1. Quos praeterea e Societate missurus es ut evangelii causa ethnicorum vicos peragrent, hos tam spectata probitate oportet esse ut tuto et comitati ire possint et soli, quocunque eos christiana res vocet, velut in Molucum, in Sinas, in Japoniam. [32] Vel ex Sinarum et Japoniae earumque gentium descriptione quam his inclusam litteris ad te mitto, facile intelliges cuiusmodi tandem ipsa res expetat viros.
[...]
2. Nondum plane constitui utrum ego ipse cum uno aut altero e Societate Japoniam post sesquiannum petam, an eo duos e Societate praemittam. Nam certum est mihi aut ire aut alios mittere. Atque ut nunc est, inclinat animus in consilium eundi. Deum oro ut quod magis ei cordi est id liquido praescribat mihi.
[...]
XIII kalendas februarias anni a Christo nato MDXLVIII.
Cocini.
Franciscus