Digitized with ABBYY FineReader 12.1.11, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive
I. Illustrissime Domine. Obtempero petitioni ne dicam mandato mihi imposito a D.V. ut referam ea quae hac in ecclesia Cantoniensi acciderunt quando R. provicarius Philibertus Le Blanc pro parte Illmi Dni Helliopolitani nobis intimavit S. Congregationis decretum de iuramento emittendo. Eorum quae gesta sunt, instrumenta authentica, quae iam Illmae V.D. nota fecimus, seirvantur in dicta nostra ecclesia; nunc ea rescribam, servando ordinem et tempus quo gesta fuerunt, aliaque ad nostram S. Sedi obedientiam ostendandam dicam: Die 9 februarii 1684 Rev. provicarius Philibertus Le Blanc valde mane in hanc ecclesiam venit, acceptusque fuit cum charitate consueta et ut tanti domini nuncium decebat, tertia die post eius adventum voluit litteras apostolicas intimare. At nos quia iam ex eius ore sciebamus quid litterae apostolicae continebant, et nos praelatorum nostrorum Manilae degentium praeceptum aliter urgebat, Dno provicario supplicavimus ut aliquantulum intimationem moraretur usque ad diem cinerum, ne inter christianos aliquod oriretur scandalum si ii relato die cineres in ecclesia nostra non acciperent. Dictus D. provicarius nostrae [545]petitioni annuit, et ipsomet die cinerum post meridiem suam intimationem fecit, cui noster commissarius respondit ut infra.
2. Ego infrascriptus presbiter missionarius apostolicus sacrae facultatis Parisiensis bachalaurius theologus, Illmi ac Rmi Episcopi Heliopolitani in suo vicariatu apostolico Fokiensi provicarius necnon notarius apostolicus, in virtute commissionis ab eodem Illmo ac Rmo Dno Episcopo vicario apostolico Fokiensi et octo provinciarum meridionalium regni Sinarum, nempe Kiangsi, Kuangtung, Kuangsi, Çuchuen, Hukuang, Kueicheu, Iunnan, ac insularum Formosae et Hainan, aliarumque omnium oceani sinensis, cum facultate extendendi suam iurisdictionem ad terras et provincias septentrionales eiusdem imperii Sinarum, commissas Illmo ac Rmo patri Gregorio Lopez, electo Basilitano Episcopo videlicet: Nanking, Peking, Xansi, Xantung, Honan, Xensi, ac provinciae Coreae, quamdiu illae provinciae apostolico vicario qui eas regat, destitutae erunt, ac insuper totius imperii sinici missionum administratore generali accepti, ad monasterium RR. PP. ordinis S. Francisci civitatis Cantoniensis me transtuli, ibique vocato superiore R. P. Francisco a Conceptione comissario provinciali sinensis missionis fratrum Discalceatorum S. Francisci, ei notificavi litteras, quae incipiunt: Ecclesiae Catholicae a Smo D. N. Innocentio Papa XI datas die 15 aprilis 1680, quibus Illmus ac Rmus Dnus Episcopus Heliopolitanus constitutus est vicarius apostolicus Fokiensis et octo provinciarum [546] meridionalium, nempe Kiangsi etc., cum facultate extendendi suam iurisdictionem ad provincias septentrionales eiusdem imperii Sinarum, commissas Illmo ac Rmo patri Gregorio Lopez electo Basilitano Episcopo, videlicet Nanking, Peking, Peking, Xansi, Xantung, Honnan, Xensi ac provinciae Coreae, quamdiu illae provinciae apostolico vicario, qui eas regat, destitutae erunt et breve quod incipit: Onerosa pastoralis officii, datum I aprilis 1680, quo praedictus D. Episcopus creatus est administrator generalis missionis totius imperii Sinarum. Sicut etiam decretum S. Congregationis de Propagande Fide latum sub die 29 ianuarii 1680, quo iubentur omnes missionarii Chinae subscribere formulam hoc in decreto contentam, iisque omnibus per me ut par est lectis et per ipsum auditis respondit dictus pater:
3. Se sine dubio agnoscere Illm D. Franciscum Pallu esse Episcopum Heliopolitanum, vicarium apostolicum ad has Sinarum plagas delegatum a S. Sede Apostolica, instrumenta vero supra dicta, scilicet litteras quae incipiunt: Ecclesiae Catholicae data a Smo. D. N. sub praedicta forma et data, quibus Illmus D. Episcopus Heliopolitanus constituitur vicarius apostolicus Fokiensis etc. et etiam breve quod incipit: Onerosa pastoralis officii, datum sub praeedicta data, quo praedictus Illmus Dnus creatus est administrator generalis missionis totius imperii sinensis, sicut etiam decretum S. Congregationis de Propaganda Fide latum sub praedicta data, quo iubentur omnes missionarii sinici subscribere iuramentum sub formula in ipso decreto contenta, sicque omnia illa super cor et caput collocat, nulloque modo in toto vel in parte audet contradicere.
[547]4. Nam de illis iudicare non attinet ad se, ideo ut vera recipit, dum aliter de his per S. Sedem Apostolicam non fuerit ordinatum, et quantum est ex se, aptus est omnibus obedire, si quidem iam ex longo tempore ipse omnesque sui franciscani instituti socii et subditi permaximo cordis anxio desiderio desiderarunt, romanam Ecclesiam pro huius sinensis regni missionibus de pastoribus provisionem habuisse, qui eam zelosissima cura curarent, ut par est. Tamen quoad exercitium eorum quae ipsi patri commissario ordinantur, scilicet subscriptio iuramenti in decreto positi, quia ipsius patris commissarii, caeterorumque subditorum sibi commissorum immediatus praelatus Manilensis provinciae provincialis minister, cui immediate subiecti sunt, authoritatem seu facultatem, ne novis decretis aut ordinationibus se submittant, interdixit, quia primum ei notitiam de illis ordinationibus aut decretis, quae ad conscientias aut gubernationem subditorum attinere videbuntur, communicet et qui dispositionem et modum quo obedire debeant et illa observare possent, praefigat. Ideo dictus pater commissarius dixit de praesenti non audere se subscribere iuramenti formulam, nec concedere suis subditis dictam subscriptionem, sed indigere competenti temporis spacio necnon transumptis praedictarum litterarum ac decreti ut, ipsius praelato provinciali in insulis Philippinis residenti mittantur, ipseque provincialis plena notitia ac indubitato iure possit ipsis patribus, videlicet commissario ac illius subditis missionariis, praecipere ac providere quid agendum aut quomodo subscribendum; ideoque oravit praedicta transumpta sibi tradi.
5. Quia tamen ferventi affectu ipsi suique subditi desiderarent omnia illa quae ipsis per S. Sedem Apostolicam ordinata fuerunt, libenti animo exequutioni dari, [548]ideo dictus P. commissarius, omittit aliqua, quae instrumentis a me exhibitis possent de iure observari et opponi rectae legalitati, videlicet quod aliqua instrumenta a me exhibita habeant chancellatas integras lineas, dictiones et litteras cassas, quae non sunt in fidem redactae et alios quosdam apices, quae de iure possent opponi, quae omnia pro veneratione litterarum apostolicarum Sedi Apostolicae, S. Congregationi, Illmo D. Episcopo, illiusque provicario se libenter cedere. Et haec fuit eius responsio.
6. Audita a me supradicto provicario notario apostolico, exhibui dicto patri commissario sequentia instrumenta, videlicet litteras quae incipiunt Ecclesiae Catholicae etc., datas die 15 aprilis 1680, quibus Illmus Dnus Episc. Heliopolitanus creatus est vicarius apostolicus Fokiensis, item breve quod incipit Onerosa pastoralis officii, datum I aprilis 1680, item constitutionem seu decretum S. Congregationis, datum die 29 ianuarii 1680, cuius initium Sacra Congregatio Eminentissimorum; item bullam declaratoriam facultatum vicariorum apostolicorum, datam a Smo. D. N. Clemente Papa IX, quae incipit: Speculatores domus Israel. Actum Cantoni die 16 februarii anni 1684, praesentibus R. P. Carolo Turcotti religioso societatis Iesu superiori missionis suae societatis in metropolitana urbe provinciae Cantoniensis et Fr. Blasio Garzia ordinis S. Francisci religioso, testibus ad hoc specialiter convocatis, [549]et dictus pater praesentem actum propria manu subscripsit, cum duobus testibus supra dictis. Sic subscriptum in originali quod apud me asservo: Fr. Francisco della Concepcion commissarius provincialis. Carlos Turcoti. Fr. Blas Garzia. Philibertus le Blanc notarius apostolicus. Concordat cum originali. Philibertus Le Blanc notarius apostolicus. Loco † sigilli.
7. Cum post decreti intimationem ex una parte suspensi ab administratione remaneremus, ad iurandumque propter praelati nostri provincialis praeceptum impossibilitati essemus, et ex alia parte scandalum perniciosissimum oriturum clarissime agnosceremus, omnia inconvenientia a nostra suspensione oritura, experientia et cognitione christianorum sinensimn praevisa, verbatim D. provicario Philiberto Le Blanc exposuimus, qui, ac si non ageretur de Dei, missionis et missionis sibi concreditae gravissimo negotio, rem parvi pendit ad maiora scandala evitanda ne christiani legem Dei sanctam relinquerent, sicut prudentissime timebamus et modo vidimus. P. Fr. Michael Florez servans dispositionem in Concilio Tridentino traditam cum licentia nostri commissarii coram dicto provicario se praesentavit, at petitam facultatem ad confessiones audiendas et praedicandum verbum Dei concedere noluit; dicti patris praesentationem hic non pono, instrumentum enim istud secum portavit quando missionem reliquit et in civitatem Macao transmeavit; ego etiam me praesentavi et ut constet litteras praesentationis cum responsione data transcribo:
8. Fr. Francisco de la Conception predicador y commissario provincial de los religiosos Menores Descalzos de la regular Observancia de N. P. S. Francisco [550]que de la provincia de S. Gregorio de las islas Philippinas de dicha orden residen en la mission de los reinos de la gran China a nuestro hermano lector Fr. Agostino de S. Pasqual de la misma orden y mission, salud y paz in Jesu Christo nuestro Redemptor. Por quando su residenda de V.C. en esta mission de China en los annos passados ha sido en la provincia de Xantung, de donde V.C. estos dias vino a esta provincia de Canton por el socorro annual, y como a caso se offeresca el haverse de presentar antes el segnor provicario apostolico de nuevo venido a estes reynos para recivir del las licencias de confessar y predicar y por haver sido caso imprevenido, se le ayan quedado a V.C. las patentes y despachos de presentationes y licencias generales y particulares de otros obispados; constandome a mi haver V.C. leido S. Theologia en la religion y haver exercitado los ministerios de predicacion y confession por muchos años con licencia de los Ordinarios, por tanto por las presentes concedo licentia a V.C. para que guardando la forma del S. Concilio Tridentino y sin otro gravamen alguno, se presente y reciba la licentia sobredicha del segnor provicario apostolico Fokiense para predicationes y confessiones y la exercitara sin exceder a lo que por el S. Concilio Tridentino se ordena, salvo en lo que de gracia se le concediere. Dada en este nuestro convento de N. P. S. Francisco de la ciudad de Canton en 16 de febrero del 1684. Fr. Francisco de la Conception commissario provincial. Por mandado de nuestro hermano commissario Fr. Miguel Florez secretario.
9. Huic petitioni dictus Dnus provicarius respondit ita: Priusquam Rev. Adm. P. Fr. Augustini de S. Pasqual religiosi ordinis S. Francisci petitioni facerem satis, proposui ipsi si prius iuramentum secundum formulam in decreto S. Congregationis de Propaganda Fide contentam in manibus nostris emittere vellet, quod cum [551]praedictus R. P. facere recusasset, quam a me petit licentiam utendi facultatibus ipsi a suo superiore concessis ad praedicationem verbi Dei et ad confessiones audiendas, nisi adimpleta hac condicione, concedere me non posse declaravi. Cuius responsionis cum actum a me petiisset, praesens hocce instrumentum subscripsi. Cantoni, die 15 februarii 1684. Philibertus Le Blanc provicarius apostolicus.
10. Duo in praesenti responsione notanda occurrunt. Primum quod decretum S. Congregationis solum loquitur de missionariis non vero de religiosis ut sic — hoc apertissime in dicto decreto patet — qui sunt in propriis ecclesiis commorantes et non iam se agnoscunt missionarios esse; ideoque quod religiosis concedit Concilium Tridentinum et Clementina De sepulturis cap. Dudum tantumodo petebant. Fuit ergo petitio emittendi iuramentum superflua; nam tantum petebant ad confessiones audiendas et ad praedicandum in nostris ecclesiis verbum Dei licentiam, quia emittere iuramentum non poterant, si possent iurare, non erat necessarium impetrare licentiam ut religiosos tantum, at ut missionarios. Secundum fuit etiam superflua petitio a me petita de iuramento emittendo, sciebat enim dictus D. provicarius per responsionem ad intimationem meum praelatum superiorem mihi interdixisse iuramentum. Hac notitia supposita, ad quid iuramentum nisi ad contradicendum decreto ipsomet die intimato, quod religiosorum iuramentum cum consensu suorum praelatorum requirit, et ad frangendam obedientiam Deo et praelato promissam; sed demus me iurasse, quid inde? Mihi concederet administrationem ut missionario? Ignoratne iuramentum contra voluntatem praelati a religioso emissum esse nullum? Ergo si cum iuramento, contradicente praelato, emisso D. Provicarius concederet [552]licentiam petitam, quin tale iuramentum emitterem, concedere etiam posset; inde clarissime patet ex alio capite — cuius cognitio non est difficilis — provenire licentiae petitae denegationem. Iamque nos certificati de dicti D. provicarii intentione de damnis missionis cum sequenti instrumento protestati sumus:
II. Fr. Franciscus a Conceptione praedicator ac missionarius apostolicus in regno Sinarum commissarius a R. P. carissimoque Fr. nostro prov. ministro provinciae S. Gregorii S. Gregorii in insulis Philippinis pro huius nostrae missionis fratrum Minorum Discalceatorum regularis Observantiae seraphici patris nostri Francisci regimine ac gubernatione nominatus, dico quod, cum his diebus, nempe mense februario praesentis anni 1684, ad nos hac in provincia Kuangtungnensi, in Sinarum regno degentes transmeasset D. bacalaureus Philibertus Le Blanc presbiter provicarius apostolicus pro Illmo ac Rmo D. Episcopo Heliopolitano in Sinarum regno apostolico vicario nuper legato, cumque praedictus D. baccalaureus Philibertus Le Blanc, mihi praefato commissario iuridice notificasset bullas ac decreta apostolica de novo huc Roma allata, hasce missiones concernentia, quorum virtute, si velimus ut professionis nostrae est neophitis sacramenta ministrare, cogimur [ad] iuramentum strictissimum et nostris conscientiis onerosissimum, cui nullo modo, insciis praelatis nostris submitti possumus nec debemus; et consequenter praedictae notificationi responsum est, petendo transumpta litterarum apostolicarum, notificationis et responsionis, necnon et temporis terminum sufficientem ut superioribus, legitimisque praelatis nostris transmittantur, ad iudicium formandum aptiori modo conveniens, et quia ad dictas litteras et decreta, non emisso iuramento cogimur abstinere ab administratione sa [553]cramentorum ac totaliter a praedicatione divini verbi cessare, ex quo quam plura sequuntur damna et inconvenientia incommoda, ideo ex officii mei munere in conscientia cogor protestari, servando tamen debita reverentia dicto D. bachalaureo ac presbitero Philiberto Le Blanc provicario apostolico, ut de facto protestor de sequentibus.
12. Primo quod cum iam in ianuis sit tempus quadragesimale quare neophiti iam instant petendo sacramenta confessionis et communionis annuae, videntes nos ab administratione abstinere et sacramenta sic illis denegari, cum non sit alius minister qui substitui posset, necessario orietur scandalum inter ipsos, falsae praesumptiones ac etiam periculum subversionis a lege sancta Dei. Secundo damnum speciale neophitorum ex infrequentia sacramentorum et plurimorum retardatio ad ingrediendum ianuas fidei. Tertio incapacitas neophitorumad capiendas causas praedictae suspensionis ab administratione sacramentorum, periculum quasi certum persequutionis contra fidem, si notitia Illmorum vicariorum apostolicorum ad magistratus per neophitos diffundatur, maxime cum plures sint apostatae a fide, in audientiis magistratuum inservientes; iam enim proxime praeterita persecutione facta fuit inquisitio, interrogatique missionarii evangelici, utrum inter ipsos aliquis esset Episcopus, credentes pro certo quod dispositio esset ex parte nostra ad futuram rebellionem patrandam. Si ergo ad magistratus perveniat notitia de Illmo Dno Episcopo iam Sinae residente, monebo timeri debet altercatio oritura; si ergo hoc neophiti generaliter sciverint, impossibile erit longo tempore occultari.
13. Quarto fractura bonae famae, opinionis, caeteraque incommoda ac damna quae religioni meae, religiosis ac bono communi ex hac suspensione necessario sequenda sunt, maxime cum in litteris apostolicis fiat [554]mentio quod ideo missionarii evangelici regulares aggravantur oneribus iuramenti, praeceptorum ac censurarum, quia eorum aliqui aliquas vel contra Sedem Apostolicam vel apostolicos vicarios scissuras vel excessus perpetrarint; nos vero subditi et praelati ex seraphica familia Sinae degentes aut extra commorantes legitime laboravimus in vinea Domini, multaque passi sumus incommoda, nec in aliquo usque adhuc apostolicis dispositionibus obvios nos habuimus aut in vetitum ausi sumus mittere manum.
14. Quinto quod ecclesise et habitationes quas nos Franciscani ordinis religiosi in hoc Sinarum imperio habemus, non quomodolibet sunt simplices habitationes, sed proprie sunt conventus, pertinentes ad provinciam S. Gregorii Philippinarum fratrum Minorum Discalceatorum, eo quod praedicta provincia nostra ex institutione apostolica per bullam Sixti V datam apud S. Petrum sub annulo Piscatoris die 15 novembris 1586 pontificatus sui anno 2° in provincia erecta, iubetur in hoc Sinarum regno caeterisque regnis adiacentibus conversiones infidelium procurare ac novos conventus et ecclesias fundare absque eo quod necessaria illi sit aliqua de novo Sedis Apostolicae vel alterius Ordinarii licentia. Quapropter his nostris ecclesiis ac conventibus religiosisque in illis commorantibus debentur iura, permissiones ac privilegia S. Concilii Tridentini regularibus suis in conventibus commorantibus; cumque religiosis meis legitime praesentatis ad sacramentorum administrationem denegetur licencia et cogantur ab administratione sacramentorum abstinere, ideo cogor pro illis ac pro me de praefato Concilii Tridentini iure, quoad hoc et quoad alia quaecumque iura protestari.
15. Sexto quod cum iam diu in Sinarum regno siti ratio Ecclesiae communis in similitudinem aliorum regnorum ad quam attinet per suos pastores et non ad [555] particulares sacerdotes vel congregationes admittere, obedire ac executioni dare praecepta et leges Sedis Apostolicae ac admittere praelatos, ideo pro indemnitate iuris dictae communis Ecclesiae sinicae cogor protestari quod omnia quae acta sunt inter praedictum D. provicarium pro Illmo D. Episcopo Eliopolitano vicario apostolico ad Sinas legato ac inter me praedictum commissarium pro mea religione ac religiosis, sic intelligenda sunt, ut tantum pro mea religione ac subditis et conventibus mihi commissis intelligantur, et non pro communi Ecclesia sinica, nec ex actuatis vel communi Ecclesiae sinicae vel alicui particulari instituto firmetur ius onerosum, aut contrarium. Quapropter ex officii mei munere conscientiae stimulis compulsus, pari ac debita veneratione omnibus et cuicumque servata, in primis praefato D. bachalaureo ac pro vicario apostolico ac in ipso Illmo ac Rmo D. Episcopo Heliopolitano vicario apostolico, caeterisque Illmis vicariis apostolicis necnon omnibus illis qui praedictis possint vel de iure aut de charitate debeant providere periculis et incommodis, cogor protestari ut de facto protestor meliori modo quo possum de stricto vel non stricto, divino, naturali ac omni positivo iure, tam pro me quam pro subditis meis mihi indigno commissis, conventibus ac religione, ac etiam pro Ecclesia, pro neophitis fidelibus pro sanctaeque fidei propagatione.
16. Ego autem praedictus commissarius ad pedes praedictorum DD. vicariorum apostolicorum ac S. Ecclesise romanae provolutus, corde, ore ac omni quo possum affectu suplex oro per vulnera Christi, per ubera Matris ac per stigmata seraphici Patris mei ut quam citius fieri possit his omnibus provideant zelo ac cura quae de apostolico corde credi debet et quotidie spero. Ut autem coram superioribus meis constet a me hanc muneris mei obligationem rite fuisse absolutam, oro praedictum presbiterum ac provicarium apostolicum [556] reddat mihi testimonium de hac protestatione damnorum a me facta. Actum in hoc conventu S. P. N. Francisci extra muros civitatis ac metropolis de Kuangtung in regno Sinarum, die 16 februarii 1684. Fr. Franciscus a Conceptione commissarius provincialis. De mandato fratris nostri commissarii Fr. Michael Florez secretarius.
17. Post lectionem suprascriptae protestationis mihi factae a Rev. Adm. P. Francisco a Conceptione commissario provinciali sinensis missionis fratrum Discalceatorum S. Francisci, dixi quod libenti animo eam acceptarem et coram Illmo ac Rmo D. meo Episcopo Heliopolitano vicario apostolico Fokiensi praesentaturus sim, ut omnibus in ea contentis rationibus ponderatis, facere possit satis; cuius acceptionis cum praedictus pater actum a me postulasset, praesens manu mea subscripsi coram R.P. Turcotti religioso societatis Iesu, in urbe metropolitana Cantoniensi superiore et Fr. Blasio Garzia religioso ordinis S. Francisci, testibus ad hoc specialiter convocatis. Cantoni 18 februarii anni 1684. Carolus Turcottus sacerdos societatis Iesu, Fr. Bias Garzia, Philibertus Le Blanc notarius et provicarius apostolicus. Concuerda con su original. Philibertus Le Blanc notarius apostolicus. Loco + Sigilli.
18. A relato die cinerum declarati fuimus suspensi ab administratione sacramentorum et nos a tali occupatione cessavimus, nescio an secundum mentem Ecclesiae, Summi Pontificis et Emorum Cardinalium, qui non appetunt suas leges, praecepta et decretum istud esse tam rigidum in tempore tantae penuriae ministrorum, quod malint sui decreti rigidissimam observantiam in iis qui id observare non possunt, ad quod legitimam excusationem ponunt, quam mitiores obviare ruinae missionis et animarum perditioni ex suspensione sacerdotum, sine aliis ministris qui pro eis suppleant, necessa [557]rio consecuturis. Talia de pietate DD. Emorum nunquam cogitare potero, quia cum divini Spiritus luce in omnibus suis praeceptis semper prudentissime incedunt, quorum observantiam secundum stabilita iura solum intendunt communiterque omnibus suis ministris ad terras sive proximas sive remotas missis, etsi vicarii, Episcopi, Delegati, vel alius cuiuscumque dignitatis sint, normam et instructionem dant ad suas leges exequendum, non enim eas ponunt et stabilire cupiunt ut nocivas et scandalosas, at ut utiles et bono communi necessarias; et quomodo nos praesumere possumus tantumodo dictum decretum exceptuatum esse ab hac communi via?
19. Si religiosi emittere iuramentum sine rationabili causa recusarent in tanta missionis necessitate, dum Illmus D. alios ministros non habet, secundum prudentiae dictamen religiosos — ut videtur — tolerare deberet quoadusque Romae informaret, quanto magis eos tolerare debet, qui legitimam excusationem offerunt. Si executionem decreti Illmus D. appetit, de ea cum superioribus nostris Manillae degentibus agat, non nobiscum, qui unico tempore duobus superioribus insubordinatis obedire non possumus, licet Deo, Ecclesiae, missioni et dicto Illmo D. servire cupiamus. Videmus in multis locis necessitatem esse — nostro iudicio — extremam et praevidentes maius periculum, illi succurrere non ausi sumus; ideo facimus, non quantum possumus sed quantum prudentia Dei dictat faciendum ad pacem conservandam, propter quam a nobis peroptatam, rebus ex nostra parte factis et actuatis, — ut dictum est — noster commissarius adiunxit praesentationem, cum qua se et suos 3° praesentavit ne diligentia ista ad suae conscientiae iustificationem deficeret; instrumentum vero est ut infra:
20. Fr. Franciscus a Conceptione, missionis scini [558]cae praedicator missionarius evangelicus ac eiusdem missionis sinicae fratrum Minorum Discalceatorum de-Observantia commissarius, ante te R. D. provicari dico quod, cum Fr. Augustinus a S. Paschali theologiae lector et Fr. Michael Florez etiam theologiae lector, huius nostrae missionis praedicatores ante te R. D. sint cum facultatibus necessariis praesentati ad obtinendam benedictionem et approbationem ut in ecclesiis mei ordinis et aliis quibusvis verbum Dei possint fidelibus proponere et illorum confessiones audire, non tamquam parochi aut missionarii apostolici sed solum ut meri sacerdotes regulares iuramentum a S. Congregatione praescriptum non emiserint, ideo praesenti, ut omne dubium a te R. D. amoveam, praesento me praedictum commissarium ac etiam praedictos Fr. Augustinum a S. Pasquali et Fr. Michaelem Florez ac insuper Fr. Bernardum de la Encarnacion, Fr. Lucam Esteve, Fr. Iacobum Tarin, Fr. Petrum de la Piñuela et demum Fr. nostrum charissimum Bonaventuram Ibañez mei ordinis fratres, ut a te R. D. tamquam Ordinario et provicario sinensi secundum Tridentini dispositiones et praecipue Sess. 23 cap. 15, benedictionem obtineam, ut verbum Dei et confessionis sacramentum possimus ministrare. Nec intendo approbationem aliquam privilegiorum, sed tantum ut fruamur sine impedimento facultate nobis per ius canonicum concessa, et praecipue per Clementinam Dudum de sepuluturis, et ut evitem etiam gravissimum scandalum Ecclesiae sinicae valde nocivum infallibiliter oriturum, si nos fidelibus sacramentum poenitentiae denegaverimus; et casu quo a te R.D. iterum repulsam patiamur, debita reverentia et moderatione servata tibi R.D. protestor, [559] praedictum scandalum ac iniuriam quae ex praedicta repulsione infertur tam mihi quam meo ordini, de qua etiam protestor ad S. Sedem Apostolicam sacrasque Congregationes quaerelam praesentare ac interim meo iure, ut mos est, uti ad propallandam praedictam iniuriam, secundum id quod in Domino videbitur expedire. Actum in civitate Kuangtonensi in regno Sinarum, die 5 martii 1684.
21. D. provicarius Philibertus Le Blanc respondit ita: Quandoquidem nobis apertum sit intentionem Summi Pontificis esse, ut omnes omnino missionarii in his regionibus degentes, sive saeculares, sive regulares emittant iuramentum iuxta formulam in decreto S. Congregationis de Propaganda Fide, lato, die 29 ianuarii 1680 contentam, et quod si aliquis inveniatur qui ipsum post significationem decreti emittere recuset, maneat suspensus ab exercitio cuiuscumque muneris ecclesiastici; ideo quam a nobis petit supradictus R. P. commissarius pro suis religiosis praesentibus hic aut degentibus in aliis huius imperii sinici provinciis approbationem, ut in ecclesiis sui ordinis et aliis quibusvis verbum Dei possint fidelibus proponere et illorum confessiones audire, non tamquam parochi aut missionarii apostolici, sed solum ut meri sacerdotes regulares, declaramus — sicut iam declaravimus respondendo aliquibus petitionibus, quae nobis iam praesentaverunt RR. PP. Fr. Augustinus de S. Paschali et Fr. Michael Florez — nos non esse concessuros, nisi post emissum ab ipsis iuramentum. Cuius responsionis cum actum a nobis praedictus R. P. commissarius petisset, praesens subscripsimus Cantoni die 6 martii 1684. Philibertus Le Blanc provicarius apostolicus Fokiensis. Concordat cum originali. Philibertus Le Blanc notarius apostolicus. Loco + Sigilli.
[560]22. Aliquibus diebus post actum istud ipsemet D. provicarius propriis oculis necessitatem ac scandalum videns inter christianos iam ortum, etiamque unius apostasiam a lege sancta Dei, conscientia ductus concessit nostro commissario Fr. Francisco a Conceptione et Fr. Michaeli Florez nostri ordinis etiamque Fr. Ioanni Rivera ordinis S. Augustini per dies 15 administrationem, quibus completis duo dicti nostri ordinis religiosi ad vitandum scandalum, quantum est ex sua parte in civitatem Macao fugerunt. Proposui dicto D. provicario quod in provincia Xantung solum eramus tres ministri qui decem et octo ecclesiarum christianis in diversis locis aedificatarum administrabamus; tun[c]que unus solus nostri ordinis Fr. Bernardus ab Incarnatione erat in dicta provincia, si dictum patrem suspenderet ut iam commissarius noster obtemperans litteris apostolicis, suspendebat, christiani totius dictae provinciae sine ministro manebant, et concessit dicto patri administrationem, quoadusque Illmus D. Heliopolitanus aliud disponeret.
23. Disposuit iam negando administrationem sine iuramento et modo dicta provincia est sine ministro, quia R. P. Ioannes Vallat societatis Iesu, qui iuramentum emisit, propter sui officii viceprovincialis obligationem, cogitur a dicta provincia exire, et ego propter suspensionem dictam, non audeo ad meam ecclesiam in dicta provincia situatam ire. Praeterea propter eamdem necessitatem mihi praefatus D. provicarius concessit etiam per 15 dies administrationem. Sed sic est quod necessitas, quae tunc erat, modo est, ergo etc. Tunc propter necessitatem per dies 15 administrationem sine iuramento concessit, est ergo sine iuramento concedibilis; et nunc ipsamet necessitas urget. Utrum [561]dictus D. provicarius, concedendo talem facultatem bene vel male, cum authoritate vel sine ea operaretur, non disputo; solum scio quod Illmus D. Heliopolitanus negat se habere authoritatem ad concedendum sine iuramento administrationem ut dicti Illmi epistola probat.
24. Per dictum D. provicarium noster commissarius Fr. Franciscus Illmo D. Heliopolitano scripsit epistolam, in qua rationem reddebat ob quam ille et sui iuramentum non emittebant, quae potissimum in hoc fundamento sita est, praelatus superior noster Manillae degens iuramentum non permittit, praetoribus Regis Hispaniae prohibentibus quin prius Regem de dicto iuramento moneant, minantibusque se non permissuros solutionem argenti, quo Rex Hispaniae annuatim hanc nostram missionem totam sustentat, alioquin statim defecturam, cum aliunde tot sumptibus occurri nequeat; unde nec praelati aliud permittere possunt, nec nos eis non obedire. Si Illma Dominatio sua administrationem non permitteret sine iuramento, et iurantes et non iurantes, illud ex necessariorum defectu, hoc ex scandalorum inevitabilitate et frustranea commoratione missionem relinquere cogebat. Ad hanc epistolam, responsionem transcribo, quae est ut infra:
25. Rev. Adm. Pater. Tertia huius mensis die feliciter ad nos reversus est dilectus noster frater Philibertus Le Blanc qui significavit nobis summam charitatem cum qua hospitio receptus est a V. R., quantisque amoris ac benevolentiae testificationibus, tam ipse [562]quam caeteri patres toto quo in vestro conventu commoratus est tempore, eum fuerint amplexati; pro quibus omnibus amplissimas reddimus gratias R.V. Non possumus quin ei valde compatiamur, videntes angustias ad quas redactum se esse ostendit, propter mandatum S. Sedis circa iuramenti omnibus missionariis praescripti emissionem. Legimus, perlegimus, attentique consideravimus quaecumque V.R. tam in sua epistola quam in aliis actibus docte et erudite nobis ponderanda proponit, ut ab emissione iuramenti, pro tunc saltim si possibile sit R.V. suosque religiosos liberemus.
26. Verum est quoque quod non parum nobis compatiatur R.V. cum nos ipsi ita coarctemur decreto eiusdem S. Sedis pro emissione iuramenti, ut in eo quantamvis R.V. aliisque aliorum ordinum religiosis morem gerere velimus nihil quidquam valeamus, neque pro suspendenda obligatione iuramenti neque pro absolutione eorum qui in censuras decreto contentas incurrerint; nullusque in hoc nobis restat epicheiae interpreta- tionisque locus; cum iam repulsam passi simus ab eadem S. Sede, quando pro libertate a dicto iuramento in favorem missionariorum obtinenda apud eam intercessimus, cumque nihil nos lateat intentionum S. Sedis in hac lege de emissione iuramenti condenda, in qua hac praecipue de causa voluit tum vicarios apostolicos tum omnes alios missionarios adeo coarctare ut nulla ex parte eorum quae in ea praescribuntur, exequutio impediatur aut retardetur. Quare sequo bonoque velimus [animo] accipiat R.V. si quam a nobis petit, expostulatque tam pro se quam pro suis approbationem; hanc non tam denegamus quam asserimus eamdem nos ei concedere omnino non posse, in quo sane muneri nobis comisso uti debemus facere satis arbitramur.
27. Faciat R.V. quod sibi circa hoc melius convenire coram Deo intelliget, de caetero omnia, nosque ip [563]sos totos divinae committamus providentiae, si nihilominus mala quae ex hoc, quasi conflictu oriri possunt in nos reiicere velit R.V., videat num potiori iure ea, si quandoque Deo permittente occurrerint, in caput suum cadere ipsi timendum sit, cum utique ex defectu emissionis iuramenti ab ipso debitae proventura sint; praecipue hoc iuramentum, his etiam in circumstantiis in quibus posita est R.V. nullo negotio praestare licuisset, cum ea plane cautione, qua adhibuisse R.P. Turcotti cum iuramento subscripsit, non ignorat R.V., cuius sanctis precibus ac sacrificiis plurimum nos commendamus. 4 maii 1684 in civitate Chiuencheu. V.R. humillimus ac obedientissimus servus Franciscus Episcopus Heliopolitanus vicarius apostolicus Fokiensis.
28. Servata semper debita reverentia in epistola D. Heliopolitani aliqua mihi notanda occurrunt; I° Illmi Dni provicarius administrationem sine iuramento concedere potuit et Illmus Dnus omnino eam concedere non potest, hoc est mirabile; 2° Illmus D. Heliopolitanus nullum epicheiae locum in decreto videt, quia a Gallia quando incepit experiri iuramenti difficultatem — si pro eo supplicavit — Romam scripsit; et quid mirum Emi Domini non annuisse petitioni, si a Gallia et non a sinico regno petitio facta fuit. Romae Dominus informavit, ut missioni necessaria decreti emanatio videretur; in Gallia adhuc ignorabat quid esset missio sinica et iam pro eius derogatione tamquam non necessaria supplicavit; et quid si sciret esse nocivum? In Gallia aliam notitiam missionis scinicae praeter Romae datam, minime habere potuit, et ita Emi Domini iuste supplicationi non annuerunt; non ideo mandarunt suum decretum etiamsi nocivum, fore perpetuum. Unde sup [564]plicatio decreti a Gallia et a sinico regno, alia et alia est; a Gallia solum pro ea rationes politicas effective et coniecturaliter morales aliquas forsitan allegaret; a sinico vero regno rationes efficaces in Evangelio et Dei praeceptis fundatas experientia cognitas allegari potest; et ita lex quae in Gallia non invenit epicheiae locum, ob quam causam Emi Domini petitioni non annuerunt, in sinico regno ipsamet lex clarissimam epikeiam offert Illmo D. et nobis aspiciendam. Non enim pietas christiana cogitare de Emis Dominis concedit, ut appetant decreti rigidissimam observantiam cum tanto animarum incommodo, maxime quia ut modo vidimus eius observantia missioni est valde nociva. Praeterea quia Emi Domini tunc petitioni non annuerunt, non ideo praeceptum Illmo D. posuerunt, in ut illomet instanti in quo pedem in sinico regno posuisset, illico sine mora et sine missionis notitia decretum intimaret, nec etiam ut si decretum inciperet esse nocivum, eius observantiam suspendere non posset, quoadusque Romam de inconvenientibus informaret, sancierunt.
29. 3° scandalum si ex nostra suspensione oriatur, super nos qui in quantum possumus legem Ecclesiae servamus, minatur Illmus D. casurum; lex dicit: Si iuras administra, si non, mane suspensus, iurare secundum ipsammet iuramenti legem quae praelatorum consensum petit, non possum, quia praelatus non permittit; iam alio modo servare legem nequeo nisi manendo suspensus, et quia legem observo, poena scandali super me cadet? Quid si non observarem legem, et sine iuramento administrarem? Iam non scandalum sed excommunicationis censura super me rueret; quid restat nisi fugere? Hoc Illmus D. se avidissime appetere demonstrat saltem, at praelati, missionis miserti, prius Romae audiri desiderant, quam sinicam missionem cum tanto animarum damno deserant. Solum unum [565]reversum video, nempe valedicere praelati praecepto et iurare, sed quid si ita faciam? Illmus D. iurantes religiosos non alit, ut iam a suo vicario Philiberto Le Blanc declaratum fuit, praelati minantur se non alituros esse eos qui iuraverint — per eorum enim manus nobis Regis catholici eleemosinae dispensantur — cogemur ergo ex hac via missionem deserere. Praeterea mihi concedet, post iuramentum in suis manibus factum, administrationem necne? Si non, ad quid iuramentum? Si sic, ergo contra eius assertum, decretum epikeiam admittit, pro illa parte in qua mandat ut regulares prius in manibus suorum superiorum iuramentum emittant, vel sic administrans in decreti poenas incurreret.
30. 4° iuramentum saltem praestare poteramus cum cautela R. P. Turcotti, ait Illmus D. Intentionem non capio. Cautela P. Turcotti fuit si praelatus Manilae degens voluerit, iuro; et si iam asserimus, nobis notificatam praelati voluntatem, qui nos iurare prohibet, quomodo possumus iurare cum hac conditione si praelatus voluerit? Tale iuramentum certissime non solum contra conscientias nostras, at nullum esset. Addo magnam inter R. P. Turcotti et nos esse disparitatem, [566]eius missio hic habet praelatum ordinarium, in cuius manibus iuramentum secundum vim decreti praestare potest, nos immediate tamquam ordinario praelato Manilensi provinciali subditi sumus, qui autem hic degit est eius simplex delegatus, qui in nullo potest delegationis terminos praeterire et in casu antecedenter habet authoritatem restrictam.
31. Suspensi ministri ex una parte videntes Ecclesiae declarationem in bulla Speculatores factam, videlicet administrationem sacramentorum his in regionibus obligare religiosos de iustitia, ob quam causam authoritatem dat S. Sedes vicariis apostolicis ut censuris cogant religiosos in missione permanere, dum sacerdotes saeculares desunt — quod nunc econtra fit, nam religiosi volunt in missione Deo et Ecclesiae servire et vicarius apostolicus eos ad discedendum cogere videtur — et ex alia parte etiam aspicientes sacerdotum penuriam et extremam christianorum necessitatem ad occurrendum malo missionis, prae oculis patenti, cum pauci iam christiani in nostras ecclesias ingrediantur et hic multi iam pigri ecclesiam in qua se sacramenta recipere non posse sciunt, negligant — quid de aliis ecclesiis et tota provincia de Xantung ex huius decreti observantia suis ministris privata, dicam?— ut V. Illmae Dominationi notum est; haec inquam, videntes, dubitare coeperunt ministri utrum his circumstantiis concurrentibus charitatis praeceptum ferat legem decreti? Omnes difficultant, inter quos unus libellum scripsit, quem cum ista relatione V. Illmae Dominationi offero; at non ideo administrationem audemus exercere, non quia de possibilitate dubitemus, sed nostra et totius missionis incommoda praecaventes, [567]ne forte contra nos alia Pastoralis similis illi, quam Illmus DD. Petrus Lambert, Episcopus Beritensis edidit, publicetur et in simili forma quae sine dubio totam missionem perderet. Ora Deum ut Illmos DD. vicarios apostolicos et nos illuminet, pariterque scinicam missionem misericordiae oculis aspiciat. Si in aliquo calamus prudentiam vel reverentiam dignitati episcopali debita transegit, V. Illma Dominatio amore Dei parcat, et ex charitate corrigat cui Deus praestet in utroque salutem. Kuangcheu, 15 decembris 1684.
V. Illmae Dominationis semper humillimus ac
in Domino obedientissimus servus,
Fr. Augustinus de S. Pasquali Minorita.