Digitized with ABBYY FineReader 12.1.11, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive
Cathalogus Domorum omnium, quae Societas Iesu
in India habet,anno 1594, mense Decembri,
confectus. Adduntur communes Provinciae,
privataeque Collegiorum expensae, annui
item proventus eorundem, Socii tandem omnes censentur
Habet Societas nostra in India domicilia (si ea etiam quae Japone, Synisque adnumeres) omnino duo et quinquaginta : septendecim quidem pleniora, binos reliqua, ternosve alunt. Socios quadringentos sexaginta quatuor censet. Indiam citra et ultra Gangem (Malacam videlicet et Malucas Insulas) decem supra trecentos: Japonem caeteri, Synasque incolunt. Professi quatuor votorum quinque et viginti in tota Provincia numerantur, quatuordecim in [342] India, undecim in altera Provinciae parie. Professi vero trium, ratione ordinum, tres. Constitutionum non plures. Coadjutores formati, quos Spirituales vocant, undetriginta, Temporales decem. Quod ad domos et collegia attinet, ut de iis seorsim expediam, degunt in Goana Professorum Domo triginta novem: tres in regio nosocomio, in Divini Pauli Collegio, Chorani et suburbano praedio centum. In Probationis Domo viginti sex; quindecim Salseti. Baçayni duodeviginti, in aliis Baçaynensis Collegii sedibus quatuordecim. Damani quinque, Chauli sex, undetriginta Cochini, Vaipicottae quatuor. Duo in Divi Andreae [211v] et Jacobi aedibus, Coulani quatuor, non plures in ora Travancoris, Tutocorimi quatuor, in reliquis Piscarii littoris domiciliis quindecim, in Domo Sancti Thomae quatuor. Malacae septem. Decem Maluci. Atque haec de India.
Porro Synensis Domus socios censet undeviginti. Xauchinum tres. In Japoniorum vero insulis per domos tributi socii plane centum quadraginta duo. Nangasaci septem, uno plus in domo Omnium Sanctorum. Amacusae, ubi Collegium et Probationis Domus, quinquaginta. Decem in Seminariio Fachyroesi. Reliqui in caeteris domiciliis, quae, quia paucos e Nostris numerant, omittimus,recensituri suis locis. Demissi hoc sexennio in India duntaxat viginti sex. In Japone vero et Synis, omnino latet nos demissorum numerus, quod illum Pater Visitator in suis Cathalogis reticuerit. Vita functi unus et quadraginta, quorum jacturam octo et quinquaginta in Nostrorum adscripti comilitium compensavere.
Expensum quotannis, ut in Procuratorum rationibus et nominibus ad nos fertur, tum Romae, tum in Lusitania, cum iis vel maxime, qui ex Europa in Indiam mittuntur, ad duo fere aureorum millia, quo aere Provincia universa, quod maxima semper laboret inopia, vehementer premitur, ac pene conficitur. Hinc frequens illa mutuandi necessitudo, mutuique dissolvendi improbus labor. Denique, quod non raro fallendi periculum urgeat capita saepius censere, graviori imperato tributo, quam res familiares, annuaeque collegiorum obventiones suppetant, necesse est.
Synarum et Japonis domicilia.
Quae mihi nunc de Synis et Japone expedienda seorsum erant, ea sequens Cathalogus, quem ad nos Pater Visitator misit, praestabit; labori igitur novi conficiendi, ne in maximo negotio abundare otio videar, supersedebo.