Patres, Fratresque Japonici
P. García Garcés in domo suburbana Sancti Michaelis praeest Fratribus, qui ibi degunt more japonico. Dico autem morem japonicum in comedendo et sedendo et caet., nam vita quidem religiosa ad modum est et ad nostrum Institutum accomodata. Exules etiam pro fide Japonicos, viros et faeminas, illic prope habitantes, ministeriis spiritualibus adjuvat et consolatur. Ibi sunt qui secuntur: [16]
F. Romanus, valde senex.
F. Michael Matzuda.
F. Agustinus Vota.
F. Alexius
F. Thaedus
Hi duo modo in Japoniam proficiscuntur, quia ita Pater Visitator Franciscus Calderón et P. García Garcés convenire judicarunt
F. Petrus Chiquan, in residentia Silan habitat.
F. Georgius, in Manilano Collegio.
F. Thomas Figueredo, in Residentia Antipoli.
En tibi tuorum imagines filiorum. Tu, Pater, enixe a Deo precare, ut quod deest istorum, ipse usque perficiat et novis nos semper benedictionibus augeat. Manilae, 20 Iulii anni 1618.
VALERIUS DE
LEDESMA