedientiāq;obedientiamque erga Dominos sartam tectātectam retinendāretinendam, opus esse eis relinquere libertatem cōvenienterconvenienter legi, quāquam profiterentur, vivendi; deinde Patres de Societate ab eis non divellēdosdivellendos, eo, qui legem suam sine eorūeorum institutione servare non possent. Et ideo dicti Gubernatores nos monuerunt, ut dictos Christianos inviseremus, et libere proximum festum Natalis Domini Salvatoris mundi celebraremus. Licet enim Patribus in Uto retentis, non possent certo affirmare quid Canzuiedonus sanxisset, se tamen, quamdiu aliud imperatum non foret, omnia benevolentiae officia nobis polliceri. Quambioiendonus postea tantum autoritate sua et interventu effecit apud [89]Canzuiedonum, agendo de nostrorum e carcere liberatione, ut paulatim placatus fuerit, ac tandem amicus noster factus opera cuiusdam fratris nostri, a P.Patre Visitatore missi, ut ei capita quaedam exponeret. Quorum primum erat de ratione vivendi nostra, et quo fine in Iaponiam venissemus. Alterum, nos omnium Dominorum Iaponensium amicitiam vehementer optare, et idcirco post P.Patris Visitatoris ad has partes reditum, speciatim laboratum esse, ut amicitiam cum ipso coleremus, impeditos vero sola inimicitia contra Augustinum, quo minus aditus nobis pateret. In tertio capite referebantur multae rationes, cur congruens non fuerit, per nos tractari de Utani propugnaculi deditione. His omnibus addebamus preces de nostrorum incarceratorum, quando quidem a culpa immunes essent, liberatione, ac ut in posterum in suo statu favorem suum et benevolentiam nobis negare non velit, cum in illo tot versentur Christiani.
Haec autēautem informatio intimo cuidam Canzuiedoni aulico primum porrecta est, qui uti plurimum eam probabat, ita obtinuit, ut a suo Domino probaretur, qui et ideo statim iussit Patres nostros liberari. Verum ne videretur id facere in P.Patris Visitatoris gratiam, sed Quambioiendoni potius, qui idem ab eo petiverat, prius eos vinculis eximi voluit, quam fratri nostro audientiam praeberet, emissos remisit Nangasa[90]chum, monens, ut dicerent, in Quambioiendoni gratiam liberationem hanc factam, cui et gratias merito agere possint. Quo perfecto P.Patris Visitatoris scriptum accepit, magnumque honorem fratri detulit, ac asseveravit, se nunquānunquam offensum fuisse Patribus, tantum, quoniam in hanc usque horam inimicitias exercuisset cum Augustino, nostram amicitiam non admodum curasse: in posterum vero tempus se amicitiam nobiscum culturum, omnique favore et auxilio affuturum; quod et post suum ex aula reditum, ad quam festinaret, factis esset demonstraturus.
Hac recenti Canzuiedoni amicitia, libertateq;libertateque nostris concessa, novus animus additus est Christianis, et iniecta haud modica spes, tum nostris locum concessum iri in eius statu, tum Christianos ab omni vexatione immunes fore, immo etiam accessionem magnam secuturam ad Christi gregem, quandoquidem non pauci eius aulici iam voluntatem suam de sacro lavacro suscipiendo declararint: Nec desperamus de eius salute, postquam multis indiciis declaravit, se a lege Christiana, rebusq;rebusque nostris non abhorrere. Propter repentinam eius profectionem Meacum versus institutam, agi non potuit de nostrorum in terris iam dictis habitatione, quia consuetudini Iaponicae repugnabat, primo congressu tam longe progredi, sed videbatur prorogandum in tempus, quo P.Pater Visitator [91]missurus erat aliquem de nostris, qui ei gratias pro nostrorum liberatione ageret. Neq;Neque certo constat, eum Dominum fore illius status, licet ea de causa iter susceperit. Si autem nactus fuerit statum Augustini, non possumus nōnon sperare rem Christianam incolumem et integram ibi perstituram, atque etiam brevi magnum facturam incrementum. Confidimus quoque Quambioiendonum bono aliquo statu a Daifusama donandum, etiamsi filius eius Cainocamus superioribus diebus regnum Cicugense ab eodem acceperit.
ATQUE hic est hoc tempore Iaponiae universae status. Qui idcirco non omni ex parte pacatus et quietus est, quod Daifusama nondum omnia regna distribuit. Qua de causa omnes Domini se contulere MeacūMeacum. Itaque fieri potest, ut mutationes adhuc aliquae incidātincidant ante navis discessum. VerūVerum, quod in medio tantarūtantarum perturbationum cursu mirifice nos recreavit, est, quod omnes calamitates cessisse videantur, in maius huius Ecclesiae bonum (quemadmodūquemadmodum ex dictis facile coniici potest;) unde novelli Christiani quoq;quoque intelligere possunt, divinae clemētiaeclementiae nutu permissas tātam graves tribulationes ut uberior inde in IaponiāIaponiam fructus redundaret. VidētVident siquidem iāiam Christianos in varias eius oras dispersos, qui sua doctrina exemploq;exemploque procul dubio multos infideles ad Christum sint adducturi.
Superest denique, ut, quemadmodum [92]ante promisimus, aliquid de morte pii et fidelis amici nostri Augustini Tzunicamindoni subiiciamus. Quae licet magno dolore nos perculerit; fuerat enim primaria eaque fortissima huius tenellae Ecclesiae columna; tamētamen quia tanta Christianae virtutis testimonia, et salutis aeternae signa in extremo discessu reliquit, dolorem quadantenus imminuimus. Nam cum visum illi esset in sui Domini Taicosamae servitium sumenda esse arma, simulque animadverteret, in quanta pericula se coniiceret, Meaco ad bellum digressurus, magna religione prius de peccatis confessus est, palamque testatus, se non alia de causa arma corripere, quam ut post partam ex hoste victoriam, ampliori libertate potentiaque instructus possit fidem Christi latissime propagare.
Atque ideo paulo ante quam ad manus ventum esset ad Gubernatores suos nostrosque in regno Fingensi scripsit, ut quotquot possent, ad Christianam religionem traducerent. At postea, cum ad pugnam ventum est, cognovimus uno momento gubernatorum exercitum ob proditionem quorundam, uti diximus, miserrime fusum et dilaceratum. Itaque Augustinus in magnas animi angustias repente coniectus est, nam cum sciret sibi, quo inter omnes belli duces celebrior esset, hoc maiori dedecori apud Iaponios futurum, si vivus in potestatem hostium veniret non parum a Sathanico spiri[95]tu tentari caepit, ut in sua desaeviret viscera. At subito a sanctiore Spiritu atrocitatem criminis suggerenti cohibitus, honore suo gloriae divinae posthabito, maluit se tradere captivum, quo accuratius deinde ad mortem se comparare posset. Primum autem deductus est in conspectum Cainocami, qui cum diceret, se condolere eius fortunae, respondit Augustinus. Prope nosti Domine, qualis fuerim, et quis nunc sim. Itaque aliquam a re expecto gratiam. Et quia Cainocamus suspicabatur eum de vita condonanda loqui, addidit, de vita se non loqui, quāquam nihili faceret; et nisi divivaedivinae maiestatis offensam reformidasset, facile se potuisse in ventrem suum desaevire; id unicum tantum postulare pro vita sua, ut sibi copia fiat alicuius sacerdotis ad confitenda peccata: Cumque Cainocamus promitteret, se omnem operam daturūdaturum, ut a Daifusama postulata impetraret, vehementer Augustinus gavisus est. At Daifusama Cainocami postulatis non acquievit, imo moleste tulit, moxque cuidam Capitaneo suo mandavit, ut diligenter custodiretur, nec illi nisi unicus puer honorarius ad serviendum in extrema illa necessitate attribueretur. Paulo post magna militum manu stipatus Ozacam deductus est. Ubi denuo summum studium adhibuit obtinēdiobtinendi confessarii, scriptis ea de re litteris ad nostros. Verum Daifusama, cum forte quasdam earum intercepisset, nec, uti gentilis, intelligeret, quid [94]nomine confessionis indicaretur, tanta ira succensus est, ut iterato severissime vetuerit, ne ulli Patrum ad Augustinum aditus daretur. Quocirca nunquam nostri eius desiderio facere satis potuere, quamvis omnes vias rationesque tentassent. Ipse autem non ignarus, dum copia sacerdotis non est, contritionem animi sufficere ad obtinendam peccatorum a Deo remissionem, totum tempus impendit, nūcnunc deplorandis superioris vitae erratis, nunc precationibus rosarii, aliisque repetendis, ad omnes contumelias, et iniurias, adeoque mortem ipsam patienti fortique animo pro lapsuum suorum satisfactione tolerandam paratissimus. Qua in re continenter tam infractum et cordatum se praebuit, ut Domini gentiles eum visitantes obstupescerent.
Pronunciata demum sententia, ut Augustinus, Gibunoscius, et Ancocugus capite mulctarentur; omnes tres iumentis impositi primūprimum per vias Ozacanas deducti sunt, deinde per Meacenses in aliis tribus carris, quod apud Iaponios summi dedecoris est et ignominiae, maxime si contingat Dominis, aliisque magnae autoritatis. Primum locum tenebat Gibunoscius, tanquam auctor confoederationis. Paulo post succedebat Ancocugus, tum extremo loco Augustinus, per tubicinem elata voce clamabatut, supplicium hoc illis decretum, quod rebellassent contra Tenzam. Duo priores, tum [95]quod animo parum erecto essent, et perperam in itinere habiti, squalore vultus, gemituque ostendebant, quantum expavescerent mortēmortem. In Augustino unus idemque semper vultus animadversus est; sic ut omnes facile notarent, quod inter illos discrimen intercederet.
Cum a iustitiae loco, qui erat intra Meacum non longe abessent, Christianus quidam data opera a nostris missus, se in turbam militum praesidiariorum coniiciens ad Augustinum pervenit, cui primo exposuit, quanto studio de submittendo ei Confessario Patres laborassent, sed frustra, eo quod mandato Daifusamae milites praesidiarii nemini dare aditum possent ad ipsum. Deinde hortatus est, ut in extremo illo temporis puncto ex animo de peccatis doleret. Augustinus vero iussit eum magnas gratias nostris rependere, quod memoria sui non deposuissent, et addidit, quoniam Confessarii copia destitutus fuisset, se ad verae contritionis praesidium iamdudum confugisse, ac omnibus retro diebus intimum dolorem peccatorum persensisse, ac ideo de salute sua fiduciam magnam habere, laetumque et alacrem ad oppetendam mortem prodire.
Cum longius deinde processum esset, ecce quidam Bonzii obviam se captivis offerunt, ut more suo nescio quas superstitiosas exhiberent caeremonias. Augustinus vultu torvo, et voce clara a suo conspectu eos recedere iussit, di[96]cens, se Christianum esse, et Sathanicos istos ritus abominari. ac mox Rosarium manu gestans caepit sublata voce Dominicam orationem recitare, Bonzis egregie pudefactis et terga vertentibus.
Ad locum supplicii ubi ventum est, alius BōzusBonzus primarius, qui raro domo excedere consueverat, nisi quando de magno aliquo Domino supplicium sumendum esset, cum aliquot aliis Bonzis praesto fuit. Hic cum alios quosdam vanos ritus coram Gibunoscio, et Ancocugo exercuisset, eisque codicem, quem sanctum caeci illi reputant, exosculandum praebuisset, ac deinde eundem codicem conatus fuisset capiti Augustini imponere, ille manibus tenens Rosarium, bellamque effigiem Christi Salvatoris, et Mariae Virginis beatissimae (quam a serenissima Lusitaniae regina Domina Catharina Caroli V. Caesaris sorore olim acceperat) ad Sathanae ministrum conversus dixit. A page te, nihil tibi mecum, Christianus sum, ambabusq;ambabusque manibus attollens tabellam pictam, terq;terque capiti imponens animam suam creatori commēendavit. Magna demum serenitate vultus primo in caelum defixi, tum in tabellam Christi et Mariae reflexi, cervicem spiculatori nominibus sanctissimis IESU ET MARIAE invocatis praebuit, genibus flexis, qui tertio ictu caput a cervice rescidit.
Corpus eius veste serica obvolutum, depor[97]tatum est ad aedes nostras Meaci, et cum multis lacrymis receptum, ac caerimoniis in S.Sancta Romana Ecclesia consuetis humatum. Pro anima eius Meaci, et in aliis Societatis residentiis sacrosanctum Missae sacrificium oblatum est. Dictae vesti sericae insuta erat epistola ad Dominam Iustam coniugem eius, et liberos data, ex qua paucula haec describenda putavi. Verbis, inquit, consequi nequeo, quantum passus sim, et adhuc patiar ex hoc casu tam inopinato. Amariores enim profudi lacrymas, dirioraq;dirioraque animi expertus sum tormenta, quam unquam mihi in hoc mundo contingere potuerint, ac plane videor mihi exolvere nunc poenas, quas pro meis sceleribus aliquando in Purgatorii ignibus eram toleraturus. Et quoniam omnino mihi persuadeo, me erratorum meorum culpa in hunc miserabilem statum delatum, loco eximii beneficii duco, quod Deus pro immensa sua misericordia hoc flagellūflagellum immiserit. Quod superest, etiam atque etiam tibi commendo, ut in posterum toto pectore DEO servias; res enim huius mundi omnes instabiles sunt, et momentaneae. Hucusque epistola.
Quo autem ad manūmanum uxoris veniret, fido cuidam homini commendarat; ut tempore sepulturae eam quaereret in veste cui corpus suum esset involutum. Atque ita reperta est. Hic est Domini Augustini obitus et exitus, qui natura erat animosus et fortis, et bellicarūbellicarum rerūrerum admo[98]dum peritus; ob quas aliasq;aliasque dotes et inter primarios Scimanarum partium Dynastas numeratus est, et in magna apud Taicosamam existimatione fuit, propter fidelitatem et eximiam in bellis gerendis experientiam. In commiseratione erga pauperes nullum habuit parem, multas in eos erogans eleemosynas. Cumque apud Iaponios usitatum fuerit, minima etiam de causa e medio tollere famulos, tamen August.Augustinus ne noxios quidem sustulit. Imo legēlegem tulerat, ne quisquāquisquam suorūsuorum subditorūsubditorum morte puniretur, nisi causa a tribus officialibus ad id constitutis examinata. Quod idem aliis Dominis commendavit sibi subiectis; congruebat enim pietati Christianae in hoc genere esse clementem et moderatum.
Adhaec in rebus ad animae salutem spectantibus, etiamsi semper occupatus, et maxime belli tempore, fuisset; tamen eam curam et sollicitudinēsollicitudinem maxime nunc in fine vitae, ut iam dicebamus, demonstravit: sic ut nobiles duo honorarii Daifusamae pueri, paulo ante baptizati, vidētesvidentes, qua ratione ille se ad mortem comparasset, affirmare non dubitarint, se libenter cum Augustino occubituros fuisse, si tanta praeparatione usi fuissent. Quare in Domino speramus, si perpendamus et studium Augustini, quod in facienda confessione posuit, et dolorem, quem de peccatis sensit, eum ad multo tranquilliorem beatioremq;beatioremque vocatum statum, quam nunc sit in Iaponia, tot motibus et varietatibus obnoxia, [99]atq;atque in coelo eximio pro laboribus calamitatibquecalamitatibusque in hac vita pessisperpessis, perfrui gandiogaudio et gloria.
Caeterum tragaedia haec morte Augustini terminata non est. NāNam nōnon multis post diebus filius eius duodennis et haeres, magnaeq;magnaeque expectationis, cūcum aliquot ministris Christianis verbis quibusdam Morindoni retractus in suum quoddāquoddam regnum Firoscimae vicinum, deceptusq;deceptusque aut potius proditus ad illis sub praetextu deportādideportandi ad locum securiorēsecuriorem, cum puero uno honorario alioq;alioque ministro deductus est Ozacam, ubi Morindonis degebat, ibiq;ibique illius mandato fuit dicti filii Augustini ablatum caput, ut Daifusamae offerretur. Verum hic non modo noluit hoc munus recipere, sed verbis etiam declaravit, sibi innoxiam pueri necem admodum displicere, dignumq;dignumque paena qui tantum crimen designasset. Quo responso cognito, qui munus attulerant mox callide legationis summāsummam palliarunt novo commento, MorindonūMorindonum in statu suo puerum illum in vincula coniecisse, cum eo salvandi sui causa fugisset, postea vero cum Ozacam, vētumventum esset, quoniāquoniam vivūvivum se sue Excellentie tradendum advertisset, sibi ipsi ventrem dissecuisse, et ideo iam praesentari eius caput. Etsi vero tunc hoc vanissimo sigmento Daifusamae, verūverum esse credenti, fuerit satisfactum, tamētamen postea rei veritas patefacta est resq;resque Principe indigna iudicata est ab omnibus, puerum innocentem trucidare quem publica fide in regnum suum recepisset.
[100]Id vero in tam funesto casu nonnihil dolorēdolorem lenit, quod adolescentulus bene ad mortem cōparatuscomparatus excesserit, ut liquet ex verbis ad fratrem quendāquendam nostrum factis, qui eius visendi causa amandatus erat Firoscimam, et praesto erat, cum a lictoribus a Morindono missis duceretur Ozacam. Nam suspicatus frater noster, eum non in tutiorētutiorem locūlocum, uti illi dictitabant, sed ad mortem deduci, eum consolari caepit. verum ille animo erecto, et plusquam puerili confortavit suūsuum consolatorem; iussitq;iussitque moerorem excludere, se firmam spem salutis in divina posuisse clementia, et quoniam paucis ante diebus suos lapsus sacerdoti aperuisset, nihil mortem extimescere. Addebat, quoniam spe firma esset, parētemparentem suūsuum nunc esse in coelo, se libenter patienterq;patienterque mortēmortem subiturum in terra, ut quam primum illi ibi perpetua societate coniungi possit.
Atque haec sunt, quae de republica Christiana nostraq;nostraque Societate hucusque
scribenda occurrerunt. quare nihil aliud restat, quam ut a P.T. suam sanctam
benedictionem efflagitemus, suisq;suisque sacrosanctis sacrificiis atq;ue precibus
nos omnes commendemus. Nangasacho, 25.
Februar.Februario 1601.
R.ReverendusP.PaterT.
Filius indignus in Domino
Valentinus Carvaglius.
FINIS.