[…]
1. Mitto ad te Iaponicarum litterarum notas. Iapones quippe ab aliis in scribendi ratione differunt plurimum. Nam a summo orsi directo ad ima descendunt. Quaerenti mihi ex Paulo iapone cur nostro more non scriberent, quin vos, inquit ille, potius more nostro? Etenim ut hominis caput summum est, pedes imi, sic par est homines cum scribunt, a summo deorsum directo ferri.
2. Descriptionem item Iaponiae et morum illius gentis a Paulo, summae religionis ac fidei viro, acceptam tibi mitto.
3. Post duos menses ego cum P. Cosmo Turriano, Paulo et aliis iaponibus duobus solvam (si Deo cordi erit) in Iaponiam. Inde quid eorum litteris contineatur ad te perscribam, nam ex Paulo, homine idiota, cognoscere non potui, quod nunquam attigerit iaponica litterarum monumenta quae similiter ut apud nos libri scripti latine, aliena quasi quadam lingua loquuntur.
Iesus Dominus noster doceat nos facere voluntatem suam et huius vitae laboribus perfunctos ad beatam illam aeternamque transferat sedem, amen.
XVIII kalendas februarias.Cocini.
[Francisco]