Digitized with ABBYY FineReader 12.1.11, checked and codified in TEI for the ELA-Eurasian Latin Archive
1. Anno Domini M.CC.XL.V frater Iohannes de Ordine Minorum fratrum, dictus de Plano Carpini, a domino Papa missus ad Tartaros cum alio fratre eiusdem Ordinis, in pascha exiens a Lugduno Gallie ubi Papa fuit, profectus in Poloniam assumpsit in Wratislavia tercium fratrem eiusdem Ordinis Benedictum nomine, Polonum genere, ut esset sibi socius laboris et huius sollicitudinis ac interpres. Qui mediante Conrado duce Polonorum pervenerunt Kioviam, civitatem Ruscie que nunc est sub servitute Thartarorum. Quorum civium rectores conductum eis dederunt ad sex dietas, usque ad primam custodiam Thartarorum circa principium Comanie.
2. A cuius custodie ducibus cum audissent eos esse nuntios Pape, postulatis et receptis ab eis muneribus, dicti duo fratres Iohannes et Benedictus, tercio fratre debilitato, cum equis et clientulis quos secum adduxerant ibidem relictis, ut eis mand[136]abatur in ipsorum Thartarorum equis cum sarcinulis suis sibi salvis perducti sunt ad secundam custodiam. Et ita per plurimas custodias equis permutatis.
3. Tertia die pervenerunt ad ducem unius exercitus, qui prefectus erat octo milibus armatorum, cuius ministri postulantes et recipientes munera, ipsos ad ducem suum Corenzam perduxerunt. Hic interrogavit ab eis causam itineris et qualitatem negotii; qua comperta adiunxit eis tres Thartaros de suis, qui procurarent eis in equis, in expensis de exercitu ad exercitum, donec venirent ad principem Bati nomine, qui est unus de maioribus principibus Thartarorum, qui et Ungariam devastavit.
4. In media via transierunt fluvios dictos Nepere et Don; in quo itinere expenderunt quinque septimanas et plus, scilicet a dominica Invocavit usque ad feriam quintam cene Domini, in quo die venerunt ad Bati, ipsum invenientes super magnum flumen Ethil quem Rusci vocant Volga, qui creditur esse Thanais.
5. Ministri itaque Bati postulata ab eis receperunt munera, scilicet XL pelles castorum et LXXX pelles taxorum. Que munera portata sunt inter duos ignes sacratos ab eis et fratre [137]coacti sunt sequi munera, quia sic mos est apud Thartaros expiare nuncios et munera per ignem. Post ignes stabat currus continens auream statuam Imperatoris, que similiter solet adorari, sed fratres omnino adorare renitentes, compulsi sunt tantum capita inclinare. Bati ergo audita legatione et de verbo ad verbum examinata, cum litteris suis una cum predictis Thartaris ductoribus eorum post V dies, scilicet tercia feria post pascha, misit eos ad filium magni Imperatoris, cuius filii nomen est Cuy[u]cchan, in terram nativitatis Thartarorum.
6. Dimissi sunt itaque a Bati principe, et ligatis membris institis propter tollerandum laborem equitandi, post duas ebdomadas egressi sunt Comaniam. In Comania autem plurimum invenerunt absyntium. Nam hec terra olim dicebatur Pontus, sicut Ovidius de Ponto commemorat: Tristia per vastos horrent absynthya campos. Fratres vero euntes per Comaniam a dextris habuerunt terram Saxorum quos nos credimus esse Gothos, et hii sunt christiani; postea Alanos qui sunt christiani; postea Gazaros qui sunt christiani; in hac terra sita est Ornam, civitas opulenta a Thartaris capta per submer[138]ionem aquarum; deinde Cyrcassos et hii sunt christiani; postea Georgianos et hii sunt christiani.
7. In Ruscia vero in antea habuerunt Morduanos a sinistris, hi sunt pagani et habent capud retro rasum pro maiori parte; postea Byleros et hii sunt pagani; postea Bascardos qui sunt antiqui Ungari; postea Cynocephales capud caninum habentes; postea Parocitas qui habent os parrum et angustum, neo quidquam possunt masticare, sed sorbicia sumunt et vaporibus carnium et fructuum reficiuntur.
[1v]8. In fine Comanie transierunt fluvium cui nomen Iarach, ubi incipit terra Kangitarum. Per illam fecerunt XX dietas, ubi paucos homines invenerunt sed plurimas paludes et amplas salsas et flumina salsa, quas credimus esse meotidas paludes; transierunt etiam octo diebus per vastam solitudinem squalentem prorsus ariditate et sabulosam. Post terram Kangitarum venerunt Turkyam, ubi primo invenerunt magnam civitatem Iankynt, facientes circa decem dietas per eamdem Turkyam; habet autem Turkya legem Machometi. Post Turkyam intraverunt terram que vocatur Karakytai, id est nigri Kitay,[139] et hii sunt pagani, in qua nullam civitatem invenerunt, in qua invenerunt mare a sinistris, quod credimus esse Caspium mare. Post hanc terram intraverunt terram Naymanorum, in qua nullas villas vel civitates invenerunt, qui quondam fuerunt domini Thartarorum. Post hanc intraverunt terram Thartarorum in festo Marie Magdalene ubi invenerunt Imperatorem apud tentorium magnum quod vocatur Syra orda, ubi morati sunt per quatuor menses, et interfuerunt electioni Cuiu[c]kan Imperatoris eorum.
9. Et idem frater Benedictus Polonus viva voce nobis retulit, quod ipsi ambo viderunt ibidem circiter quinque milia hominum magnatum et potentum, qui omnes induti baldakino prima die comparuerunt in electione Regis, sed nec ipsa die, nec sequenti die, cum comparuissent in albis samitis, concordaverunt, tercia autem die, induti rubeis samitis, concordantes electionem celebraverunt. Testatus est eciam idem frater circa tria milia nunciorum similiter de diversis mundi partibus missorum affuisse, qui responsiones; litteras vel tributa vel xennia diversimoda et multa valde ad eamdem curiam detulerant, inter quos dicti fratres induti numerabantur et ipsi super tunicas suas baldakino prout necessitas urgebat, quia nulli nuntiorum, nisi adcurate vestito, vultum Regis electi et coronati licuit intueri.
10. Introducti ergo in Syra ordam, scilicet in stacionem Imperatoris, viderunt ipsum coronatum, in mirifico habitu effulgentem, sedentem in medio tentorii super quoddam tabulatum, auro et argento multipliciter decoratum et desuper cancellatum, super quod quatuor distinctionibus ascensuum per gradus ascendebatur. Et tres quidem ascensus erant anterius [140]ad tabulatum, per quorum medium solus Imperator ascendebat et descendebat, per reliquos duos collaterales potentes et mediocres, per quartum vero, qui erat a dorso eius, mater et uxor sua et consanguinei ascendebant. Similiter Syra orda habebat tres introitus in modum portarum, quarum media et maxima que, longe alias precellens, semper est patula et sine omni custodia, solo rege per eam exeunte et introeunte; et si aliquis alius per eam ingrederetur, irremediabiliter interficeretur. Relique due collaterales firmate seris, acerrimos habent custodes ab eisdem cum armis observate, per quas alii cum reverencia, metu statute pene, intrant.
11. Tercia die per officiales et interpretes audita est legatio domini Pape cum discussione et maturitate, et postea fratres missi sunt ad matrem Imperatoris, quam reperierunt in alio loco sedentem eciam in magno tentorio pulchro valde; que magis urbanius et familiarius ipsos pertractans, ad filium remisit. Ubi cum morarentur frequenter adiungebant se Georgianis inter Thartaros existentibus, qui sunt satis ab ipsis honorati, quia sunt strenui et bellicosi. Hii homines Georgiani dicuntur, eo quod sanctum Georgium in preliis suis advocant, habendo[que eum in] patronum, et pre aliis sanctis eum honorant; utentes greco ydiomate in scripturis sacris, et cruces super stationes et currus suos habentes. Consuetudines Grecorum in divinis inter Thartaros observant.
12. Expleto itaque negocio pro quo [2r]fratres venerant, dimissi ab Imperatore cum litteris sigillo suo signatis ad dominum Papam reportandis, revertebantur cum nunciis Soldani [141] Babylonie versus occidentem viam facientes, et cum simul per XV dies processissent, dicti nuncii eos dimiserunt declinantes ad meridiem. Ipsi autem fratres ad occidentem progrediebantur et apud Coloniam transito Rehno reversi sunt ad dominum Papam Lugdunum, litteras Imperatoris Thartarorum eidem presentantes quorum tenor per interpretationem factam talis est.
[142]13. Dei fortitudo, omnium hominum Imperator, magno Pape litteras certissimas atque veras. Habito consilio pro pace habenda [143]nobiscum, tu Papa et omnes christiani, nuntium tuum nobis transmisisti sicut ab ipso audivimus, et in tuis litteris habebatur. Igitur si pacem nobiscum habere desideratis, tu Papa et omnes Reges et potentes, pro pace diffinienda ad me venire nullo modo postponatis, et tunc nostram audietis responsionem pariter atque voluntatem.
Tuarum continebat series litterarum, quod deberemus baptiçari et effici christiani. Ad hoc tibi breviter respondemus, quod hoc non intelligimus qualiter hoc facere debeamus. Ad aliud quod etiam in tuis litteris habebatur, scilicet quod miraris de tanta occisione hominum et maxime christianorum et potissime Pollonorum, Moravorum et Ungarorum, tibi taliter respondemus quod etiam hoc non intelligimus. Verumtamen ne hoc sub silentio omnimodo transire videamur, taliter tibi dicimus respondendum: Quia littere Dei et precepto Cyngis-Chan et Chan non obedierunt et magnum consilium habentes nuntios occiderunt, propterea Deus eos delere precepit et in manibus nostris tradidit. Alioquin, quod si Deus non fecisset, homo homini quid facere potuisset? Sed vos homines occidentis solos vos christianos esse creditis et alios despicitis. Sed quomodo scire potestis, cui Deus suam gratiam conferre dignetur? Nos autem Deum adorando in fortitudine Dei ab oriente usque in occidentem delevimus omnem terram. Et si hec Dei fortitudo non esset, homines quid facere potuissent? Vos autem si pacem suscipitis et vestras nobis vultis tradere fortitudines, tu Papa cum potentibus christianis ad me venire pro pace facienda nullo modo differatis; et tunc sciemus quod vultis pacem habere nobiscum. Si voro Dei et nostris litteris non credideritis et consilium non audieritis, ut ad nos veniatis, tunc pro certo sciemus quod guerram habere vultis nobiscum. Post hec quid futurum sit nos nescimus, solus Deus novit. Cyngis-Chan primus Imperator. Secundus Ochoday-Chan. Tertius Cuiuch-Chan.