CATECHISMUS
CHRISTIANA FIDEI
in quo veritas nostre religionis ostenditur & Iaponenses confutantur.
Authore Alexandro Valignano societatis IESV
Olyssipone excudebat Emmanuel de Lyra,Typog. 1586
Cvm facultate sancte generalis Inquisitonis.
CATECHISMI IAponensis libri secundi.
Prooemium
DUO sunt quae mortalium animos ad spem beatae vitae potiundae et virtutem amplectendam excitare solent: unum est verae fidei, et religionis cognitio, ex qua errorum, falsorumque dogmatum confutatio proficiscitur: alterum diuinae legis assidua meditatio, quam Dei Optimo Maximo cultus, eiusque sanctionum obseruantia consequitur. Hinc nimirum factum est,ut praecipui Christianae Philosophię Magistri, non modo contra superstitiosa gentium dogmata disseruerint, sed etiam Christi famulos pręclaris diuinaram rerum documentis ad omnen virtutem erudierint.Quorum nos vestigia persequentes postquam superiori libro Iaponensium dogmatum fundamenta inania:plane esse demonstrauimus atque adeo Christianam fidem constituimus , operae precium duximus hoc altero libro diuinarum sanctionum, quas Decalogo comprehensas, a Deo accepimus, explicationem afferre, simulque ostendere, quanta sint in ecclesiae sacramentis ad eadem praecepta facile obseruanda praesidia constituta.
CONCIO PRIMA, IN QUA DIVINAE LEGIS PRAEcepta explicantur
SUPERIORI libro in eo argumento versati sumus, ex quo satis constare potest, quo pacto filius Dei factus fit homo, ut uniuersorum hominum peccata deleret, et viam rectam, qua pergeretur in caelum,ostenderet, et mundo optatissimam salutem pręstaret: In pręsentia tractabimus de ea, quam sanctissime tulit, lege: et de reliquis, quae diuinitus constutuit, ut seruarentur perpetuo usque ad ultimum mundi interituri finem. Cum autem ipse fuerit ille met Deus, qui olim ministerio Mosis legem condiderit in veteri Hebręorum populo, iterum confirmauit eam denuo postquam venit in mundum: Hac vero lege decem pręcepta continentur, quę iussit ut obseruaretur ab omnibus, et eta obseruantibus salutem promisit sempiternam.Primum huius legis pręceptum est, vt vniuersi vnum tantum Deum colant, et venerentur, et eum ex toto corde, et animo, supra omnia diligant. Secundum est, quo prohibemur, iurare vane per sanctum Dei nomen. Tertium est, vt Dies sacros, et festos colamus. Quartum est, vt omnes suis parentibus debitum honorem impendant. Quintum est, quo prohibemur homini vitam adimere. Sextum est, ne adulteria admittamus. Septimum, ne aliena bona vsurpemus. Octauum est, ne falsum aduersus aliquem testimonium dicamus. Nonum est, ne alterius vxorem appetamus. Decimum est, ne aliorum bona concupiscamus. Hęc sunt decem praecepta, quę olim Deus in veteri Iudęorum populo iniunxit omnibus oseruanda: et postea Christus redemptor noster denuo stabiliuit Christianorum plebe, et Republica fundata: ex quibus recte colligitur, ea esse diuinitus imposita: nam paucissimis verbis complectuntur quicquid hominibus iuberi potest: et tam suauia mandata sunt, vt in omni prouincia, Regno, natione, et gente coli, et obseruari possint, et debeant: quod reliquae leges a mundi Principibus latae non habent: quae etsi vtiles, et commodę sunt in vuna prouincia, vel Regno, in alio prorsus inutiles, incommoda, et vanae sunt: Hęe tamen lex, vtpote lata a Deo, qui sapientissimus est, et vniuersorum dominus, vim habet obligandi omnes gentes toto terrarum orbe dispersas: et ab vniuersis hominibus obseruari potest Dei ope, et auxilio. Porro, vt hęc omnia intelligatis, nosse debetis, tria huic legi potissimum conuenire: nam cum sit lex diuinitus instituta, par est, vt in tribus excellat.
[3]Primum est rectissima, et aequissima summa ratione constans, quippe quae a Deo, in quo est perfectissima ratio aequitatis, et bonitas, sancita est, et lata est hominibus mente, et intellectu constantibus, qui ratione ducuntur. Secundum, est omni ex parte absoluta, perfecte hominem instituens, vt omne malum deuitet, et bonum vndique prosequatur. Tertium est, lex, quae in omni prouincia, et Regno, ab omni gente, et natione obseruari, et coli potest. His tribus rebus potissimum excellit, et praestat caeteris haec diuina lex: haec enim tria reliquae humanae leges non habent. Primum, haec lex tota in ratione est, et aequitate innixa, et posita. Hoc facile comprobari, et constare aperte potest, si singula huius divinae legis pręcepta percurrimus, et singula declaremus iuxta Dei mentem, quae eam tulit.
In primo namque mandato praescribitur, vt nullus adoret, et colat, nisi vunum tantum Deum, et vt omnes homines hunc Deum summo amore prosequantur: quae res, quam sic rectae rationi consentanea, quis non videat? Quam sit omni aequitati consona, quis quantumuis rudis, ac barbarus non intelligat? Nam si vnus tantum est Deus, vnus rerum omnium opifex, princeps, moderator, et Dominus, vt ipsi soli diuinus cultus, et honor impendatur: et non rebus ab eo conditisi, et ex nihilo procreatis. Insuper si ipse est summa, et infinita bonitas, cuius nutu, et ope viuimus, mouemor, dirigimur, et conseruamur, par est, vt eum ex toto corde, et animo supra omnia diligamus. Nam primum, et summum bonum, summe, et ante caetera omnia expeti, et amari debet: et ita hoc praecepto interdictus est nobis omnis simulacrorum cultus: Prohibemur Camios et Fotoquios venerari: prohibemur nostram in illis spem, et salutem collocare: ab eis opem, et auxilium petere. Quamobrem nefas est, eorum simulacra, et imagines colere, quia Deo debitus, et meritus cultus, et honor detrahitur, et creaturis impenditur: nefas est, mortuorum hominum effigies depingere, statuas erigere, vt diuinis cultibus adorentur. Praetera prohibentur nobis hoc praecepto veneficia, sortilegia, auguria, praestigię et omnes Magicae artes, ac superstitiosae ariolationes, quae demonum opera et ministerio peraguntur: Est enim diabolus hominum deceptor harum superstitionum, et artium inuentor, Dei aduersarius, et hostis. Haec autem omnia ex eius malitia profluxerunt, et in mundum sunt inuecta, mille fraudibus, et mandaciis plena, quibus passim homines [3v]In errorem deducuntur. Est igitur vanus tantum Deus colendus, et adorandus, qui est Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, qui vniuersa ex nihilo finxit, et condidit: condita gubernat, et consuerat, et ita vniuersorum est Dominus. IESVS CHRISTUS Redemptor noster colendus, et adorandus similiter est, quoniam est filius Dei, factus tamen homo ob nostram salutem: in hoc vno Deo sped nostra sita est: ab hoc vno tota nostra salus pendet: huius Dei auxilium petendum, et inuocandum est: ab hoc vno vniversa bona prominent. Hoc tamen praecepto non est nobis interdictus crucis, et aliarum sacrarum imaginum, et statuarum sanctarum vsus, qui est apud Christianos; nec prohibemur sanctos, qui in caelesti, et foelicissimo beatorum domicilio consistunt, venerari, et colere: nam crucis imago refert nobis acerbissimam illam mortem, quam Iesus Christus vnicus nostrae salutis autor sponte pertulit, vt nobis peccatis labe corruptis salutem conferret. Aliae imagines referunt nobis caetera eius gesta: quae dum in hoc mundo sanctissime vixit, mirabiliter edidit. Aliae item nobis referunt sanctos viros, et egregia eorum facta, ex quibusad vitam nostram bene, et sancte traducendam inuitamur quaeqque nobis in memoriam reducunt ea, quae pro fide, et religione nostra inuicto animo pertulerunt. Vnde Christiani non colunt, neque adorant imagines, credetes, in eis virium, aut potestatis aliquid inesse: sed adorant, et venerantur Deum ipsum, et Iesum Christum filium eius in cruce, et aliis imaginibus adumbratum: et crucem, ac cęteras imagines colunt, et reuerentur ea ratione, qua figurae sunt nobis Deum, et Iesum Christum eius filium referentes: item sanctos vel homines, vel angelos, quos Christiani venerantur, non colunt, neque adorant eo cultu, honore, et veneratione, qua Deum ipsum reuerentur. Non enim sanctos adorant, credentes eis, ex seipsis sanctitatis, et diuinitatis aliquid inesse. Solum enim Deum profitemur, et credimus ex seipso sanctitatem, et diuinitatem habere: sed colimus sanctos tanquam fideles Dei seruos, vt Deo charos, et gratos amicos, vt Dei nuncios, et interim eorum opem, et auxilium inuocamus, vt sint nostri apud Deum patroni, fint aduocati, sint deprecatores, vt diuinam nobis gratiam, et beneuolentiam concilient, ac caetera beneficia, quae petimus, impetrent nobis a Deo, a quo solo peccatorum veniam, et salutem, ac foelicitatem sempiternam exposcimus, a quo quidquid boni est, expectamus. Quamobrem summo cum amore, et charitate complecti debemus.
[4]Ipse est ante, et supra omnia diligendus: potius vitam perdere, quam Deum debemus: vitę detrimentum prius pati tenemur, quam vullum mortale peccatum admittere quo Deus offendatur: et ita prius occidi nos patiemur, quam Dei fidem abnegemus: Christi religionem deferamus: vanasa, et superstitiosas Idolorum ceremonias seruemus: Camios, aut Fotoquios veneremur, aut ullum illis sacrificium offeramus; et haec sunt, quae in primo Dei mandato continentur.
SEcundum Dei praeceptum est, ne vane per sanctum Dei nomen iuremus: In quo praecepto nihil est, quod non sit aequitati, et rationi maxime consentaneum: Nam cum Deus sit vniuersorum autor, priceps et Dominus, cui omnes cultum, honorem, et famulatum debent, aperte colligitur, nemini licere per sanctum eius nomen iurare, siue falso, siue vane, siue inique: Sanctum enim Dei nomen polluimus, cum illud temere absque reuerentia, et honore proferimus. Hoc itaque praecpto prohibemur, mendacium iuramento confirmare. Est enim magna iniuria Dei, cum eum in mendacii testem adducimus: quippe qui est prima, et summa veritas, qui nec fallere, nec falli potest, quique summo odio mendacium detestatur. Item prohibemus id iuramento confirmare, quod nobis certo compertum non est: nam si rem incertam, aut dubiam iuramus, periculum iurandi falsum incurrimus, et iniuria sit Deo, si vt testis incerti, vel dubij producatur. Item, hoc etiam praecepto interdicitur nobis iuramentum, quod temere absque reuerentia, et honore Dei sit. Infertur enim Principi, et Regi iniuria, si nomen eius absque reuerentia tractatur. Item prohibemurrem iuramento confirmare, cum iuramento opus non est: non enim est Diuini nominis vsus futurus temere, cum eum ratio non exigat, et necessitas postulet. Item vetitum est nobis, iurare nos aliquid facturos, vel omissuros, quod facere, vel omittere peccatum sit: tunc enim debita iustitia iuramentum carebit: non tamen tam graue peccatum est iusrare absque necessitate cogente quod verum alioqui est, et nobis certo exploratum, quam sit iurare mendacium, aut iurare nos facturos, quod fieri abque peccato non potest. Hinc etiam plane colligitur, omne blasphemiae crimen esse nobis interdictum: nam si vane iurare prohibemur, amiori multo ratione vetamur, ignominiose de Deo aliquid dicere, aut aliquid contumeliose loquendo Deo tribuere, vel aliquid detrahere. Caeterum non omne iuramentum in vniuersum hoc praecepto inhibetur: nam licet nobis iurare, quando veritatem certamen [4v] et nobis compertam, necesse est iuramento comprobare, vt dicto nostro fides habeatur, dummodo iuremus cum debita diuini nominis reuerentia, et honore: et ad id aliqua iusta necessitate cogamur. At vero iurare per Camios, vel Fotoquios, vel per rem aliquam ad eos pertinentem, nobis non licet: esset enim grande nefas, et crimen contra primum supradictum mandatum, quia Camiis, et Fotoquiis cultus, honor, potestats, et veritas soli Deo debita tribueretur.
Tertium Dei praeceptum est, vt festos, et sacros dies colamus, quod vt probe intelligatis, prius scire vos oportet, quod sicut principes, ac Reges terrae in more habent, vt certos aliquos dies constituant, quibus subditi famulatum ipsis, et obsequium praestent: sic Deus constituit statos, ac solemnes dies, quibus Christiani omnes ex legis praescripto rebus diuinis vacent, Deo cultum, honorem, et obsequium debitum impendant: sese in sacras aedes, ac templa conferant, sacrificiis missarum intersint: precationibus, et obsecrationibus Deum sibi placare, et suorum scelerum, ac delictorum veniam, et animarum salutem obtinere conentur.Ob hanc rem in templa concurrimus, vt quae sunt nobis necessaria ad salutem doceamur, et ea precibus, ac votis a Deo flagitemus. Porro vt haec omnia melius praestarentur, iussit Deus vt sacris, ac festis diebus opera seuilia intermittantur: studia, et negocia sęcularia deponantur, vt diuinis rebus commodius vacemus, et eos dies in honore, et cultu Dei retinendo, et nostrarum animarum salute procuranda consumamus: ob hanc rem consecrati, et instituti sunt omnes totius anni Dominici dies, et quidam alii praecipui, qui dicati sunt sanctis: quibus diebus mysetria, et gesta IESV CHRISTI Domini nostri in memoriam reuocantur, et facta sanctorum hominum referuntur: quapropter Christiani singuli, si commode possunt, absque graui suarum rerum detrimento, tenentur hisce sacris, et festis diebus templum petere, missae sacrificium audire. Ac si iustis causis, et negotiis aliquis sit impeditus, ita vt commode templum adire non possit, satis est si Deum corde, et effectu adoret, animo in templum eumndi, si potest. Hisce etiam temporibus cessare debent Christiani, et nihil agere eorum, quae ceteris hebdomadae diebus operarij laborando solent efficere. Non licet hisce diebus terram colere, ligna cędere, aut alia similia opera praestare, nisi ad ea necessitate graui cogamur, vt rerum nostrarum incommodum, et iacturam deuitemus. Nam cum praedictidies instituti sint ad salutem animarum [5] Promouendam, fas non est, eos in saecularium rerum negotiis, et corporum obsequiis consumere. Non tamen opera necessaria relinquere prohibemur.
Quartum Dei mandatum est, vt nostris parentibus honorem debitum impendamus. Quod quam sit aequitati, et rationis consonum, planum est: nam secundum Deum id quodsumus, a parentibus accepimus, qui nec vitam, nec spiritum quidem hunc, quem ducimus haberemus, si nostri nos parentes non generassent: ipsi nos genuerunt, genitos educarunt, instruxerunt, gubernarunt, et sua nobis bona tradiderunt. Quapropter iustitiae lex, et ratio postulat, vt filij parentes suos honorent. Quatuor illis debentur, amor, reuerentia, obedientia, et subsidium, quando ope egent aliena: non solum verbo eos honorare debemus, aut signis tantum, et ceremoniis externis, sed potissimum interno amore prosequi, et ex animo reuereri: et ipsis, cum nobis iusta, et recta imperant, parere, et eorum inopiam, et indigentiam subleuare, memores, quod quidquid sumus, sit ab illis in nos collatum: quidquid habemus sit ab illis acceptum. Hoc etiam praecepto iubemur patres spirituales, qui nostrarum animarum curam habent, colere, et honorare, quales sunt sacerdotes, praelati, et superiores a Deo constituti: ipsi namque costrorum animorum curę, et saluti inuigilant, ipsi in terris Dei vice funguntur, et idcirco praecipit Deus, vt eorum iussis obsequamur, eos, quando nostra opera, ministerio, et subsidio indigent, iuuemus. Hoc idem principibus, et regibus, et reliquis, quorum dictioni, et imperio subsumus, praestari debet. Nam hi etiam loco Dei in terris iustitiam administrant, populos, et res publicas moderantur, et ob id ipsis parendum est in omnibus, dum ea iubent, quae cum recta ratione, et diuinis legibus non pugnant: fidelitas erga eos magna esse debet: si opus fuerit, est pro illis sanguis etiam ipse fundendus, et vita amittenda, vt eorum vitam, honorem, principatum, et imperium tueamur ab omni prorsus proditione, et contra eos coniuractione, et rebellione alieni.
Quintum Dei pareceptum est, vt nulli vitam adimamus. Quo praeceptorum scelerum poenam: Imo potius iubet Deus, vt Reges, et Principes iustitiam in terris administrent, improbos, et perditos homines debitis suppliciis afficiant, eos vel morte puniant, vel in exilium mittant, vel ad perpetuos carceres damnent, vel denique aliis meiritis poenis addicant: tunc [5v] enim Principes nequaquam Dei legem violant, si eos interfici iubeant: neque delinquunt ij, quorum opera, et ministerio occiduntur improbi iussu Principum, et sententia Magistratum. Item, non est nobis interdictum ius belli, quo fas est Principibus iustum bellum gerentibus hostes occidere suorum militum opera. Prohibentur ergo quenquam necare, vel ira, vel odio, vel alio deprauato animi affectu, vel priuata nostra autoritate: in quo iustitiae lex, et rectę rationis praescriptum violatur, et sicut ij faciunt, qui interficiunt alios, cum tamen ad id nullam habeant potestatem: quippe qui nec Principes sunt, nec vlia Magistratus autoritate, et officio fungantur. Item, hoc pręcepto non solum est nobis interdictum quemquam occidere, sed etiam vulnerare, mutilare, verberare, aut alia quapiam iniuria afficere: haec omnia iustitiae erga proximum debitae, lex exigit, et rectę rationis norma praescribit. Item, prohibemur multo maiori ratione nos ipsos, vel filios nostros occidere, siue cum adhuc in vtero matrum concluduntur, siue postquam in lucem sunt editi. Est enim grande flagitium, et contra rectę rationis, et naturae ordinem, vt qis seipsum interimat, aut foetum in vtero matris consistentem letiferis herbis veneno, vel alio exitioso medicamento adhibito perdat. Item, hoc praecepto vetamur praebere alteri consilium, auxilium, veladminiculum in occidendo proximo contra iustitiae legem, et rationis odinem.
Sextum Dei mandatum est, ne adulterium committamus. Quo praecepto interdicitur nobis omne libidinis, et luxuriae peccatum, siue sit cum foemina coniugata concubitus: siue cum foemina omni coniugii vinculo soluta. Solus enim matrimonii vsus est iure licitus: quae omnia ęquitate et ratione sun plena. Quod vt recte, et liquido intelligatis, est aduertendum, maris et foeminę concubitum esse natura constitutum ad filiorum procreationem: homo vero, quia animal est, quod cęteris animantibus antecellit, pluribus ad sui educationem indiget: non enim solum exigit alimenta, quibus alatur commode, sed etiam requirit, vt bonis vitae moribus imbuatur, literis informetur, disciplina corrigatur, vt bene, inculpateque, quoad fieri potest, viuat inter alios homines, vt tandem propositum sibi diuinitus finem assequatur. Porro ad hanc rem bene pręstandam, cum sola foemina per se ipsam non sufficeret, instituit Deus, vt vir cum foemina matrimonii vinculo copuletur tam mater, quam pater pari cura, et diligentia filios educassent: Idcirco iussit primum ne foeminae cum [6] aliis viris, quam cum maritis suis commiscerentur: alioqui enim foeminis virorum coitu promiscue, et communiter vtentibus, totus generationis ordo perturbaretur: nam nec filii suos patres certo cognoscerent: nec patres suos filios possent certo discernere, et ita multi filii patribus ornarentur, et alimentis sibi debitis priuati, vix, aut non sine magno negotio, viuerent: et plerique alienos filios alere cogerentur: quan in re profecto naturae ordo confunderetur, et viri, ac foeminae concubitus debito sibi fine fraudaretur. Iussit secundo Deus, vt vir unam tantum vxorem haberet, et commoda deuitarentur: nam si foemina plures viros habeat, distingui non posset, quis cius patris filius esset: quod si vir pluribus vxoribus vteretur eodem tempore ex duabus aut tribus vxoribus posset liberos suscipere, et tunc incertum esset, quis eorum legitimus haeres esse deberet: filii sese inuicem gladio perimerent, vt in bonis paternis iure haereditario succederent: item vnus vir pluribus vxoribus satisfacere commode non posset: inter vxores orirentur dissidia, inimicitiae, inuidiae, odia ob zelotypiam:nulla esset in familia pax, nulla quies, nulla securitas. Item lex coniugii esset, vt vir, et vxor sint in tori fide, et debito coniugali soluendo pares: quare sicut vxor pluribus viris commisceri non debet, sic nec vir pluribus vxoribus vti, et sicut vxor ex vi, et natura coniugii marito fidem seruare compellitur ab alterius viri coitu abstinens, sic maritus suę uxorę fidem violare prohibetur, et idcirco alteri foeminae coniugi non debet. Tertio iubet Deus, ut vir, et foemina matrimonio copulati hanc mutuam fidem seruent usque ad mortem, ita vt coniugium semel contractum dissolui nequeat, nisi alterius coniugis obitu: quare neutri coniugum fas est, dum alter viuit, ad alias nuptias transire, vno tamen coniugum moriente, alteri licet nouum matrimonium iterum contrahere: et hoc est diuinitus constitutum: Primo ne filii suis patribus, aut matribus destituantur: et vt propria suorum parentum cura, et diligentia educentur, quippe divina lege ad id obligantur parentes: aliter enim solent filii in aliorum potestatem venire, a quibus male educantur, male tractantur, imo plerumque occiduntur, vt eorum bonis naturales occidentium filii potiantur. Secundo, quia maxime rationi aduersatur, vt vir qui vxorem duxit suae dignitati conuenientem, et qua pro libito vsus est, eam repudiet; domo eijciat, et aliam admittat, et accipiat. Tertio, quia hinc oriri possunt multa, et magna [6v] hominum incommoda, simultates, dissidia, odia, rixae: non solum inter coniugum propinquos, et cognatos, sed etiam inter filios, vt qui sint ex diuersis patribus, ac matribus suscepti: imo etiam inter ipsas vxores, vt experimento nouimus in iis locis, et terris, vbi deprauatus hic mos retinetur:Deus vero, quia est pacis, et quietis auctor, omnis aequitatis, et iustitae fons, et origo, vult summopere haec omnis incommodae medio tollere, et ob id iussit, ne vir, quandiu vxor viuit, discedat ab ea, nec foemina viuente marito, alteri copuletur. At vero si coniugum alter ad Christi fidem, et religionem conuertatur, et alter nolit Christi fidem suscipere, et nolit cum altero coniuge sine iniuria Dei simul habitare, iure potest alterum relinquere, et cui voluerit matrimonio coinungi, et hoc Christi discipuli diuinitus edocti Dei autritate tradiderunt. Item, si coniuges iustis de causis simul habitare non possint absque peccato, tunc alter iure potest ab altero separari, quoad torum, et aliquando etiam quoad habitationem, ad alias tamen nuptias transire non posset, quandiu viuit alter coniux; hoc autem anstituit Deus, ne alter alterum fastideret, ne facile inter se offensionem haberent coniuges, occasione accepta ex permissa sibi facultate, vel matrimonium dirimendi, vel ab altero coniuge discendendi. Item, hoc praecepto interdicta est omnis humani fminis voluntaria effusio, nisi ea, quae est intra naturale vas propriae vxoris: nam humanum semen est a natura institutum ad sobolem procreandam, et liberos suscipiendos, ideo magus est scelus, quod rationis, et naturae ordinem peruertit, praedictum semen emittere, ita vt debita, et legitima proles generari non possit. Sic etiamest hoc praecepto prohibita omnis libidinis actio impudica, quae hoc praescripto a natura fine fraudatur, qualia sunt oscula, amplexux, tactus, nisi sint inter coniuges: maxime vero, et grauissime est prohibitum impurissimum, et omnibus modis detestandum crimen Vacatorum, quod totum naturae ordinem diuinitus constitutum euertit, qodque ob id Deus summo odo prosequitur.
Septimum Dei praeceptum est, ne rem alienam furemur: quod quam sit aequitati, iustitiae, et rectae rationi consonum, omnes plane percipiunt: non solum hoc Dei mandato nobis interdicitur omne furtum, omnis rapina, praeda, latrocinium siue terra, siue mari committatur: sed etiam prohibentur doli, et fraudes in emptionibus, et venditionibus, et caeteris contractibus inter homines fieri solitos, quos ius genitum [7] Introduxit, vnde nefas est rem vnam pro alia vendere, aut maiori pretio quam sit vel lege, vel communi hominum aestimatione taxatum: nefas est debita non soluere, quando solui commode possunt. Nefas est plus debito quam a quoquam exigere, vel accipere: quapropter hoc Dei praeceptum, et legem infringunt quotquot alteri damnum in rebus, et bonis inferunt: quotquot aliqua ratione sunt casua, vt alius iure suo, vel re propria spolietur: et damna proximo illata restituere tenentur, vt sui peccati veniam consequantur, et Dei gratiam, ac beneuolentiam sibi concilient. At non est hoc praeceptum prohibiteum, Praetorum, Iudicum, et Magistratuum autoritate eorum bona capere, qui patriam produnt, aut Regum, ate Principum maiestatem laedunt, aut aliud facinus perpetrant, ob quod promereantur, vt suis rebuspriuentur. Item non est hoc mandato interdictum, hostium bona capere iure belli, quod geritur, siue terra, siue mari, quando bellum iusta principium auctoritate suscipitur: vt est a nobis supra explicatum.
Octauum Dei mandatum est, ne falsum in alium testimonium dicamus, quo vel vitę honoris, vel famę, vel rerum detrimentum incurrat. Item mentiri prohibemur. Similiter quemquam apud Principes suos, vel iudices, vel alios calumniari, vt in eorum odium, et offensionem veniant, vel mali aiquid patiantur: item prohibemur secreta alicuius nobiscum communicata, aut fidei nostrae commissa detegere contra rationis ordinem, quando funt alicuius momenti negotia, et talia, quae possint damno afficere proximum: Quae omnia quantum cum recta ratione consentiant, nemo est, qui non aperte cognoscat, nam clare iustitiae leges violantur, si alium falsis criminibus accuses, si mandaciis, si calumniis eius honorem lędas aut famę et ęxistimationi detrahas: fidem, et autoritatem abroges: si consilia, et facta alterius, tibi secreto patefacta aperias, et referas.
NONUM Dei praeceptum est, ne quis alienam vxorem concupiscat.
DEcimum est, nequis alterius bona appetat: Quibus Dei mandatis aperte docemur: non solum esse prohibita esterna furta, et adulteria, au alia exteriora crimina, sed etiam praua animi desideria, et malos quos cunque cordis affectus, seu deprauatas mentis cogitationes voluntarias: quae omnia maxima ratione innituntur: nam si opus est externum iniquum est, consequitur, vt iniqua sit voluntas, et animus perpetrandi: quoniam [7v] licet voluntaria male mentis cogitatis, aut cordis deprauata cupiditas ad opus non perueniat, eo quod idonea ad faciendum commoditas non suppetat: nihilominus tamen ipsum nefarium opus satis est iam ainomo, et voluntate commissum: Idcirco iubet rectissime Deus, ne quidquam eorum, quae opere praestare iure non possumus, quiasint nobis lege prohibita, anmidesiderio, aut voluntate faciamus. Hoc autem intelligitur de iis desideriis animi, et cordis affectibus, qui voluntatis consensu, aut rationis plena deliberatione gignuntur: nam si malae cogitationes homini succurrant, et illicitae quaedam rerum imagines eius animo subeant absque vllo voluntatis assensu, nullum est peccatum: atque ita intelligetis facile, quo pacto praedicta decem diuina manadata sint aequissima, et rectissima, et ideo dignissima, vt ab omnibus gentibus suscipiantur, colantur, et obseruentur: nam vniuersa cum rectae rationis norma comueniunt, et cum ipso naturae ordine consensiunt: ex quo sequitur vt ea sint singulari Dei sapientia constituta, qui est rationis, et naturae institutor, et parens: item constat ex dictis diuina mandata perfecte homines instruere, vt bene, et sancte viuant: quod abunde praestant praedicta decem praecepta, quippe quae dirigunt homines, ne vnquam a recto, et iusto aberrent: docent qua ratione sese homo gerere debeat erga Deum principem, Dominum, parentem, et autorem suum: quomodo se habere debeat erga proximos tanquam conservos, conciues et fratres suos: quo modo se ipsum apeccati labe, et sordibus liberum conservet: Docent enim vnum tantum Deum esse adorandum, colendum, et supra omnia diligendum: ab eo auxilium, et opem implorandam: in eo salutis spem constituendam: ab eo bona vniuersa votis, et precibus postulanda: docent proximos esse amore prosequendos: vt quę praescribunt, neminem esse iniuria laedendum: parentibus tam spiritalibus, quam corporalibus esse obtemperandum: Regem, et principum, ac dominorum mandata obseruanda: Docent insuper non solum praua opera externa fugienda, sed etiam internam animi, et cordis munditiam procurandam: denique praescipiunt, vt quoad potest, bene, et inculpate viuamus: prohibent quicquid malum est: iubent vt praui, et improbi mentis affectus abiiciantur: deponantur omnis peccandi cupiditas. Quamobrem plane colligitur, vt nihil sit in istis decem praeceptis contentum, quod non sit summa cum aequitate, et ratione sancitum.
Est etiam teriam horum mandatorum vis, vt qui praecepta sunt diuinitus data in salutem, et bonum vniuersorum hominum, legem contineant omnium viribus, et facultati conuenentem; ita vt in omnibus orbis prouinciis, et Regnis ab omni gentium natione, quantumus barbara, rudi, agresti, et imbecilla coli, et observari queat: imo non solum seruari ab omnibus potest, sed talis est, vt si in toto terrarum orbe coleretur, totus vndique mundus in officio contineretur, totus summa cum pace, et tranquillitate gubernaretur, totus denique omni virtutis genere floreret: procul essent proditiones, factiones, simultates, odia, dissidia, inimicitiae: non tot bella saevirent, non tot hominum caedes patrarentur, non tot violarentur coniugia adulteriis, non tot rapinae, praedae, latrocinia. Et furta admitterentur: demum vitia exularent: et vbique iustitia, aequitas, et virtus dominaretur: nam si aduertere diligenter velitis, et rem ipsam bene expendatis, deprehendetis facile, quidquid in mundo male geritur, ideo fieri, quia, hęc decem diuinae legis praecepta volantur: quibus violatis, omnis iustitię aequitatis, et rectę rationis ordo peruertitur.
CONCIO SECVNDA, IN QVA OSTENDVNTVR PRAESIDIA
ad diuinam legem obseruandam in sacramentis constituta.
EX ijs, quae superiori tractatione de praeceptis Decalogi, totiusque diuinae legis ratione tradita sunt, facile quisquam in eam sententiam veniet, vt fateatur, legem Christianam iustam quidem esse, et laudabilem: caeterum quo sanctior est, eo homonibus rerum vitae huius prope necessaria occupatione districtis, obseruatu difficiliorem videri. Et quidem certe, si mentis oculos ad humanam imbecillitatem, insitamque malitiam solum adijcimus, difficilem esse vitae vitiose, quam improbi sectantur, in vitam honestam, ad quam diuinae legis praecepta nos erudiunt, permutationem, diffiteri nec possumus, nec debemus. Hinc tamen nemo sanae mentis decalogi praeceptis omnis aequitatis, et sanctimoniae suffragiis dignissimis succensere debet: sed hominum potius insitae prauitati, et vitio, qui voluntatis suae effręnatis appetitionibus seruientes, quid virtutis, et iustitiae ratio postulet non vident. Quanuis autem haec praecepta grauioribus ad huc, quam quis opinetur, implicita essent difficultatibus: cum tamen incredibilia felicitatis sempiternae praemia hominibus proponant, fugamque immensi supplicii, quo exleges afficiuntur apud inferos, quid, quęso, magni est aliquam operam in eorum obseruationem impendere? Quod si homines, vt humanae gloriae optatum splendorem assequantur, vel dedecoris qualemcumque ignominiam diffugiant, nullos recusant labores, nulla pericula reformidant: nos, vt aeternae beatitudinis gloria potiamur, horrendosque inferorum cruciatus euadere possimus,exiguum laborem, quem in obseruatione diuinae legis ponere necesse est, intolerabilem iudicabimus? Vt interim taceam CHRISTVM IESVM, qui vt genus hominum a culpa liberaret, in terris versatus eft, perspecta imbecillitate nostra, et miseria: considerata etiam difficultate, quam in diuinis mandatis exequendis experiri opus eft, tanquam misericordiarum patrem multa nobis, et eximia beatae viuendi praesidia reliquisse. Illud tacere nec possum, nec debeo, quod benignissimus Dominus signa quaedam [9r]religiosa sub sensum subiecta in ecclesia sua instituit, quae propter ea sacramenta appellantur, quod rem sacram significant. His vero sacramentis eam contulit virtutem, vt quotiens cum praeparatione animi debita, et reuerentia a nobis susciperentur, toties ipse gratiam suam copiose impertiret: ex qua liberalitate robur caeleste, et virtus quaedam supra omnem naturam sese offerens animis tribuitur, cuius ornamento instructi, et mandata legis non grauate obimus, et alia alacriter facimus, quae caeteris hominibus istius modi auxiliis destitutis factu difficilia videntur, ac prope impossibilia. Hinc fit, vt virtute horum sacramentorum, quod passim videmus, plerique Christiani, qui ea frequentius pie, et caste suscipiunt, omnibus Decalogi praeceptis facili negocio obediant. Quorum non pauci cum viri, tum foeminae virginitatem, et castimoniam ad extremum vsque vitae diem cum summa laude conseruant.
INTER haec sacramenta, quae septenario numero definita sunt, nonnulla breui complectar, quae tametsi non pari necessitate, aliqua tamen consideratione necessaria dicuntur. Primum sacramentum baptismus est, in quo homines certis, et solemnibus verbis adhibitis, aqua extrinsecus ablutis, intrinsecus vero diuina perfusi luce characterem accipiunt, quo filiorum Dei adoptionem, et Christiani nominis dignitatem admirabili ratione consequuntur. In hac sacra ablutione caeleste fidei donum hominibus diuino beneficio conceditur, quo illi egregie ornati mystica Christi domini, et seruatoris nostri opera, et doctrinam constanter profiteri solent: et varias assertiones Deo reuelante in ecclesia cognitas, et receptas cum veneratione suscipiunt, et tuentur. Adultis vero, quos et de sceleribus vitae anteactę poenitet, et cupiditas in omnes annos consequentes Dei mandatis obtemperandi inflammat: omnia quamlibet atrocia peccata in hoc sacramento condonantur. Quod vsquae adeo verum est, vt nemini dubitare liceat animo hominis ad hunc modum expiati, si e corpore statim euolet, liberum patere ad caelestem patriam ingressum. Quid de virtute illa naturę vim omnem superante dicam, qua baptizati accepta ad obsequium diuinae legis faciles se experiuntur, et alacres? Quotidiano didicimus experimento, admirabile quoddam, et plane diuinum animis hominum robur accedere, qui dolorem vitae in flagitiis actae [9v] intimis sensibus concipientes sacratis fluctibus rite abluuntur. Hi namque veterem turpitudinem detestati in nouam vitam sic ingrediuntur, vt noui homines, et omnino alii, iis, qui eos paulo ante nouerant, videantur. Sic enim afficiuntur interius, vt vitam, et sanguinem tyrannorum immanitati largiri aequius esse existiment, quam fidei, et religionis sacramentum fallere, quo se Deo sponte astrinxerunt. Quod ne incredibile cuiquam videatur, martyrum pene innumerabilium trophaea recordari possumus, illustriumque virorum victorias, qui cruciatus omnes, quos barbara tyrannorum saeuitia excogitauit, pati maluerunt, quam vel transuersum, vt dicitur, vnguem a minimo diuinae legis praecepto recedere. Quod si in omnibus, qui lustrali aqua immerguntur, hic effectus non semper conspicitur, id propterea euenit, quia non omnes cum aequali reuerentia et pietatis affectu ad sacrum fontem accedunt. Aequissimo nanque iure fit, vt Deus gratiam, et virtutem, qui est peculiaris baptismi effectus, iis neget, qui licet ablui rite velint, obicem tamen remissioni criminum, et gratiae contrarium opponunt.
§ Sequitur sacramentum poenitentiae ob eam causam a Chriso domino, et seruatore noftro institutum, vt fragilitati humanae, et inconstantiae consuleretur. Praeuidit enim sapientissimus rerum omnium effector Deus fore, vt plerique homines post lustralis vndae sanctificam perfusionem neglecta iustitiae, et diuinae legis luce, scelerum caligine, qua animi puchritudo deturpatur, sese inuoluerent. Idcirco sacerdotibus, qui Dei vices in sacramentorum administratione gerunt, eam potestatem consessit, vt omnibus hominibus, qui Dei numen post baptismum in flagitia quantumcumque immania, et execranda lapsi offendissent, beneficium absolutionis ita duntaxat impertirent, si illi vitam impuram, et flagitiosam cum dolore detestati, et de omnibus peccatis rite confessi, ad studium purioris vitae, et ex praeceptis diuinae legis informatae, ex animo anhelarent. Hanc scelerum confessionem illa vtilitas consequitur, vt animo gratiae diuinae pulchritudo redeat, vitiorum omnium macula, et foeditate detersa. Quo fit, vt Deus oculos suos pietatis plenissimos, quos antea propter peccati sordes animum deformantes auerterat, post huius sacramenti, cuius virtute mens humana in pristinam pulchritudinem, et filiorum Dei adoptionem restituitur, susceptionem, ad nos rursum conuertat. Itaque poenitentiae sa[10r]cramentum lauacri instar est, in quo animi hominum scelerum sordibus polluti rite abluuntur, et in Dei amicitiam, de qua flagitio regnum animi obtinente deiecti erant, reponuntur.
§ Coeterum, vt homines gratiam, et Dei amicitiam poenitentiae beneficio reconciliatam facile conseruarent, atque ab iis defectibus, in quos quotidie ex procliuitate naturae vitiosę labuntur, veniam impetrarent, alia insuper beneficia, quae a Deo postularent adepti, sacramentum Eucharistiae, quod sacrificii etiam rationem habet, instituit. Sacerdotes vero, qui Dei administri sunt, hoc sacrificium divinissimum diebus singulis in liturgia caelesti patri offerunt, acerbissimos cruciatus, et mortis dolores mystice recolentes, quos nostri causa Christus salutis humanae seruator, perpessus est. Cuius tam insignis est in homines amor et voluntas, vt admirabili ratione in hoc sacramento veluti velo obductus, praesens sit, diuinae gratiae vberem copiam iis tribuens, qui hostiam hanc salutarem, aut pie offerunt, aut religiose suscipiunt. Atque vt mortis, quam pro bonis a peccati seruitute vendicandis pertulit, recordatio ab animo ne excideret (ex ea siquidem recordatione, et amor, quo Deus conciliatur, et scelerum, quibus offenditur detestatio excitari solet) praecipit, vt Christiani omnes dum liturgiae sacrificio intersunt, Iesum Christum, quem ibi praesentem fides agnoscit, cum reuerentia colerent, et supplices adorarent. Illud etiam decreuerit, vt Dei sacerdotibus, quibus castimoniam, cęterasque virtutes oppido commendauit, honor pręcipuus et reuerentia vbique gentium deferretur. Id vero ęquissimis de causis sanxit: cum enim sacerdotes Christi Dei, et homines administri sint, eiusque cum in administratione caeterorum sacramentorum, tum potissimus in liturgiae sacrificio, et precationibus Deo, pro peccatis hominum offerendis vices in terris gerant, aequum plane est, et rationi consentaneum, vt ab omnibus colantur, et amentur.
§ Quoniam vero Iesus Christus, quem nihil latere potest, egregie intellexit, quam difficilis ab hominibus ea doctrina iudicanda esset, quae pręciperet, vt vni marito, vna tantum sponsa, et vni sponsae vnus tantum maritus iungeretur indiuidui thori, quoad viuerent, societate conseruata, matrimonii sacramentum instituit, in quo sacerdotis opera interueniente confert Deus vtrique coniugi gratiam, et virtutem peculiarem, ac prorsus diuinam, vt et ament inter se, et legem matrimonii indiuiduam coniunctionem [10v]vitae inducentem, ad mortem vsque obseruent. Hac diuina gratiae cęlestis luce in matrimonii sacramento coniugum animis communicata, praecepto continentiae maritalis, quod gentibus fidei splendore, et gratiae diuinae praesidiis orbatis durum videtur, et intolerabile, omnes qui Christiano nomine censentur, facile obediunt. In quamcumque enim Christiani orbis partem oculi incidunt, vni viro vna vxor, et vni vxori vnus vir eo foedere copulatur, vt neque separatim habitent, neque patiantur, alterum noui coniugii ergo ab alterius societate vnquam diuelli.
His, aliisque institutis a Deo sacramentis, tantam gratiam, et virtutem Christiani, nisi in susceptione ignaui sint, et negligentes, percipere solent, vt facile illis sit, vel hoc vno praesidi suffultis diuinae legis praeceptis obtemperare. Quamobrem, Iesus Christus, qui legem condidit gratiam et virtutem liberaliter, et munifice largitur ad obediendum legi necessariam. Vnde fit, vt et altissimum legis diuinae apicem, ad quem homines propriis viribus freti attingere nequeunt, auxiliis gratiae, et virtutis in hisce sacramentis a Deo collatę, facili negotio conscendant. Igitur sanctissima lege constituta, legisque seruandae remediis, et auxiliis diuinitus assignatis pollicitus est benignus Legislator Deus iis, qui spes suas in se figerent, et in praeceptorum obseruantiam accurate euigilarent, meritorum suę mortis, et perpessionis communionem, ad scelerum veniam, et praemium vitae beatę a Deo patre suo impetrandum. Pollicitus praeterea est, se a mortis caligine invitę lucem propria virtute reuocandum: futurumque deinde vt corporis, et animi gloriosi modiale cursum nequaquam retardante in caelum ascenderet. Vnde tempore in arcano mentis suae consilio destinato in hunc mundum iterum venturus sit, vniuersas generis humani causas qualesquales fuerint Iudex cogniturus. Tunc etiam excitatis a tumulo corporibus, et in nouam formam accedente anima reparatis, quisque poenam pro meritis, aut praemium assequetur. Quicumque enim Christi seruatoris doctrinę fidem habuerunt: eumque cognoscentes, et amantes de hac vita quasi de statione cum gratia decesserunt: digni iudicabuntur, qui paradisi beato gaudio cum Deo perfruantur, ea animi, et corporis gloria in omni aeternitate cumulati, iisque oblectamentis circumfluentes, quae nulla inuestigatio, nulla [11r]solertia, nulla denique humana ratio cogitare potest: atque vt semel dicam, quibus Deus ipse, qui summum, et infinitum bonus est, omniumque bonorum origo, et fons, cumulatur, et circumfluit. Illi vero, qui legem, et doctrinam huius diuini magistri admittere noluerunt, Deo suo amorem, et obsequium denegantes, digni iudicabuntur, qui cum daemoniis poena perpetua apud inferos torqueantur: ignis nimirum, qui nunquam extinguitur, populatrice flamma incensi, aliisque tormentorum, et cruciatuum generibus, quae nulla vnquam ingenii humani solertia cogitauit, aut finxit immaniter excruciati
§§ Haec est fidei catholica sanctio, haec lex, quam Christus seruator noster, verusque Dei filius, dum in terris egit, accurate docuit. Hanc ille miraculis infinitis, operibusque diuinitatem testificantibus abunde confirmauit: nunc aegrotis sanitate restituta: iam cęcis oculorum aspectu reddito, interdum mortuis in vitam reuocatis, aliisque praeterea virtutum signis admirabilibus, et stupendis frequentissime editis. Ac enim vero cum ille tam sanctę legis promulgatione id vnum assequi niteretur, vt vitiorum fibras extirparet, et diaboli fraudes eluderet: Iudaei quippe qui superbi erant, et peccatis inquinatissimi, dicta bene interpretabantur male: illi praesertim, qui literarum, et sacerdotii commendatione cęteris excellebant. Angebat homines mente in terra defixos ea res, quod Iesvs Christvs, dum populum ad beatae vitae studium, et morum sanctimoniam hortabatur, illorum cum reprehensione mendacia, et dolos cum insectatione aperiebat. Quamobrem, Ethnicorum vires ad suum agmen, et consilium associantes, omni odio, et fraude suum obiargatorem persequi decreuerunt, ac tandem extremo supplicio afficere, persuasi mortis violentiam legi pariter, et Legislatori interitum allaturam: sibique in posterum sine vlla auctoritatis publicae, et dignitatis iactura liberam fore ad vitia, quibus antea adhaerebant, reditionem. Ignorabant nimirum machinationes, quibus insectari, et occidere autorem vitae moliebantur, in ipsorum perniciem redundaturas, suisque artibus id perfectum iri, vt Christus ignominiosae crucis acerbissimos cruciatus, prout ipsemet decreuerat, atque optabat, pateretur, atque adeo morte obita poenas peccatis hominum debitas omnino exol[11v]uerunt. Quamobrem, videns IESVS se a Iudęis ethnicorum militum facto agmine ad mortem inuestigari, noluit fuga, latebris, aut defensione vlla inimicorum conatus eludere, et saluti suae, cum facile posset, consulere, imo sponte obuiam illis venit, vincula, et prehensionem minime deprecatus. Vt tamen omnibus notum esset, se animo non inuito vinculis constringi, et, vt nos a culpae seruitute redimeret, mortem expetere, ac denique nullam vim satis esse, modo reniti vellet, ad diuini corporis prehensionem, aut interitum: in congressu militum gladiis, lanceis, et furioso conatu ad certissimam perniciem accurrentium, vel vno verbo, quo illos, quem quaererent, interrogauit, ad terram omnes tam insigni formidine consternatos deiecit,vt viribus destituti, non ante humo se excitare potuerint, quam assurgendi facultatem ipsemet Dominus, qui deiecerat, benignissime concesserit. Facultate igitur surgendi militibus data, cum adhuc Iudęi seruatoris sui virtutem, et numen, quo vel vno verbo sacrilegum agmen prostrauerat, prae caecitate non agnoscerent: ad maiorem furoris, et iracundiae rabiem conuersi in eum manus iniecerunt primum: deinde verberibus crudeliter pulsatum, et spinea corona capiti imposita derisum, morte damnarunt: ac postremo crucis ligno ignominiose affixerunt. Non intellexerunt miseri, eo facto compleri omnes pollicitationes, et mysteria, quae Deus multis retro seculis per viros sanctitate claros, et prophetiae dono spectabiles de aduentu, et morte huius seruatoris praedixerat. Quare cum ad hunc modum amore hominem impulsus se Christus, qua homo erat, agi in crucem animo scienti, et volenti vidisset, omnia supplicia nobis propter vitae scelera irroganda ipsemet tulit, offerens Deo patri suo mortis, quem perferebat, acerbissimos dolores, vt et iustitiae diuinae scelere hominum offensae satisfieret, et peccata nostra remitterentur: postulans insuper a patre, vt amore dilecti filii permotus iis crimina condonaret, qui se cruci affixerunt, et illis praeterea, qui in se crederent, et sperarent mortis sanctissimae mysteria animo recolentes. Perpendit de cruce tres circiter horas, donec in ea mori voluit. Illo sanctissimam animam efflante, ecce tibi res omnes creatae insolitae maestitiae, quem conceperant propter Iudaeorum, ethnicorumque flagitium, quo in morte filii Dei, et autoris sui se [12r] obstrinxerunt, inusitatam edunt significationem. Sol meridianis horis splendidissimus subita caligine aspectum adimente obducitur: terra tremore tota concutitur: petrae, et montes, scinduuntur: suscitantur e tumulis funerati quam plurimi, qui passim testificati sunt, hunc, qui moreretur, verum esse Dei filium, et humani generis liberatorem in lege promissum: execrati sacrilegam immanissimi sceleris truculentiam, quo se Iudęi dominum suum occidentes flagitiose obligarunt. Quibus rebus illud effectum est, vt plerique ex iis ipsis, qui Christum in crucem sustulerant, signa, et facta, quę attonitis sensibus vsurpabant considerantes, in Dei se gratiam, et amicitiam reciperent.
§§ Eo ipso, quo mortuus est die dominus, ac seruator noster, corpus ex anime a discipulis sepulchro illatum est: animuus vero mortis, et poenarum victor, ad inferorum sedes descendit: vnde liberatis a cacodaemonum potestate animis piorum hominum, qui in eo spes suas collocarunt, et prophetarum dictis fidem habuerunt, quadraginta horis a morte exactis, die tertio, cum ad sepulchrum vigiles Iudęorum excubiae pernoctarent, animus sanctissimus corpori sepulto mirabiliter est copulatus. Excitatus ergo Dominus a sepulchro victoria, et triumpho clarus, atque splendore sui corporis mirabiliter circunfusus, tantum terrorem militibus, qui ad custdiam sepulti corporis excubabant, incussit, vt pauentes, pene exanimes ad terram prono impetu ruerent. Quare ad vitam reuocatus discipulis, et aliis hominibus, qui illius viuentis adhuc, et spirantis dicto audientes fuerunt sui videndi copiam fecit: et quadraginta dierum mora post resurrectionem suam interposita, qua deserere suos noluit, versatus est iterum inter homines familiariter, seque, vt testimonium resurrectionis certissimum extaret, contrectari discipulorum manibus permisit. Id, quod impse olim non solum veridico prophetarum ore, sed suo etiam in quotidianis hortationibus, quas ad populum habuit plurimas, prędixerat euenturum. Etenim de morte sua, resurectione, in caelestem patriam ascensu, de que omnium futurarum rerum, quę de se propheticis vocibus enunciatę erant, admirabili ordine differere frequentissime consueuit. Quadraginta dierum expleto numero, quibus inter suos versatus est, discipulis, cęterisque fidelibus in montem Galileae (quę est prouincia Palestinae non magna) coëuntibus palam se videndum [12v] exhibuit, affirmans temporis rationem postulare, vt ex hac lacrymarum valle in caelestem illam patriam conscendat. Hortatus praetera suos est, vt per omnes mundi regiones peruagantes crebris concionibus, et assidua declaratione huius legis sanctissimae homines a mentis caecitate liberarent, et a tenebris, quibus delusi futilem mendaciorum inanitem sequuntur, vanas simulachrorum figuras, et de mortuorum pictas imagines diuinis honoribus afficientes, ad fidei diuinum, et splendorem vindicarent. Addit iis ingentem quidem rerum aduersarum tempestatem illorum capitibus incumbere: coeterum permulceri posse omnes laboriose vitae molestias iucunda expectatione aduentus spiritus sancti, quem ipse e caelo missurus esset in terras, cuius illi fortitudine, et gratia cumulatissime ornati omnes mundi oras ea felicitate illustraturi essent, vt aerumnarum, et periculorum, quae in promulgatione diuinae legis subire omnino necesse erat superata magnitudine, innumerabilem, ac pene infinitam hominum multitudinem sub legis huius obedientiam subiicerent, atque in viam beatae, a qua decreuerant, facile reducerent.
§His aliisque rebus discipulorum caetui consilio manifestatis, vt eas mundo, qua latissime patet euulgarent: vtque gentes fidem suam, et legem recepturas ad sacrum fontem in nomine Patris, et filii, et spiritus sancti lustrali aqua expiarent, vsus est oratione quadam diuina, qua et moerentes consolatus est, et formidolosis robur, et vires contulit. Denique omnibus sigillatim persalutatis, et benedictione impertita, ad cęlum propria virtute euolare caepit maiestatis incredibili paratu oculis aspectantium exhibito: secumque efferens pretiosum, maximeque oculis aspectantium exhibito: secumque efferens pretiosum, maximeque visendum animarum sanctorum patrum comitatum, quos ab inferiorum tenebris in lucem cęlestem vindicauerat, Angelorum innumerabilium laetabundum agmen onuium habuit. Ab oculis ergo discipulorum nube interposita subductus caeli beatas sedes adiuit, vbi ante omnia aeterno patri diuitem animarum, quas Erebo trimphato secum extulerat, praedam victor repręsentauit. Pater caelestis triumphantem de morte, et peccato filium honorifice excepit, atque humanae naturae dignitatis ratione perspecta altissimam supra omnes Angelorum choros, et diuinissimam gloriae beatę sedem illi donauit: vbi assiduis precationibus veniam peccatoribus, qui in se credunt, et confidunt a cęlesti patre efflagitat, vt vel ex hoc vno argumento compertum sit, neminem in possessionem hęreditatis ęternę venire posse meritis, et precibus seruatoris sui destitutum. [13r] SVscipientibs adhuc modum in caelum discipulis, caeterisque Christianis, qui fere quingenti numerabantur, et quae fiebant cum admiratione considerabant, vbi (Christum ascendentem nubes ex oculis ademit, duo Angeli de caelo deuolarunt, qui voce humana vsi ore laetabundo dixerunt, non esse cur obstupescerent domini sui conspectu in caeleste regnum cum gloria, et maiestate ascendentis: siquidem parem gloriam, et maiestatem ostenturus erit cum iterum mundo senescente, et ad finem properante adueniet omnes homines iudicaturus.
§§ Atque vt homines facilius in animum inducerent, hanc legem sanctam esse, et omnino diuinam, ipsemet Legislator Christus dum adhuc in mundo versaretur, cum posset in suam scholam asciscere ad promulgationem nouae legis homines literis, opibus, et potentia caeteris insigniores, eos huic muneri obeundo noluit destinare: imo ex omni hominum numero discipulos duodecim elegit, quorum siue genus, siue munia consideres, ignobiles erant, et imperiti. Hamo enim, et rete piscibus insidiari soliti ex piscatu quaestum faciebant: nemo autem nescit piscatores genus hominum esse rude, imperitum, et ad vitae sordes abiectum. His hominibus, quos Apostolos vocauit, eam prouinciam iniunxit, vt per omnes Orientis, obeuntisque solis plagas dispersi concionandi munere strenue fungerentur. Atque hoc officij munus, vtreque obirent, decimo postquam in caelum ascendit die discipulis omnibus in vnum locum, vbi spiritus sancti donum promissum expectabant, coactis, et orationi diluculo vacantibus, adfuit repente spiritus diuinus tantam aduentu suo sapientiam, tantam fortitudinem, tam insignia beneficia illis conferens, vt cum subito omnium gentium varia idiomata pernoscerent, et diserte loquerentur diuulsi a mutuo conuictu sint, legem hanc sanctissimam in diuersis mundi regionibus magnifice promulgaturi, quam illi postmodum miraculis innumerabilibus ad confirmationem veritatis passim editis confirmarunt, debilibus in nomine IESV Christi pedum agilitate restituta, caecis oculorum luce reddita, energumenis a Dęmonum incursione liberatis, de mortuis ad vitae vsuram reuocatis, aliisque operibus stupendis partim dum viuerent in terris, partim post mortem a caelesti patre ad humanam vtilitatem impetratis. Tanta itaque fuit et tam insignis eorum diuina virtus, et gratia, vt [13r] cum potentissimi quique, atque opinione hominum in mundo sapientissimi ad opprimendam veritatem, et impinguendam legi, quam enunciabant, falsitatis calumniam furenter insurgerent, ipsi rerum ignoratione, et domestica paupertate inter populares suos alioquin ignobiles perficere potuerunt, primum vt literarum cognitione illustres in mundo Philosophi rationibus fidei conuicti, ad legis huius obedientiam perducerentur: tum vt Reges, Principesque gentium toto orbe dominantium, qui eos supplicii, et odio iniquissime insectabantur, cum neque miraculorum euidentiae repugnare possent, neque virtuti diuinae Dei seruos protegenti, Christianam religionem professi sunt, et expiatoriis fluctibus abluti se, suorumque imperiorum integras prouincias, vt Christo nomina darent, diligentissime procurarunt. Quae res iis, qui legere sciunt, ex historicorum libris in diuersis orbis terrarum plagis luce veritatis praeeunte scriptis satis est comperta, et cognita. Neque vero a Christianis solum autoribus rerum tam insignium memoria fidelibus est conseruata monumentis, sed ab ispsis etiam Iudęis, et scriptoribus ethnicis, qui rem tam illustrem, et ante oculos positam, quanuis prae inuidia vellent, non potuerunt occultare. Quo fit, vt nemini deinceps fas sit de admirabili diuinę virtutis potentia, qua haec omnia gesta sunt, vllo modo dubitare, cum constet, nullis humanis opibus, aut haec fieri potuisse, quae incredibilia videntur, aut legem tam inusitatam, et nouam, ac proinde genio, et voluptati inimicam stabiliri vllo modo potuisse. Ex hoc argumento, atque ex laborum tolerantia, quos plurimos, et assiduos perferunt ij, qui hanc legem promulgatum in Iaponiam veniunt, satis intelligitur, et veritatem in ea contineri, et Dei incredibilem virtutem. Si enim illi propterea vitam in hac prouincia agerent,vt a vobis commoditatem aliquam, aut temporarium lucrum expeterent, profecto eius legis praecepta nequaquam inculcarent, quae et aequitati suffragatur, et sensuum illicitis voluptatibus bellum indicit. Eam potius legem docerent, quae sensus vestros desiderata suauitate delineret, et rerum, quas impure appetunt, concessione demulceret. Imitantes nimirum Xaca et Amida concionatores, qui eum sibi scopum interdicendum proponunt, vt quemcumque auditorem eo petrahant oratione, quo ducit voluntas vitiosa. Illud insuper vobiscum considerate, concionatores, [14r] in Iaponiam transitis terrae, marisque immensis spatiis appulsi sunt pręterquam quod opes, quas secum intulerunt, expensas fecerint non mediocres, diuitiis, aliisque vitae commoditatibus in sua quemque patria circunfluere posse: nec huc venisse ad necessitatem vllam, vt quisque fortassis cogitabit, qua in domestica paupertate premerentur, leuandam. Vnum sibi dumtaxat lucrum amplissimum constituunt, et summum, si obtineant, vt in animarum vestrarum salute procuranda caste versari possint, et religiose. Patiuntur molestias, et incommoditates prope infinitas constanti animo, vt et Deo seruiant, et animos caecitate, et fraudibus, quibus implici viuunt, eripiant: nullam interim laboribus, et detrimentis, quibus vndequaque circumueniuntur, remunerationem aliam exoptantes nisi aeternam, et diuinam, quam vt assequantur, nullos metuunt labores, nulla vitae pericula reformidant.
CONCIO TERTIA
In qua agitur de Resurrectione de mortuorum,
et de iudicio extremo.
QVONIAM in exhortationibus hactenus habitis de iudicio extremo, de resurrectione mortuorum, de inferorum poenis, et de paradisi gloria frequentem fecimus mentionem: cum tam illustrium rerum cognitio praeterquam quod necessaria sit, incredibilem vobis afferre possit utilitatem, opere pretium erit singula harum partium mysteria accurate explicare. Quod igitur ad iudicij extremi, et resurrectionis de mortuorum futurae rationem attinet, quae duae res cum primis sese offerunt explicandae, Christus dominus diuinitatis emissarius, et humanae salutis affertor oratione non obscura mundo declaravit debere homines dissoluta in morte animae, et corporis coniunctione ante diuini iudicis tribunal, vt iudicium priuatum subeant, constitui, vbi anima, quae mortis expers est, discussis diligenti examine vitae meritis, immortali poena, aut praemio afficietur. Quia haec sententia ita occulte pronunciatur, vt in hominum cognitionem venire nequeat, instituit sapientissimus rerum omnium effector Deus futurum iudicij universalis diem in quo omnes homines, qui vsquam fuerunt ex omnibus mundi regionibus in vnum locum aggregati disceptationi suae causae, communique orbis terram quaestioni exactissime discutiendae interessent, et sententiam supremi iudicis publice proferendam auribus vsurparent. vt vel hac ratione agnoscerent omnes aequissimam diuinae iustitiae bilancem bonis praemia, et malis supplicia pro cuiusque meritis destinasse. Quo circa a Deo ipso edocti praescimus, in fine, quem ipse mundo praescripsit, redituros esse in uitam omnes homines corporibus denuo cum animis diuinitus copulatis. Qua copulatione facta omnes ministerio, et opera Angelorum in locum quendam deducentur, ubi Deo iudice sententiam audient, poenam, vel praemium animae simul, et corpori sem[15v]piternum decernente, huius iudicij, et resurrectionis hominum ordinem, et modum discipulis suis frequenter aperuit, admonens eos, vt per vniversum terrarum orbem, quae ab ipso didicerant, palam enunciarent. Ordo autem iudicij futri ita habet. In fine occidentis mundi, de quo praeter Deum nemo quicquam comperti habet, torpescentibus ignauia hominibus, et incumbentium sibi malorum procellam ne suspicantibus quidem, repente coelum, terra, mare multis, et inusitatis prodigiorum monstris concitata terrificas oculis species obijcient, quibus tantam mortalibus incutient formidinem, vt multi prae metu examinati moriantur. Sol, et Luna obscurabuntur, omnique splendere diuina virtute occultato, mundus caligine circunfundetur, terra stupendis tremoribus quatefacta quiescere haud poterit: mare supra omnem terrae altitudinem exundantium fluctuum immanes cumulos extollet. Terrore homines pariter, et belluae tam insolito paventes voces edent, rauco gemitu intercisas. Ad hunc rerum statum ignis vi divina accedet in omnes mundi partes devastatrices euomens flammas, qui brevissimo tempore hominibus pariter, et bestijs incendio extinctis, rebusque omnibus, quas corripuerit exustis, et deuoratis, terram, et mare mundissima specie inducta a faecibus expurgabit. Hominibus ergo omnibus morte absumptis, Angelis suis Deus imperabit, ut instar clangentium ad significationem pugnae tubarum tamquam maiestatis divinae laudatissimi praecones, omnes in uitam homines a morte euocent. Quo fiet vt omnes de mortuorum animae Deo agente proprijs corporibus, quibus in mundo coniuncte vixerant, restituantur, corporibus a puluere, in quem fuerant redacta in formam pristinam, quam in hac vita habuerant, excitatis. A tumulis ergo rediuiui homines Angelorum opera in spaciosum, et amplissimum locum momento temporibus ducentur, ubi ij, qui dei gratia conciliata e uita demigrarunt, corpora sua videbunt perfecta, et pulchra omni deformitatis vitio, et foeditate, quam, dum apud nos agebant, deturpabantur, prorsus sublata. Quare corpora sua vndequaque integra, speciosa, et splendida perfusi laetitia immortali admirabuntur. Qui vero lethifera peccati tabe corrupti animam efflarunt corporum iniquo, et foedo pondere torpescentium conspectu absterrebuntur.
Collectis in vnum caetum omnibus, qui vnquam fuerunt, hominibus, ante omnia gloriosum, et salutiferum Christi Dei, et seruatoris nostri vexillum in coelo conspicietur numeroso Angelorum agmine decentissime stipatum, qui illud es cum reuerentia, et honore gestabunt, quo affici par est salutare lignum, in quo et mundi redemptio constitit, et ex quo, omnium, qui in possessionem aeternae felicitatis venturi sunt, spes salutis certissima pependit. Crucem igitur tam insigni gloriae luce coruscantem christiani videntes, qui eam venerati sunt, et adorarunt, incredibilem voluptatis laetitiam intimis sensibus percipient non ignari, bene secum actum iri in cognitione suae causae, et pronuntiatione sententiae, siquidem crucem praesentem, quam immenso gloriae splendore rutilare vident, viui adhuc, et spirantes colerunt. Contravero superstitione imbutae gentes, et omnino omnes, qui crucis virtutem agnoscere, et maiestatem venerari noluerunt, imo eam pariter, et Christi seruatoris nostri ex ea pendentis perpessionem calumniati sunt, partim immensis cruciatibus misere coangustabuntur, partim horrendae expectatione sententiae pauebunt: cuius seueritatem qualis sit futura, ex maiestate, et gloria salutiferae crucis, quam dum viuerent in mundo aspernati sunt, facile coniectabunt. Itaque stipati omnes, qui damnandi sunt foedo daemonum infernorum grege, et horribilibus spectris: illi vero, quibus beatae patriae haereditas adiudicanda est, Angelorum innumerabilium honorifico comitatu, dum animi pendent, en subito in coelo Christus orbem iudicaturus apparebit iuxta crucem, in qua olim de morte moriens triumphauit, septus Angelorum, Virginisque matris suae, et Apostolorum lucem quoquouersus diffundentium illustrissima societate. Maiestate igitur, et gloria tam admirabili decoratus, vt nulla oratione explicari, nulla cogitatione comprehendi valeat, vultum suum roseo colore, et radianti laetitia suffusum illis ostendet, qui ad societatem beatae vitae, et gloriae nullo aevo interiturae ascribendi sunt. Caeteris vero, qui ad supplicium sunt damnandi, ostendetur aspectus eius irae, et furoris flamma adeo incensus, vt nulla res sit, cui tanta queat comparari indignatio. Atque vt ab omnibus, qui adsunt aequitas pronunciatae sententiae vel inuitis comprobetur: ex vna parte beneficia commemorabit cum alijs modis, tum potissi [16v] mum crucis interueniente mysterio, in hunc mundum collata, quae adeo aperta erunt, vt at nemine ignorari possint, aut negari. Ex altera parte latebrae, et recessus omnes animorum intimi diuinitus patefient vt in conscientia vniuscuiusque tanquam in libro videatur, quidquid vitio, aut virtuti affine in vita gestum est. Explicabuntur rerum occultarum implicati sinus, eorumque merita ante oculos statuentur, qui et fidele obsequium Deo praestitere, et vitam in peccatis actam longissime respicientes optatam condonationem cum lacrymis, et vero dolore, antequam spiritus e corpore excederet, impetrarunt. Non occultabitur eorum infinita malitia, et ingrati animi peruicacia, qui neque in Deum crediderunt, neque de peccatis, quibus in animo suo Dei imaginem deformarunt, ante mortem doluerunt. Detectis adhunc modum vtriusque multitudinis, vel peccatis, vel meritis, quorum ratio, et numerus virtute diuina dicto citius constabit, Christus viuorum, et mortuorum iudex integerrimos pro tribunali sedens Angelorum omnium consensu, et iustorum hominum approbatione summa sententiam publice promulgabit. Ea sententia decernet in primis, vt pij homines, et bene de virtute meriti animae, corporisque coniunctione, et gloria hilariter triumphantes, ad immortalis gaudij, quam meruerunt, fruitionem, vt vere beati sint, secum conscendant. Deinde stauet, vt omnes improbi, et vitae flagitijs addicti cacodaemonum stipante caetu ad inferos exturbentur, vbi poenarum exquisitissima varietate, et multitudine perpetuo torquebuntur. Mox Christus hominum seruator, et iudex Angelorum pariter, et iustorum hominum nobilissimo choro circumdatus, momento temporis in caelestem patriam, vnde adiudicandum descenderat, se recipiet, vbi laetissimum gaudij felicis fructum nulla molestia inquinat, nulla cura interpellat, nullus dolor contaminat, nulla formido inficit, aut aegritudo corrumpit. Alia parte, terra fatiscente elemento findetur, atque immanissimis hiatibus vna cum daemonijs, relictisque post conflagrationem mundi sordibus, homines, quos Iudex Deus ad inferorum sempiternos cruciatus damnauerat, subito deuorabit. Hic finis est, quem Christus, cum adhuc terras incoleret, faeminis pariter, ac viris, tam probis, quam improbis, mundoque, vniuerso praedixit affuturum.
Quod ad iudicij huius rationem attinet, admirabilemque de mortuorum resurrectionem, licet ea res tota supra naturam sit, et ex diuina virtute dependeat, ac proinde rationibus humano ingenio excogitatis, et inuentis concludi satis nequeat: tamen si expendere omnia, quae circunstant, et perscrutari singula, non oscitanter voluerimus, stabiliri firmissimo aequitatis fundamento doctrinam hanc totam comperiemus. Et quidem, vt de iudicij extremi die primum dicam, naturali rationis humanae praeeunte lumine intelligitur, conuenire omnino, vt dies constituatur, in quo omnibus omnium seculorum hominibus in spectantibus, et audientibus singoli quid de ispis iudicatum fuerit, cognoscant. Haec vero conuenentia cum ex Dei sapientissimo consilio, tum ex communis vitae ratione perspici facile, et demonstrari potest. Et quidem opus esse, vt iudicij extremi dilucescat aliquando mundo dies, idque ad diuinam prouidentiam spectare, ex his, quae subijcientur rationibus, aperte intelligitur.
Prima ratio est, quia, vt in principio huius tractactionis disseruimus, Deus in omni operum diuinorum efficientia tantam perfectionis, tamque exactam ratiotiem habet, vt nec minimam vitij, aut defectus notam admittat. Ex quo illud consequitur, vt tanquam iudex integerrimus, et, aequitatis obseruantissimus, a nobis sit colendus. Quare omnis ratio postulat, vt ad iustitiae libram, examinatis hominum causis, quae in vtramque partem recte, vel perperam sunt facta, congruentem habeant remunerationem. Innumera enim diebus prope singulis exempla iniustitiae oculis stupentibus vfurpamus, ipsosque, quod plus est, iniustitiae ad ministros, et scelerum satellites magnis auctos opibus, et honoribus eximijs florentes, vitam delitijs omnibus affluentem viuere, et tranquille finire. Contravero videmus, bonorum famam, et existimationem saepe petulanter laedi, et contumelijs ignominiose proscindi, vitamque honeste, et laudabiliter institutam laboribus, et aerumnijs, quae vix morte ipsa finiantur, conflictari, sic, vt multis vel ex hac consideratione in mentem venerit sacrilega quaedam suspicio, qua ducti affirmarent, vel Deum, qui mundum regeret, nullum esse, vel si esset, omnem prorsus huius mundi curam, et prouidentiam a se abiecisse. Videbant siquidem grassari impune laetiferam [17v]iniustitiae pestem, omneque peccandi licentiam per orbem volitare, et, quod iniquissimum est, nullis paenis flagitium constringi, nullis praemijs excellentem virtutem munerari. Vt igitur diuinae iustitiae praeclara commendatio extaret, secundum quam nullum scelus relinquitur impunitum, nulla honesta actio suo fraudatur praemio: atque vt nemo ignoraret, iustitiae integritatem, supplicium in hoc mundo, vel praemia meritis hominum debita longissimae expectationis mora aliquando extrahentem, dicta, et facta omnia si non in vita, saltem post mortem in loco diuinitus destinato ad aequalitatis nusquam fallentem normam exacte compensaturam: conueniens profecto, ne dicam necessarium, omnino fuit, vt iudicij vniuersalis dies orbi dilucesceret, in quo hac veritate ab omnibus explorate cognita, quanta, et quam laudabilis semper fuerit siue in poenis flagitio irrogandis, siue in recte factis gloria munerandis diuini numinis iustitia plane constaret. Haec enim, nube illa penitus sublata, quae mentibus hominum offusa in miserandam solvitur, ac pestilentem errorum pluuiam, effecit, vt de prouidentia, et iustitia Dei, dubia, ancipitique disceptatione ratiocinati mortales turpiter, et flagitiose non hallucinentur.
Altera ratio ex absoluta sumitur, et plane perfecta Dei iustitia, cui internae aequitatis sibi tantum cognitae ornamentum nequaquam satis esse potest. Opus enim preterea est, vt foras lucem suam efferat, et ab omnibus palam agnoscatur. Quia tamen humani moris est, vt post iudicium, in quo flagitiosi, et impuri grassatores de scelere conuicti fuerunt, et ad grave aliquod supplicium damnati, passim conqueri soleant dictitantes, iniuriam sibi cum supplicio calumniose fuisse irrogatam: nunc vero ad inferorum poenas exturbati homines hanc inter caetera flagitia prauitatem conseruant, vt sua errata extenuantes Deum de iniustitia accusent: idcirco opus fuit iudicij vniuersalis diem decernere, in quo omnibus manifesta sit Dei iustitia, quae semper conspicua fuit, in tribuendis muneribus, aut supplicijs ponderata meritorum dignitate. Id vero in occasu senescentis mundi haud dubie constabit, singulis hominibus conscientiae suae virtutes omnes, et vitia, veluti ante oculos ad spectaculum constituta inusitato miraculo ita introspicientibus, vt proprio testimonio conuicti, laudem diuinae debitam, quan[18]tumcunque a recta ratione auersi sint, negare possint, nec audeant. Tertia ratio inde vim habet, quia perique mortales quandiu has humiles, iacentesque terras incolunt, Deo propterea sub ira sci solent, quod in rerum siue aduersarum, siue ad voluptatem fluentium, successu personarum, non meritorum discrimina videatur spectare. Crudelitatis insuper calumniam iustitiae diuinae affingunt quod ob vnius dumtaxas lethalis culpae labem, homines interdum caetero qui bonos sempiternis destinet inferorum cruciatibus. Alij non sine impia obiurgatione Deum insimulant, quia diffusa per orbem euangelicae doctrinae luce, ante sint condemnati, quam Christi seruatoris hominum opinio ad eos fuerit perlata. Vt ergo liquido constet, Deum non personarum diuersitate aestimata, sed meritorum pondere ad iustitiae examen adducto, supplicij gravitate magnitudinem culpae nequaquam superante, suam cuique tribuere dignitatem, ad diuinam videtur aequitatem pertinere, in publico hominum conuentu falsam hanc opinionem radiantissimo veritatis gladio aliquando iugulare.
Caeterum si hominum conditionem, et status vitae communis spectes, par esse, vt ruenti in occasum mundo dies vniuersalis iudicij affulgeat, sequentibus argumentis, facile in animum induces. Prima igitur ratio est, vt constricta eorum mens conscientia flagitiosae vitae teneatur, nec quisquam in posterum criminum, quae turpiter commisit inficiatione vti possit, aut accusatione aliqua legis diuinae aequitatem, quod difficilis sit, impudenter calumniante. Idcirco iudicij vniversalis dies pręstituetur, in quo animi aperta testificatione quid virtuti, quid vitio affine gesserint, Deo auxilia ad honestas actiones suscipiendas necessaria nunquam denegante, ante summi iudicis tribunal exhibebunt. Stringentur nimirum rabie plusquam ferina improbi, quod tam munifica diuinorum munerum liberalitate, quae in vita ad manum (vt dicitur) habuerunt, turpi otio languentes neglexerint, simulque intelligent miseri, quantumcumque a rationis iudicio alienati olim extiterint, quanta cum facilitate legi diuinae obsecundare potuissent, videntes in ijs, qui beatae vitae opibus, et gloria circumfluent, innumerabilium operum, quibus, dum in ijsdem olim terris vixerunt, studiose vacarunt, admirabilem pulchritudinem, et lucem auersos a pietate [18v]oculos praestringentem.
Accedit, tam honestis, quam vitiosis actionibus, in amplissimo communis vitae theatro propositis publicum, siue praemium, siue supplicium ex praescripto rationis ad iudicari oportere. Illos etiam qui alijs occulta fraude imponunt, si in flagitio deprehendatur dignos esse putamus, quorum nefariae machinationis inuoluerat publice euoluantur, vt neque ipsi insidiari fraudulenter audeant, neque alij malo exemplo ducti similibus insidijs abutantur. Idem fere in munerum largitione videre est, quaę propterea publice conceduntur, quod amplior inde, et illustrior benemeritis gloria existat, et ijs, qui sanctas illorum, et studiosas functiones vident, ardens ad honestatis amorem, et inflammata oriri soleat concitatio. Quod si inter homines haec iustitiae integritas elucet, aequissimus profecto est, vt in examine, quo probitas, cum improbitate comparatur, idem splendor pulchrius emineat, et ostendatur illustrius. Necessarium igitur fuit, diem iudicij vniuersalis Dei prouidentia destinari, in quo hominum spectante multitudine infinita praemio quisque, aut poena pro dignitate afficeretur.
Tertia ratio inde efficax est, quia licet in priuato iudicio, quod eo ipso die peragitur, quo vitae occumbentis periodus clauditur, animus excedens e corpore damnationis meritae iudicium subeat: non tamen condemnatur, in terra relictum corpus imo maiori plerunque, quam par sit, funeris pompa, et tumuli fastu decoratur. Non condemnatur fama, et praeclara nominis existimatio, quae post mortem viuorum, in viuorum delusis falsa opinione animis insidens, iniustissimis hominibus populorum praesente praedicatione, et literarum sempiternis monumentis saepe solet adblandiri. Igitur, vt horum etiam bonorum, quae imperiti vt magna, et eximia admirantur iactura fiat, vtque sua cuique corpori flagitiorum administro damnatio accedat, cum ratione videtur conuenire, vt iudicij vniuersalis dies decernatur, in quo omnes de mortui tubae diuinitus personantis clangorem audientes a tumulis suscitentur praemium, aut poenam ad vtranque partem humanae integritatis, aut corruptelae pertinentem adepturi. Ex dictis perspicitur, lumen intelligentiae humanae, et naturalem aequitatem postulare, vt tandem aliquando iuxta Christi praedicatio [19r]ne iudicij vniversalis dies fesso orbi, et ruenti concedatur.
Quod ad resurrectionem hominum spectat, Christus, a quo rebus humanis mirabiliter consultum est, hominum de mortuorum et foeminarum communem fore a tumulis suscitationem, affirmauit. Quae res, si in speciem dumtaxat externam intueamur, difficilis videtur, et minime digna, cui fides aliqua habeatur: at vero si in intimam naturae vim introspicimus, conveniens sane videtur, et rationi consentanea.
Atque, vt argumentis credibile reddatur hoc mysterium, quod barbaris incredibile visum est, nonnullas subijciam rationes. Prima ex eo vim continet, quia animus pars hominis est, et non totus homo. Conflatur enim hominis integritas ex animo pariter, et corpore. Quare cum homini quicquid laudabiliter, aut viciose agitur, vel dicitur ascribi soleat, non vero animo soli, aut corpori, fit, vt toti homini ex suis partibus integro, et perfecto, non vero huic, vel illi parti iustitiae libra supplicium irrogare debeat, aut lauream concedere. Sequitur igitur, diuinae iustitiae, et humanae aequitati conuenire, vt animus in suum corpus redeat, atque adeo idem ipse homo, qui se flagitio viuus deuinxerat, mortuus Dei subeat iudicium.
Altera causa est, qua licet peccati, et virtutis sedes voluntas sit, voluntas autem in viribus animi numeretur, ac propterea tam praemij, quam supplicij potior, et excellentior pars animo debeatur, eum tamen corpus, quae est altera hominis pars, imperio rationis obtemperet, et rerum omnium, quae infeliciter accedunt, in commoditates perferat (flagellis enim laeditur, ieiunijs intabescit, poenis torquetur, doloribus angitur, atque alijs operibus excarnificatur fieri solitis ex poenitentiae praescripto) aequum sane est, vt post mortem gaudio, quo animus perfunditur, omnino expers non sit. Insuper idem corpus auidis sensibus voluptatum a peccatis nascentium multo maximam partem improbe consectatur: afficitur enim libidinosa, et illicita delctatione interdum, plerunque ciborum iucundissima varietate capitur, caeterasque omnes vndequaque cupidissime haurit voluptates, quibus in hac misera, et aerumnosa vita homines petulanter solent, et impure deliniri. Neque vero solum affluentes sensibus oblecationes admit[19v]tit, sed etiam magna ex parte hominibus ad vitia pronis peccandi, praebet occasionem. Illi siquidem vt ventri seruiant, et corpori oblectamenta qualicunque aucupio venari possint, cum graviter delinquunt, tum delicti impunitatem procurant. Ex quibus consequitur ad iustitiam diuinam pertinere, corporibus, quorum ministerio animus in vita vsus est, praemium vel supplicium saltem post mortem assignare. Quae meritorum compensatio fieri protecto nequit, nisi in die vniuersalis iudicij corpora in puluerem redacta Dei virtute humo excitentur.
Tertia confirmatio eft, quia animus altera pars est, et forma hominis, cui duo virium genera insunt. Ex ijs quaedam materiae expertes sunt, ac propterea absque vllo corporis adminiculo agere possunt, et suo munere probe defungi, quales sunt intelligentia, et voluntas. Aliae corporae sunt, et cum materia coniunctae, quae idcirco, si corporis instrumentum, quo in primis egent, se moveas, actiones suas exercere nequeunt: atque hae sunt sensiles potentiae, et virtutes. Quoniam vero animis a corporum societate solutis, ac liberis, adhuc hę virtutes tanquam in fonte insunt, a quo profluendi vim accipiunt, ita vt corporibus redditi fungi sensuum officio, et veluti famulatu possint, quo separati omnino carebunt, opus profecto est, ne huiusmodi mentis humanae vires post corporis in cineres abeuntis extinctionem, otiosae, et superuacaneae videantur, vsu agendi, et nitendi contra propensionem suae naturae, perpetuo sint orbatae, ex quo fit, rationi, et aequitati consonum esse, vt in corpora sua animi iterum includantur, quo superioris animae partis vires iuxta naturae insitam propensionem exerceant, et sensuum, qui inferiorem partem obtinentes corpori insunt, ministerio vtantur.
Accedit huic argumentationi ex eo robur, quia, vt diximus, duae existendi rationes in animo perspiciuntur. Vna, quam a se ipso habet vi spiritali, et a corpore minime dependente praeditam: altera, quam eatenus obtinet, quatenus est corporis eximia, et praestantissima forma, in cuius organis inhaerentes sensus moderatur, et regit. Quoniam vero vtraque existendi ratio in operationis vsu sita, animo naturalis est, accidere necesse est, vt in migratione a corpore, qui altera existendi, et viuendi parte spoliatur, violentiam [20] dolenter patiatur. Porro cum haec violentia naturę adversetur, quiescere non sinit animum, qui perinde, ac formae aliae, innata cupiditate corporis sui coniunctionem appetit, vt pristinum existendi modum, secundum quem imperare sensibus consueuerat, tandem recuperet. Ex quo facile perspicitur, non posse animum, si in illius vim introspicere, et insitam inclinationem velis, absolutae beatitudinis perfectionem sortiri, nisi a puluere suscitatus homo corpus iterum suum assumat, naturae videlicet superioris, iuxta et inferioris coniunctionem perpetuam assequutus.
Cum vero non naturae opibus, quae cum debiles sint, multa declarant: sed diuina virtute, cui nihil difficile est, corpora hominum in extremo iudicij die suscitanda affirmemus, nemini profecto licet de illius veritate sine flagitio dubitare. Praeterea, cum Dei maiestas nullis potentiae terminis, vt dudum diximus, circunscribatur, cur ille non eadem facilitate, qua ex nihilo coeli, terraque immensitatem puncto temporibus extulit, et decentissime ornauit, atque ex puluere, et cinere, in quem coagmentatio humana dissoluetur, corpora, quorum in vita functionibus vsi sumus, suscitare denuo poterit? Nae ille videtur vel ob eam causam in nascentis mundi primordijs hominem non ex ignea, aut coelesti materia, sed ex luto, et argilla effinxisse, vt ex illius facti consideratione veluti diuina ducente manu, animi, qui nunquam interijt, cum corpore, cuius licet interierit aliquid, tamen superest, futuram copulationem intelligeremus. Quid, quod ex naturali hominum fatu, et conceptu similitudine translata probabilis reddi potest haec resurrectio? Videmus corpus humanum ex seminali liquore foedissimo, et corruptissimo, nondum ipso, vel animo, cui copulabitur, extante sensim sine sensu efformari. Quo igitur pacto Deo rerum omnium, et naturae totius architecto, et principi negari potest, quod naturae conceditur? An non poterit naturae vniuersae autor, et effector Deus ex puluere, et cinere, in quem resoluta est corporis compago, accesione animae, quae nunquam extincta fuit, corpus fingere rursum, et efformare? Perspecta igitur harum rerum vi, et momento, nemo non intelligit, posse Deum homines ad vitam immortalem reuocare, omnique aequitati, et rationi consentaneum esse, vt vniuersalis iudicij amplissimo theatro haec quoque corporum resurgentium celebritas accidat
CONCIO QUARTA
In qua agitur de paradisi gloria, Et inferorum poenis.
HACTENVS de iudicij extremi die, deque hominum futura resurrectione disputauimus: sermo deinceps nobis erit de felicissimo paradisi gaudio, et de inferorum poenis ex ea doctrina cognitis, quam Christo dictante discipuli exceperunt, et per orbem dispersi euulgarunt. Atque vt a primo ordiamur, paradisus locus est altissimam coeli determinationem obtinens: in eo Deus sedem sibi, Angelisque beatis constituit, vt gloriam, qua ipfe ex omni aeternitate perfruitur, creatae mentes inditam propensionem secutae, tandem participient. Hunc tamen nemini fas est Deum loco vno definire. Ille enim, vt saepe dictum est supra, nullo circunscriptus spatio per omnes rerum pro creatarum fines praesens vbique,et intimus funditur: sed idcirco paradisum Dei sedem dicimus, quia peculiariter in eo gloriae suae immortales diuitias beatis mentibus communicat. Quare hic locus summam delectationem continet, et inexplicabilem pulchritudinem. Vocatur interdum paradisus, interdum etiam coelum empyreum, cuius cum alia sit materia ab ea, quam cernimus, aliaque architectura ab eximijs regiarum aedium paratibus longe dispar, vix vlla nobis suppetunt verba, quibus valeat explicari. Neque enim ex lapidibus, tignis, argento, aut auro extructum est hoc aedificium, neque ex alia simili materia elaboratum. Sed eam habet dignitatem, quam excogitare, et fingere potuit absolutissima perfectissimi architecti, et diuina sapientia. Est igitur ijs numeris perfecta haec structura, quibus perfici illum locum deeebat, quem ipse Deus sui videndi beatis mentibus facta copia, incolere decreuerat. Quapropter si coelum hoc, quod suscipimus, Sol, Luna, caeteraeque in errantes, aut fixae stellae, quas Deus totius vniuersitatis molitor, et effector ad hominum obsequium, qui has humiles terras incolunt, luce accendit, eum euibrant splendorem, eamque praeferunt admirabi[21r]litatem, quam satis percipere nequaquam mens potest: quanta putes splendoris excellentia locus ille, quem diuina mens cum Angelis, et hominibus gloriam suam comunicandi ergo incolit, omnem quam animus intelligit pulchritudinem ante stabit? sane percipi sensu, aut animo cogitari tam eximia loci dignitas nequaquam potest. Quia tamen beata felicitas non in loci materia, aut ornatu sita est, sed in ijs rebus, quae loco accedunt, vt probe intelligere possitis beatitudinis vim, et definitionem, illud in primis animo haereat, necesse est, beatum esse neminem posse, qui post optatae felicitatis adeptionem, animo adhuc aliquid sitienter appetit, vel cupiditate aliqua vtilitatis, quam nondum habet, permouetur. Si enim aliquid quantum cunque minimum bonum absit, et propter desiderium non expleatur, nequaquam dici, aut cogitari beatus quisquam potest. Hinc fit, vt plerique omnes bonis artibus imbuti, vel literis vtcunque tincti affirment, beatorum vitam nihil esse aliud, quam bonorum omnium securam,et perfectam possessionem, cuius felici copia animi circunfluentes, quod vlterius appetant, nihil relictum vident. Quare beatitudo, quam essentialem communi nomine licet vocare, secundum Christi domini, et Dei nostri definitionem in eo sita est, vt Deum videamus, eiusque admirabili pulchritudine, qui est omnis bonitatis fons, et principium in omni aeuo perfruamur. Cum enim Deus bonorum omnium principium sit, et fons vnde copia incredibili, et perennitate caetera bona dimanant: quidquid praeter Deum animus cogitare potest, beatae felicitantis innatam cupiditatem explere non potest. Relinquitur ergo, non posse quenquam veris bonis affluere, et beatis opibus abundare, nisi ad illum bonorum omnium fontem fuerit applicatus. Illud etiam consequitur, posse solidam, perfectam beatitudinem consistere, absque diuitiarum praesidio, et rerum, quae auidos oculos futili splendore perstringunt, ornamento, modo Dei ipsius secuta, et immortalis possessio animis concedatur.
Atque, vt haec doctrina animis vestris altius inhaereat, et facilius percipiatur, illud statuendum est, de quo nemo nisi hebes sit, et plumbeus dubitare potest, hominem duabus partibus constare animo nimirum, et corpore. Quo circa, vt in vitae beatae perfectam possessionem venire possit, profecto omni voluptate, et cognitione, cu[21v]ius est capax, et ad quam in beata patria coeli incolis communione gloriae coniunctus potiundam cupidissime aspirat, perfruatur, necesse est. Caeterum cum animus nobilitate ab spiritalis naturae vi profecta, et maiori quam corpus cui vitam , et sensum confert capacitate potiundi felicitatem praedita sit: efficitur necessario, vt beatitudo potissimus posita sit in explenda gloriae appetitione, ad cuius possessionem adeundam animus ardenter inflammatur. Quare sicut accensione animae corpoream materiam informantis vita, et sensuum vsus corpori tribuitur: ita necesse est, vt felicitas beata, et gloriae desiderata copia, pro capacitate virium sensilium in corpus refundatur. Itaque beatitudo in anima, quae Dei imago est, et cognoscendi, potiundique Deum ipsum, cuius est capax, insita afficitur cupiditate, sedem habet immortalem. Quamobrem ex hac felicitate in animo constituta, foelix quoque corpus existet, gloria videlicet, ad quam capessendam aptum est, ex animae coninctione, cum ad vitam reparabitur, accepta. Quod attinet ad animae beatitudinem, nemo non experitur ardorem inesse ad tres maximas res, atque adeo infinitas omni studio persequendas: primum enim appetens est animus, et capax infinitae sapientiae, ob idque quantumcunque ad apicem humanae scientiae, dum vita superest, pertingat, cum innumerae adhuc res ignorentur, quarum cognitionem, et intelligentiam parari posse videt, veritate aliqua ignorata nequaquam expleri potest. Veritas enim, vt supra dictum est, nullis circumscripta finibus, proprium est humanae intelligentiae obiectum.
Deinde capax est hominis animus, et appetens boni nullis terminis definiti: quippe qui quamlibet creatis bonis ad voluptatem cumuletur, bona adhuc expetit cumulatiora. Idcirco perinde atque intelligentiae nostrae obiectum veritas est summa, et infinita, sic et voluntatis vltimum, in quod omnia refert, bonum est nulli certae rei addictum.
Postremo capitur, et incenditur, cum mortis expers sit, studio vitae nullis seculis interiturae: vnde fit, vt bonorum omnium, quae obtinet, possessione ad omnem aeternitatem perfruendi capax sit, et vndequaque aptus: ergo, vt beatus homo haberi possit, et esse, necessarium prorsus est, vt tota illius capacitas cumulate expleatur[22]intelligentia nimirum omnium veritatum ornamento magnifice exculta, et voluntate omnium bonorum abundantia in omni aevo felicissime satiata.
Harum rationum vires qui expendet, facile intelliget beatitudinem, ad quam animus anhelat in perfecta cognitione positam esse, et secura, mortisque experte Dei immortalis possesione. Cum enim Deus veritas sit summa, et infinita, illum si homo perfecte agnoscat, in nullius veritatis ignoratione versabitur, imo sapientiae opibus amplissime decoratus quietem sibi pariet cum summa iucunditate, et otium cum dignitate. Aderit gloriae splendor, beatae iucunditatis pulchritudo, et omnium bonorum affluentia. Aberunt culpae, et flagitio congruentes poenae: nulla erit frigoris saeuitia, nulla famis rabies, nulla mortis truculentia, paupertas nulla, nulli metus, nullae aegritudines. Exulabunt degeneres metus, malitiae, et sceleris nerui incidentur, nihil denique erit, quod felicitati vel minimam afferre possit turbationem. Et quia animus earum rerum beatam, et securam possessionem, sine amissionis formidine in omnem aeternitatem obtinebit, tranquilla, et quieta societate coelestium ciuium cum fruitione bonorum, et gloriae, qua Deus ipse fruitur, abunde circunfluet. Erunt igitur homines e corporibus exeuntes haeredes Dei, et in possessionem aeterni gaudij, quantum animi natura tulerit, instar filiorum adoptabuntur: in quo ea ratio, aequitasque seruabitur, vt quanvis alij alijs pro meritis actionum, quas in vita susceperunt, cumulatiore gloria perfundentur, omnes tamen animi desiderantis appetitiones, prout idonei fuerint, laetitia immortali explebunt. Vnde nulla iam eos amplius tristitia afficiet, nulla inuidiae tormenta exagitabunt, nulla cura ingenium versabit, nulla denique ambitio, aut cupiditas a recta ratione transuersos aget. Quemadmodum enim si nobilis paterfamilias summos, medios, et infimos domus suae tam viros, quam pueros eodem conuestiret panno, lacernis, vel tunicis, ad vniuscuiusque staturam sartoris arte aptatis, puer non inuideret adolescenti, aut viro, cum idoneo, suae magnitudini cultu, e panno esset ornatus: sic beatitudo, et gloria eo modo vniuscuiusque capacitatem exaequabit, vt, quamuis alij alijs maioris gloriae possessione praestent, omnes tamen eodem gaudio sine vlla maioris boni cupiditate perfundantur.
[22v]Ex hac tam illustri beatae vitae felicitate, qua animus potietur corpori iterum adiunctus, sua quoque in corpus gloria, sua felicitas redundabit. Imitabitur spiritus in splendore pulchritudinem, illiusque moderationi, et regimini sensus subijciet, omnibus, quae cum corpore communicari possunt, voluptatibus duntaxat ab eo statu non abhorrentibus magnificentissime exceptis. Inerunt igitur sanctorum rediuiuis corporibus ex animi gloria, insignia quaedam, et praeclara ornamenta, quibus multo nobiliora erunt, quam vnquam antea extiterint. Praecipue vero sunt quatuor illa, quae dotes nuncupari solent, ex Apostolorum doctrina a sanctis Patribus observatae. Prima impassibilitas dicitur, munus scilicet, et dos, quę efficiet, ne molesti aliquid tolerare vllo ve dolore, aut cruciatu torqueri queant. Nihil enim illis aut frigorum iniuriae, aut flammarum ardores, aut vndarum impetus, aut regionum intemperies obesse poterit. Contrauero damnatorum corpora, et si beneficio resurrectionis corruptionis expertia, et interitus reddentur, aestuare tamen poterunt, atque algere, et innumeris affici cruciatibus, vt in seipsis diuinae experiantur aequitatis exempla. Hanc consequitur subtilitas, cuius virtus ad spiritus naturam proxime accedens, animae imperio omnino subijcitur, eique aderit, et adnutum praesto erit. Quare poterunt iustorum rediuiua corpora quaecumque locorum impedimenta sine vllo impedimento superare: quod damnatorum torpescens membrorum moles, et tarda praestare numquam valebit. Cum hac dote coniuncta est illa, quam agilitatem vocant, cuius vi corpus ab onere, et gravitate, qua nunc depressum fatigatur, a Deo liberabitur: facilitateque incredibili, in quamcunquae partem animus iusserit, ita moueri poterit, vt nihil quaet ea motione celerius excogitari. Vnde regiones natura admodum, et situ disclusas tanta breuitate peruagabitur, quanta ferme nunc temporis humana mens ad easdem regiones cogitatione defertur. Aliter miserrima damnatorum corpora afficientur: grauitate quippe, et insano pondere vix pedem ab eo, in quo erunt affixa, loco poternt efferre. His tandem addita est claritas, qua sanctorum corpora, tamquam solis meridiana luce coruscantes radij fulgebunt: quod intorpescentibus, et sulphureum halitum expirantibus improborum corporibus longe aliter euenit.
Retardabuntur enim in incessu [23] atque ob grauem membrorum pressum, sordesque dum aliquid molientur, pigri erunt. Est vero claritas haec fulgor ex animi eximia gloria ad corpus beatum mirabiliter redundans. Hac itaque quadripartita diuinorum numerum, quae dotes gloriae vulgo appel- lantur, adeptione, corpus rediuiuum spiritus ipsius quandam pręferet imitationem: ac proinde liberum erit ab impotenti libidinis, et cupiditatis, cui nunc paret, dominatu, solisque oblectamentis illis, et voluptatibus afficietur, quę cum spiritus puritate, et status felicissimi conditione congruere videbuntur. Angelis igitur ad hunc modum coniunctis homines ita diuinis gloriae immortalis opibus perfruentur, vt nullo metu exagitari possint, nulla formidine possessionem beatae vitę amittendi aliquando perturbari. Atque haec omnia, quae de vtriusque humanae partis felicitate hactenus exposita sunt, facile ex iis, quae subiicientur, rationi consentanea esse constabit.
Primum enim inest homini vis capessendi scientiam infinita, et immensi boni cupiditas immensa, atque vt haec bona sempiterna sint, naturale desiderium. An non experimur, nullis huius vitę bonis humanam expleri posse appetitionem? consequitur igitur necessario, ne frustra inditam esse a Deo hanc capacitatem affirmemus, fore aliquando, vt animus quantum capax est, desideratis bonis satietur.
Deinde illa confirmatio accedit, quia Deus (vt paulo ante diximus) veritas est summa, summumque, et infinitum bonum, quae duo humanae intelligentiae, et voluntatis propria sunt obiecta. Extorquet igitur ratio eam s nobis confessionem, vt dicamus, hominis felicitatem in cognitione Dei absoluta, et perfecta, eiusdemque immortali possessione positam esse, cum iis rebus adeptis, vires animi quo ferantur, vltra non habeant.Tertia adiungitur ratio,quae ex naturae ordine, et modo vim habet. Natura enim rebus omnibus fines suos descripsit, quos nisi impeditione aliqua extrinsecus fuerint retardatae, propensione, et ductu naturae, plane assequentur. Necesse est igitur fateri, homini, qui inter res creatas, quae caeli complexu coërcentur, perfectissimus est, assignatum a natura esse finem aliquem suae naturae conuenientem, et modum insuper, quo finis huiusmodi huma[23v]nis viribus ope diuina adiutis possit comparari. At qui videmus, ferri homines incredibili studio, et conatu, tamquam in finem, quo omnia referantur, ad beatam vitam potiundam: eosdem cernimus, vt ad partem aliquam felicitatis optatae peruenire queant, nullum non lapidem mouere. Cum ego, dum has humiles, et caliginosas terras incolunt, nec corporis, nec animi felicitate perfruendi desiderium aliquando expleant, opus sane est, vt demus saltem post mortem, cupiditatem hanc satiari. Id enim si diffiteri pergas, hominem, quem natura altum, et in caelum erectum finxit, omnibus rebus creatis, et ad terram abiectis, infeliciorem esse concludes. Quare hominis beatae vitae appetitionem nusquam nusquam explendam esse dixeris, cum caeterae res suos fines facile assequantur, turpiter hallucinaberis, diuinam, scilicet sapientiam totiusque naturae ordinem, non sine flagitio calumniatus.
Quod ad inferni carceris poenas attinet, quales sint ex dictis conijcere, vel suspicari saltem potestis. In primis enim locus ipse inferis manibus destinatus nihil cum paradisi gaudio commune habet, nihil simile. Terrae, si positiones consideres, meditullium obtinet, crassis tenebris, execranda foeditate, et poenarum horribili moltitudine formidabilis. Hic daemonum foedissimi greges, hic homines Dei iudicio condemnati, tam bonis orbati, quam malis omnibus corporis, et animi circunuenti, poenis, quibus digni sunt, afficientur sempiternis. Iam vero animi illo doloris morsu noctes, diesque excarnificabuntur, quem consideratio vitae praeteritae efficiet, dum in mentem venerit, quam facilis ferit iis, et expedita ad coelum via, qui eam tenere voluerunt. Hanc doloris, et impatientiae immortalis carnificinam, amaritudo, desperatio, et Dei immane odium consequetur, sic, vt in seipsos prae rabie eo saeviant furentius, quo se felicitatis sempiternae praemiis destitutos altius considerauerint. Atque haec sempiternae felicitatis priuatio, quae poenarum est maxima a theologis poena damni appellatur: nec interim existimandum est, hac dumtaxat poena affici damnatos manes, cruciantur enim vi diuina illo igne sempiterno, et eo tormentorum genere, quo in seipsis cruciarentur, si alligati essens corporibus: post diem vero iudicii eorum corpora torquebuntur, dum ignis, qui num[24]quam extinguitur fumo, et sulphure accensę flammae membra non consumenda exedunt, et nouo semper viscerum pabulo conseruatae nouum ingerunt cruciatum. Quae omnia quantum cum aequitate naturali consentiant, sequentes aperient rationes.
Atque illud in primis compertum sit, non minus ad iustitiae rationem spectare bonos praemiis, quam malos suppliciis afficere. Quare sicut Dei prouidentia aeternam vitam cum innumeris, quae ipsam circunstans, bonis ad proborum hominum cumulatiorem felicitatem destinauit: sic ad impiorum immortalem poenam inferorum cacerem definiuit obscurum, et caliginosum exquisitis cruciatuum generibus confertum. Vt enim animus mortis expers est: sic debita animi remuneratio sempiternum tempus spectare debet. Quapropter, si homines sponte sua vitam turpem vixerunt, et libidinibus mancipatam, et idcirco inferorum aeterniis addicti sunt suppliciis: non est cur iustitiae diuinae remunerationem meritis exaequanti succensere possint, sibi irascantur miseri, quod animo scienti, et volenti delinquerint, sibi succenseant.
Huic adiuncta est illa ratio, quia cum peccatum, Dei, qui infinite bonus est, maiestatem offendat, sequitur, vt infinita quoque iniuria Deum ad sceleris vindictam lacessat. Quo enim maior est personae, cui iniuria irrogatur, dignitas, eo grauior est iniuria, et supplicio dignior. Quocirca cum Dei infnita sit, et immensa dignitas, eius offensio digna supplicio est, non ad mensem, vel ad annum duraturo, sed ad posteritatem sempiternam, vt minime mirum sit, si dicamus, torqueri apud inferos manes de mortuorum animos cruciatibus nullum finem habituris.
Sequitur tertia ratio, quia nemo inficiari potest, aequum esse, vt supplicij perpetui acerbitatem patiatur, qui neque a peccandi consuetudine mentem vnquam auocauit, neque conduetudinem a mente peccandi: quod ex eo planum fit, quod lethifera peccati macula infectus peccator, cum vel in hora mortis procurare posset perniciosae maculae ablutionem, nihil egit, vt peccatorum sordes expiatione sanctifica expurgaret.
Postremo idem ostenditur, quia malitia, facinus, et obstinatio nullo aeuo finienda maius singulus diebus in animis damnatorum odium in Deum concitat, nec culpae, et foeditati propriae cogni[24v]tionem admittit, neque vult ab iniustis querelis, aut sacrilegis contra Deum execrationibus temperare. Cum vero damnati ad statum hunc infelicissimum videntes (vt dicitur) et sentientes flagitio stimulante deuenerint, cur quaeso, iustitiae diuinae decretum, quo poenae immortales consceleratis manibus inferuntur, non laudabimus?
Ex quibus argumentis, perinde, atque ex aliis, quae proposita sunt in hortationibus hactenus habitis, facile, et aperte concluditur, omnes diuinae legis praeceptiones, et scita, sive aliquid definiant, quod ad vitam hanc mortalem spectet, siue aliquid credendum proponant, quod ad illam immortalem referatur, preaterquam quod nihil a veritate alienum, vtpote quae Deo autore tradita sint, continere possint, eximiam doctrinam rationi naturali valde consentaneam inducere.
Quae cum ita mens humana, cuius praecipuum munus est in veritatis inuestigationem euigilare, si per omnia acutissimae perspicientiae oculos circunferat, necessario fateri debet, legem, quam Christiani amplectuntur, veram esse, et a Deo supremo Legislatore sanctissime institutam. Quare cum haec sola lex, veris promissionibus, et minime fallentibus salutem nobis immortalem spondeat, illi profecto adhaerendum est, illi seruiendum, Iapponensium legibus, caeterisque omnibus, vbicunque terrarum obseruatis superstitionibus, et sectis, quippe quae falsę sint. et mendaces, omnino repudiatis.