Digitized with ABBYY FineReader 12.1.11, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive
Valde Illmi DD. Episcopi.
1. Litteras a VV. EE. DD. ad me anno prȩterito scriptas accepi ; quibus lectis valde gavisus sum de amborum salute, utilibus progressibus, animarum profectis, invincibilique animo in prosequendo versus finem, quem consequi sperant. Omnes mei socii salute [122] gaudent, prȩter me, qui pergens ex mea cella in chorum super tabulatum rui et femur meum dextrum in tabulam tutudit, et quamvis nulla fuit ossorum fractio magnum damnum accepi, taliter quod nullatenus, post duos menses medicamentorum, possum pedem firmare supra terram, et sic inutilis maneo ad missionem meam, et medici unanimiter mala mihi de salute annuntiant. Fiat in me Dei voluntas.
2. Postquam ex civitate Canton anno prȩterito ad vestras Illmas DD. scripsi de meo transitu cum duobus sociis ex civitate Macao in civitatem Canton, accidit nobis quod ego non cogitavi. Nos eramus in quadam domo nobilis Sinȩ gentilis, qui nos magno affectu interiori eius domi hospitavit abscondite quod nullus prȩter eius domus habitatores, et duo famuli nostri sciebat, illic spectabamus opportunam occasionem ingrediendi interiora regni ; interim unus ex nostris famulis nomine Ludovicus, qui me comitatus est usque ad Indiam et civitatem Vasora, hic postquam accepit a me multa beneficia, retribuit mala pro bonis, occulte relinquens nos, et reversus est ad Macao, et notum fecit patribus societatis ubi nos reliquit.
3. Tunc visitator societatis fecit ut dux generalis scriberet epistolam ad principem gubernatorem civitatis Canton, scilicet dictus P. visitator litteris sinicis fecit scribere dictam epistolam, et dux generalis firmavit eam nomine suo, et sigillo; adhuc in epistola erat alterius firma, nescio cuius posset esse nisi dicti visitatoris, qui per manus cuiusdam Sinȩ christiani misit ad dictum principem gubernatorem in qua notum ei faciebat de nostro ingre[s]su et ubi eramus hospitati. Ipse ex officio excusare non poterat impedire iter [123] nostrum propter prohibitionem Imperatoris; tunc noluit, ut poterat, mittere de suis militibus, qui nos colligati deducerent ad suum tribunal, sed misit eumdem christianum patrum societatis, qui ei epistolam tradidit, ut nos vocaret ad suam prȩsentiam venire.
4. Venimus et humaniter nos accepit, et sedere prope se nos fecit et dixit mihi: «Non culpam inpono duobus iuvenibus ministris, qui ignorant huius regni leges et rigorem in eas observando, sed tibi magistro seni, qui per plures annos demoratus es in hoc regno, nunc urgens Imperatoris mandatum prohibens deinceps novos ministros Christi in suum regnum ingredi, quomodo ausus fuisti tale prȩceptum contraire?» Cui respondi: «Nos Summo Imperatorum Domino, qui est Deus omnium rerum Creator, debemus super omnia obedire, hic ergo imperat nos hoc regnum ingredi et suam sanctam legem prȩdicare ac docere eos qui voluerint se salvos fieri, et a pȩnis ȩternis liberari.» Tunc dixit: «Scio quod magistri Christi optimam doctrinam docetis, sed pro nunc debetis vos abstinere publice ab hoc officio et a novo ingressu in hoc regnum usque Imperatoris mandatum temperetur vel frigefiat. Sed quia iam ex civitate Macao huc transistis, manete hic mecum ; qui volunt vos reducere ad civitatem Macao non habent bonam intentionem, ego volo de vobis curam habere usque transacto tempore possitis ingredi interiora regni usque ad vestras christianitates; interea hi duo iuvenes ministri, qui adhuc nesciunt nostram linguam bene tamen adiscere possunt, ego ipsis magistros dabo. »
5. His dictis imperavit cuidam famulo suo nos hospitare in quadam habitatione sui palatii et signavit sex servos ut nos assisterent ad servicium, et ad horam octavam noctis ipse princeps venit ad nos postquam cȩnam consumpsimus, et sedens pariter nobiscum per duas horas familiariter conversatus est, et dixit: «No[124]lite me hic ut princeps honorare, sed ut socium vestrum.» Et imperavit cuidam servo suo habere curam de nobis tam ad manducandum quam ad alia necessaria, interrogans nos cotidie quȩ volumus manducare, quomodo prȩparata et qua hora diei, et quid nobis deest. His dictis abivit ad suam habitationem et perseveravit pluribus vicibus venire ad supradictam conversationem familiarem.
6. Ego ei de vero Deo notitiam et animȩ salutaria locutus sum, quamvis de his parum curabat, sed scire cupiens de variis rebus nostra Europȩ, supra hȩc erant suȩ interrogationes. Nos publice paravimus altare in quo collocavimus Christi imaginem, et cotidie missȩ sacrificium celebrabamus. Tribus mensibus transactis, inter nos consultavimus non esse conveniens ad nostrum intentum consequendum omnes nos esse illic, impediti ad iter nostrum prosequendum; et sic unus tantum maneret illic, et duo manerent in sua libertate. Postquam in hoc convenimus, cum principe locutus, interrogans eum si poterat mihi soli dare iter ad pergendum ad meam christianitatem, manentibus illic meis duobus sociis? Respondit non posse usque res mutarentur in melius. Tunc dixi ei: «Si ita necessarium est, sufficit ut unus ex sociis maneat hic et ego cum altero redibo ad civitatem Macao ubi in nostro conventu spectabimus tempus oportunum. » Hȩc dispositio placuit ei, et sic retento uno, nomine Fr. Francisco de Conceptione, misit nos duos ad hanc civitatem Macao ubi ad prȩsens sumus; ego totaliter claudus et inutilis ad iterum ingrediendum sinicum regnum, nisi Deus, qui potens est, dederit mihi integram sanitatem.
7. Patres missionarii Dominicani qui sunt intra sinicum regnum, miserunt ad nos unum fidelem christianum ut cum illo possit unus ex nobis transire illuc. Ad hoc locutus sum cum quodam Sina gentili — quia [125] iam nullam fidem facio de Sinis christianis patrum societatis — qui promisit mihi quando revertet in sua symba versus regnum conducere secum unum socium meum qui mecum ex civitate Canton venit. Hic Sina gentilis discedet ab hoc portu ad ultimum huius mensis, quando navis in qua mitto hanc epistolam iam erit discessus. Anno venturo, Deo placente, iterum scribam ad VV. Illmas DD. certiores faciens de omnibus quȩ nobis acciderint.
8. Anno prȩterito quidam P. Dominicarius, nomine Fr. Franciscus Varo, qui adhuc erat in civitate Canton mense septembri disces[s]it ab illa civitate, petens suas christianitates in provincia Fokien et secum conduxit nostrum religiosum Fr. Augustinum de S. Pasqual, qui iam ad me scripsit quo modo illuc cum salute et sine ullo impedimento pervenit. Si non essent in hac civitate et in civitate Canton patres societatis, nullus missionarius haberet impedimentum ingrediendi sinicum regnum. Et hoc Sedes Apostolica non credit, nec catholicus ullus credere poterit.
9. Mense octobris misit iterum regulus civitatis Canton quemdam Sinam mercatorem — qui annis prȩteritis tradidit patribus societatis suas et reguli merces ad plus centum millia ducatorum valoris, et antequam prȩtio convenirent absente dicto mercatore Sina, patres oneraverunt suas naves mittentes eas ad diversa regna in quibus contractant, et nunquam voluerunt neque nunc volunt se convenire cum hoc Sina mercatore in iusto prȩtio, sicut omnes mercatores huius civitatis emerunt et vendiderunt — petens a huius civitatis gubernatoribus adiuvent eum [ut] patres societatis reddant ei rationem de suis mercibus; hi gubernatores quantum potuerunt rogaverunt patres societatis ut se conveniant cum hoc mercatore sina sed nullatenus volunt dicentes quod hic Sina econtra [126] debet eis plura ducata pecuniarum sed nolunt rationem dare. De hoc omnes huius civitatis cives scandalum patiuntur. Talis Sina mercator cum suis sociis publica libella in parietibus platearum fixerunt in quibus notificat omnibus patrem societatis procuratorem esse suarum mercium latronem. Et hoc in dedecus divinȩ legis redundat.
10. Quidam medicus natione Gallus ex India anno prȩterito cum sua navicula devenit ad hunc portum, aliquibus mercibus onerata. Huius civitatis gubernatores abstractis mercibus ad terram conpulerunt eum naviculam comburere. Hic coactus fuit manere in hac civitate excercens suum officium, curando huius civitatis infirmos. Accidit ut infirmavit et in mortis periculo constitutus, patres societatis ad suum domicilium conduxerunt, ubi brevibus diebus obiit. Reliquit in suo testamento nongenta hispanica argenta, quingenta S. Francisci Xabieri congregationi; quatuor centa patrum societatis necessitatibus, reliqua suorum bonorum in elemosinas distribui ordinavit ; maior pars suorum bonorum per diversas partes dispersa est; partem suarum mercium valoris considerabilis tradidit cuidam patri societatis qui ex hoc portu anno prȩterito navigavit ad Manilam ut illic venderetur; partem misit ad Regem Timor, ut ibi in lignas sandalina[s] commutaretur; alia dicitur habere de suis bonis in regno Siam et in India Orientali. VV. Illmȩ DD. propter amorem Dei pro eius anima orent, et etiam pro nobis, qui in Domino confidimus videre in regno sinico VV. Illmas DD. vel unum saltem ex discipulis suis, ut sic possint VV. Illmȩ DD. testimonium oculare Sedi Apostolicȩ dare de domo Confucii, an sit templum ubi quotannis ei duobus vicibus solemniter sacrificatur, ut patres Dominicani et nos Sedem Apostolicam informavimus, vel an sit gymnasium ubi litterati gradum suum accipiunt, ut patres societatis Sedi Apostolicȩ affirmarunt.
Mei socii et ego nos valde VV.DD. ac suorum discipulorum orationibus comendamus, Deum depre[127]cantes ad honorem suum, animarumque salutem compleat VV. DD. desideria. Amen. Ex nostro combentu Macao quinto die februarii 1674 anni.
In super scriptis litteris huius epistolȩ de intento scripsi ex Manila.
Indignus discipulus vestrarum Illm. DD.,
Fr. Bonaventura Ybañes,
Comissarius apostolicus ac vicarius provincialis franciscanȩ missionis in sinico regno.